Quaerimus autem eam quae in parte virtutis etc..
Postquam philosophus ostendit qualis sit iustitia legalis quae est omnis virtus, hic ostendit, quod praeter eam est quaedam particularis iustitia. Et circa hoc tria facit.
Primo proponit quod intendit. Secundo ostendit propositum, ibi: signum autem etc.; tertio epilogat quae dicta sunt et ostendit quae restant dicenda, ibi: quoniam quidem igitur sunt iustitiae plures etc..
Dicit ergo primo quod, cum iustitia legalis sit omnis virtus, non eam nunc principaliter quaerimus, sed illam quae est pars totius virtutis sicut quaedam particularis virtus; est enim quaedam talis iustitia, sicut communiter dicimus. Et similiter etiam intendimus de iniustitia particulari.
Deinde cum dicit: signum autem etc., ostendit propositum.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod praeter iustitiam legalem quae est omnis virtus est quaedam iustitia quae est particularis virtus; secundo assignat rationem quare communicat in nomine cum iustitia legali, ibi: univoca quoniam diffinitio etc..
Circa primum considerandum est quod, ad ostendendum esse quandam iustitiam quae est particularis virtus, assumit probandum quod est quaedam iniustitia quae est particularis malitia; nam supra dictum est quod habitus ex contrariis manifestantur. Inducit autem ad hoc tres rationes. Quarum prima sumitur secundum separationem iniustitiae ab aliis malitiis, in quantum scilicet iniustitia invenitur sine aliis malitiis et e converso, ex quo patet quod iniustitia est quaedam particularis malitia ab aliis distincta.
Dicit ergo quod hoc signum habemus quod sit quaedam particularis iustitia vel iniustitia, quia ille qui operatur secundum alias particulares malitias facit quidem iniuste secundum iniustitiam legalem, non tamen facit avare, ut scilicet aliquid accipiat de alieno; sicut cum aliquis miles abicit clipeum in bello propter timiditatem, vel qui dixit alicui opprobrium propter iram, vel qui non praestitit auxilium amico suo in pecuniis, propter vitium illiberalitatis. Et sic aliae malitiae possunt esse sine avaritia quae est specialis iniustitia.
Quandoque autem est e converso quod aliquis peccat per avaritiam tollendo aliena, et tamen non peccat secundum unam aliquam aliarum malitiarum, neque secundum omnes, et tamen peccat secundum quamdam malitiam.
Quod patet quia propter hoc vituperatur et quasi iniustus. Unde patet quod est quaedam alia iniustitia (quae est sicut pars totius malitiae, et quaedam alia iustitia) quae est sicut pars totius virtutis, sicut quaedam specialis virtus, et similiter etiam patet quod est quoddam iniustum quod est pars iniusti legalis, quod est commune iniustum.
Secundam rationem ponit ibi, adhuc si hic quidem etc..
Quae sumitur ex ordine ad finem. Manifestum est enim quod, si actus unius vitii vel malitiae ordinetur ad alium finem indebitum, ex hoc ipso sortitur quamdam novam speciem malitiae.
Sit ergo aliquis qui adulterium committat causa lucri, ut scilicet spoliet mulierem, vel qualitercumque ab ea accipiat. Contingit etiam quandoque quod aliquis adulterium committit propter concupiscentiam, non quidem ut lucretur, sed magis apponit aliquid de suo et in rebus suis patitur iacturam; talis autem proprie videtur esse luxuriosus, quia vitium luxuriae praecipue ordinatur ad satisfaciendum concupiscentiae. Ille autem qui moechatur ut accipiat aliena non videtur esse luxuriosus, per se loquendo, quia non intendit luxuriae finem. Sed magis videtur esse iniustus, quia propter lucrum contra iustitiam fecit. Sic ergo patet quod iniustitia est quaedam specialis malitia.
Tertiam rationem ponit ibi, adhuc circa alias quidem etc..
Quae sumitur per comparationem ad iustitiam legalem. Sicut enim nihil est in genere quod non sit in aliqua eius specie, ita omne quod fit secundum iniustitiam legalem reducitur ad quandam particularem malitiam; sicut si aliquis fecit contra legalem iustitiam moechando, hoc refertur ad vitium luxuriae. Si autem aliquis miles in bello derelinquat ducem exercitus, reducitur hoc ad malitiam timiditatis. Si autem inordinate percussit proximum, hoc reducitur ad malitiam irae. Si vero aliquis inordinate lucratus est surripiens aliena, hoc non reducitur ad aliquam aliam malitiam, sed ad solam iniustitiam. Unde relinquitur quod sit quaedam iniustitia particularis, praeter aliam iniustitiam quae est tota malitia. Et eadem ratione est alia iustitia particularis praeter iustitiam legalem quae est tota virtus.
Deinde cum dicit: univoca etc., ostendit quare huiusmodi particularis virtus etiam iustitia nominetur.
Et circa hoc duo facit. Primo enim assignat rationem huius ex convenientia particularis iustitiae cum legali. Secundo ostendit differentiam inter ea, ibi: sed haec quidem etc..
