CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
In quo reiterantur opiniones Antiquorum de figura terrae.
Amplius autem et circa figuram terrae multa diversa Antiqui sunt opinati. Quidam enim dixerunt ipsam esse figurae rotundae et orbicularis : et alii contradicebant bis, dicentes quidam ipsam esse circularem in superficie ad puncta polorum et Orientis et Occidentis conversam dixerunt ipsam planae et extensae superficiei in superficiebus ad hemisphaerium superius et ad hemisphaerium inferius conversis, et ideo dicebant ipsam habere figuram tympani. Signum autem hujus est, ut inquiunt, quia quando oritur sol de sub terra, et occidit sub terram, terra videtur eum abscindere ad rectam lineam, et non secundum circulum, sicut luna secat solem in eclipsi, sicut diximus superius : recta ergo linea solem secundum longitudem abscindens, latitudinem et planitiem indicat . Causa autem erroris istorum est, quod considerant quid operetur longinquitas visus usque ad solem et magnitudo circuli terrae : quia magnus circulus parvus incurvatur et non ex longinquo quo videtur esse secundum rectam lineam : et hoc videre possumus in circulis parvis qui multo pius incurvantur : et tamen videtur nobis esse superficies qua minus eas videmus : et ideo conveniret istis non negare rotunditatem terrae, sed potius verificare dicta Mathematicorum, qui probant terrae rotunditatem per hoc quod quando homo elongat sed. de polo Aquilonari versus Austrum elongatione non multum magna, occidunt ei multae stellae Aquilonares quas prius vidit, et oriuntur ei multae ad Austrum quas prius non vidit : et e converso qui se elongat ab Austro versus Aquilonem. Hujus autem ortus et occasus stellarum non potest esse causa nisi terrae rotunditas : quia si esset terra aequalis superficiei et planae, absque dubio ubicumque esset homo in terra, videret stellas Austri et Aquilonis aequaliter. Hoc igitur oporteret eos non negare propter errorem qui in sensu accidit, ex hoc quod longinquo nisi circuli recti lineae superficies esse apparent.
Nolentes autem hanc veritatem sequi et diligentes suas positiones devenerunt in hunc errorem, ut dicerent figuram terrae non esse aliam quam figuram tympani. Causam dicti sui assignantes quietem terrae : eo quod plana superficies magis solide stat super aerem et aquam quiescentem quam rotunda, ideo procul dubio quia suppositum sibi corpus aequaliter comprimit : quod non facit superficies rotunda quasi in idem. Aut fuerunt qui dixerunt figuram terrae esse sicut est scintilla, quae in una superficie est rotunda, et in altera est aequalis superficiei. Hanc autem dixerunt esse convenientem ad natandum super aquas super quas terram dixerunt esse fundatam. Istae ergo sunt Antiquorum opiniones de figura terrae.