Exultabo. Posito uno fructu, scilicet praedicatione divinae laudis, hic ponit secundum, scilicet laetitiam spiritualem a deo. Et primo ponit suam exultationem.
Secundo occasionem exultandi, ibi, infixae sunt gentes. Dicit ergo: annuntiem omnes laudes tuas. Sed hae essent steriles, si ita essent in ore quod non in corde esset jucunditas: Psal. 146: deo nostro jucunda sit laudatio; et ideo subdit, exultabo in salutari tuo. Non in mundo vel in carne, sed in tua salvatione qua me exaltas.
Vel in christo salvatore: Habac. 3: exultabo in deo jesu meo: 1 Reg. 2: laetata sum in salutari tuo. Occasio exultationis est inimicorum destructio, qui persequuntur sanctos. Et persequuntur sanctos dupliciter. Primo violentia. Secundo fraudulentia. Dicit ergo quantum ad primum, infixae sunt gentes: ex hoc quod paraverunt occisionem aliis, ipsi occisi sunt; et ideo dixit infixae, vel secundum Hieronymum submersae: quia illud quod infigitur, deprimitur cum violentia. Et isti qui alios cum violentia occidere videbantur, violenter oppressi sunt: isa. 56: semitae eorum incurvatae sunt in eis: Ps. 36: gladius eorum intret etc.. Vel spiritualiter quis immergitur in interitum, quando facit peccatum; quia ex hoc poenam aeternam intrat et damnatur: et in his operibus infiguntur ex consuetudine: job 18: immisit in rete pedem suum, et in macula ejus ambulat.
Quantum ad secundum dicit, in laqueo isto. Insidiatores avibus et animalibus ponunt laqueos: sic qui insidiose procedunt: Ps. 56: laqueum paraverunt pedibus meis. Et dicit absconderunt, quia ad literam aucupes abscondunt laqueos; sic fraudulenter per verba pacis quae dant, parant venenum seductionis: Ps. 139: in via hac qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi. Tertius fructus est agnitio divinae majestatis.
Comprehensus est pes eorum, idest malus affectus eorum: Osee 13: colligata est iniquitas ephraim, absconditum est peccatum ejus, qui inclinantur solum ad malum. Et isti abscondunt laqueum, sed frustra: quia cognoscetur dominus. Et per quae? quia in operibus. Aliquando aliqui in prosperitate non cognoscunt deum, sicut Pharao, sed in adversitate: Ps. 82: imple facies eorum ignominia; et ideo dicit: judicia faciens. Quae autem sint judicia dei, subdit: in operibus. Proprium divinae sapientiae est, quod disponat omnia suaviter, Sap. 8. Et hoc facit dando rebus ut per proprias formas in proprios fines tendant: sic per ea per quae cogitant peccatores offendere, incidunt in poenas: job 5: qui apprehendit sapientes in astutia eorum. Et ideo dicit: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator: Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur: job 18: praecipitavit eum consilium suum. Item cognoscetur dominus, hic a sanctis. Etiam fugiens laqueum: Prov. 1: frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.
Dicit ibi Glossa: facile evadit laqueos in terris qui semper habet oculos in caelis.
Hieronymus: unusquisque secum portat funes, vincula et tormenta, unde sustinet mala; et occulto dei judicio comprehenduntur peccatores in laqueis quos abscondunt, et justi evadunt.