Dicit ergo primo quod iniustitia particularis est univoca, id est conveniens in nomine cum iniustitia legali, et hoc ideo quia conveniunt in diffinitione secundum idem genus, in quantum scilicet utraque est in eo quod est ad alterum: licet iustitia legalis attendatur in ordine ad aliud quod est bonum commune, iustitia autem particularis ordinatur ad alterum quod pertinet ad aliquam personam privatam.
Deinde cum dicit: sed haec quidem etc., ostendit differentiam utriusque iniustitiae ex parte materiae. Et dicit quod iniustitia particularis est circa illa, secundum quae attenditur communicatio inter homines; sicut honor et pecunia et ea quae pertinent ad salutem vel dispendium corporis, et circa alia huiusmodi.
Est etiam particularis iniustitia non solum circa res exteriores, sed etiam propter delectationem quae consequitur ex lucro, per quod scilicet aliquis accipit aliena ultra quam debeat.
Sed iustitia legalis et iniustitia est universaliter circa totam materiam moralem, qualitercumque potest aliquis circa aliquid dici studiosus vel virtuosus.
Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt, et ostendit quid restat dicendum.
Et primo proponit hoc in generali. Secundo resumit in speciali, ibi, determinatum est utique etc..
Dicit ergo primo quod manifestum est ex praemissis, quod sunt plures iustitiae, scilicet legalis et aequalis; et quod praeter iustitiam legalem quae est tota virtus, est quaedam alia particularis iustitia. Sed quae et qualis sit, posterius determinandum est.
Deinde cum dicit determinatum est utique etc., ostendit in particulari quid sit dictum et quid restat dicendum. Et primo resumit id quod dictum est de divisione iusti et iniusti.
Et dicit quod determinatum est supra quod iniustum dicitur illegale et inaequale, sive in plus sive in minus, sed iustum dicitur e contrario legale et aequale.
Secundo ibi: secundum quidem igitur etc., resumit quod secundum duplex iustum est duplex iustitia. Et dicit quod secundum iniustum illegale est quaedam iniustitia, de qua supra dictum est quod est omnis malitia. Et similiter secundum iustum legale est quaedam iustitia legalis quae est omnis virtus. Sed quia iniustum inaequale et iniustum illegale non sunt penitus idem, sed alterum se habet ad alterum ut pars ad totum, ita scilicet quod omne iniustum inaequale est illegale, sed non convertitur, et iterum omne iniustum quod se habet ut in plus est inaequale, sed non convertitur, quia est etiam quaedam iniustitia inaequalis in hoc quod est habere minus de malis; quia (inquam) unum iniustum est pars alterius iniusti et non sunt penitus idem, ideo similiter iniustitia quae dicitur inaequalitas non est penitus idem cum iniustitia illegali; sed comparatur ad ipsam ut pars ad totum; et similiter comparatur iustitia aequalitatis ad iustitiam legalem.
Tertio ibi, itaque de ea etc., ostendit de qua harum sit agendum. Et circa hoc tria facit. Primo dicit quod agendum est infra de iustitia particulari et similiter de iusto et iniusto particulariter dicto.
Secundo ibi: secundum quidem igitur etc., ostendit quod non est hic agendum de iustitia legali. Et dicit quod dimittenda est ad praesens iustitia legalis quae ordinatur secundum totam virtutem, in quantum scilicet ad eam pertinet usus totius virtutis ad alium. Et similiter dimittenda est iniustitia ei opposita ad quam pertinet usus totius malitiae. Manifestum est enim quomodo debeat determinari id quod dicitur iustum vel iniustum, secundum huiusmodi iustitiam vel iniustitiam, quia ea sunt quae determinantur lege. Maior enim pars legalium praeceptorum praecipiuntur secundum quod convenit toti virtuti, in quantum scilicet lex praecipit vivere secundum unamquamque virtutem, et prohibet vivere secundum quamcumque malitiam. Sunt vero quaedam lege determinata quae non pertinent directe ad usum alicuius virtutis, sed ad aliquam dispositionem exteriorum bonorum.
Tertio ibi: factiva autem totius etc., movet quandam dubitationem. Manifestum est enim quod illa quae sunt lege posita sunt factiva totius virtutis secundum disciplinam qua instruitur homo in ordine ad bonum commune. Est autem quaedam alia disciplina secundum quam instruitur homo ad actus virtutum secundum quod competit singulariter sibi in respectu scilicet ad proprium bonum, in quantum per hoc homo efficitur bonus in seipso.
Potest ergo esse dubitatio, utrum huiusmodi disciplina pertineat ad politicam, vel ad aliquam aliam scientiam.
Et hoc dicit, posterius esse determinandum, scilicet in libro politicae. In tertio enim libro politicae ostenditur quod non est idem esse simpliciter virum bonum et esse civem bonum, secundum quamcumque politiam.
Sunt enim quaedam politiae, non rectae, secundum quas aliquis potest esse civis bonus, qui non est vir bonus; sed secundum optimam politiam non est aliquis civis bonus qui non est vir bonus.