DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria sponsa.
Sponsa, Unde Maria dicit per Psalmistam, Psal. XVII, 17: Misit de summo, gaudiola charismatum et gratiarum per Gabrielem paranymphum, quando dixit
mihi: Ave, gratia plena .Ei accepit me, scilicet in sponsam. Ecclesia etiam dicitur sponsa Christi: quia sponso caelesti spirituali dilectione copulata. Dicitur etiam uxor : quia per gratiam ejus ad multorum spiritualium filiorum procreationem faecundata.
Item, Mariae sponsae dicitur, Cantic.IV, 8 : Veni de Libano, sponsa mea, etc. Et dicitur Maria sponsa Christi quadam similitudine. Nam qui vult sponsam assumere, prius eligit quae sibi placeat. Ideo de Maria canitur : " Elegit eam Deus, et praeelegit eam. " Et dixit illi: " Tu mihi sola places. " Canit etiam Ecclesia : " Sola sine exemplo placuisti Domino, " id est, Christo. Secundo, sponsa ornatur et purgatur, quod factum est in sanctificatione, quando purgata est ab originali, et ornata donis Spiritus sancti: et tunc concupivit rex decorem ejus, Tertio, conjuncta Christo per verba de praesenti, quando respondit Angelo : Fiat mihi secundum verbum tuum . Quarto, scilicet in assumptione, introducta in thalamum sponsi Fuit igitur electa in praedestinatione, mundata et ornata in. sanctificatione, copulata Christo in ejus conceptione, assumpta ad thalamum in assumptione.
Aliter: Maria sponsa Filii. : quia in matrimonio solent fieri donationes. Uxor enim dat aliquid viro propter nuptias, et vir dolat uxorem. Dedit enim Maria Christo carnem de sua carne in qua passus est. Unde et in passione dixit ei: Mulier, ecce filius tuus . Ipse vero dedit ei quasi duplicem dolem, gratiam primo : unde dicta est gratia plena : et tandem gloriam in excelsis, quia gratiam et gloriam dabit Dominus . Propter hoc in figura Mariae dixit Lia, Genes. xxx, 20: Ditavit me Deus dote bona. Ideo praedictum fuerat de ea, Proverb. XI, 16 : Mulier gratiosa inveniet gloriam. De isto matrimonio exponunt quidam illud verbum Adae, Genes. II, 24, postquam evigilavit ab exstasi, vel somno, ubi praeviderat lapsum humani generis et modum reparationis. Unde evigilans prophetavit dicens : Quamobrem, scilicet propter lapsum humani generis reparandum, relinquet Deus homo factus, vel Filius carnem sumpturus, patrem in mundum veniens, quia egressus a Patre : et matrem, id est, synagogam, de qua natus est secundum carnem : et adhaerebit uxori suae, scilicet Ecclesiae de gentibus, vel uxori suae, id est, Mariae : et in hoc sacramento fiet illud novum et mirabile, scilicet quod erunt duo in carne una, id est, mater et Filius, Virgo et Christus, cum secundum debitum naturae cursum tres consueverunt esse in carne
una, scilicet pater et mater et filius. Ad hoc facit, quod ipsa beata Virgo dicit, Cantic.VI, 2: Ego. dilecto meo, sine patre singularis et unica: et dilectus meus mihi, est singulariter unicus filius. Aliter: Quamobrem,ut supra expositum est, relinquet homo patrem et matrem. Quasi Patrem suum relinquit Filius Dei, cum de sinu ejus ad terram descendit, et in sinu Virginis se recepit, unde hominem assumpsit quem pro sponsa sua daret. Matrem etiam quasi reliquit cum affectum matris quasi abjiciens, corpus quod ex ea assumpserat, pro Ecclesia dedit in cruce. Quam scilicet Ecclesiam ita sibi univit, ut ipse sit caput, et ipsa sit corpus. Quod figurabatur quando quasi dissimulans matrem dicebat ei de Joanne: Mulier, ecce filius tuus .
Et nota, quod Filius vocat matrem suam sororem et sponsaui, Cantic.IV, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, etc. (Quaere titulo de pulchritudine oculorum Mariae.) Sororem propter hulianae naturae contubernium. Sponsam propter inconcussam fidei constantiam. Cum enim tempore passionis fides Apostolorum concussa vacillaret, ipsa velut sponsa fidelis sponso suo sine fidei titubatione constanter adhaesit. Ipsa etiam velut sponsa sponso suo familiarior, majorem in bonis sponsi obtinet portionem. De ejus fidelitate confidit valde sponsus sicut dicitur, Proverb.XXXI,11 : Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Quia quoscumque suis orationibus, meritis et exemplis liberat a diabolo, apponit et assignat dominio sponsi sui. Item, quia sicut quidquid habent sponsus et sponsa, utrique commune est, ita quidquid habet filius, habet mater, et e converso. Unde videtur ei dicere Filius illud Joannis, xvii, 10 : Mea omnia tua sunt. Et ipsa Filio, Luc. xv, 31. Fili, omnia mea tua sunt. Aliter tamen et aliter: quia non a matre filius, sed omnia a filio habet mater.
Quantum autem concupierit hanc sponsam sponsus caelestis, ostenditur, Eccli.XXXVI, 24, ubi dicitur: Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. Species enim mulieris virum potentem humiliat, severum et austerum emollit. Et hujus mulieris speciem sic concupivit Dominus et elegit, quod ipsa ejus desiderium in tantum superduxit, quod ad nostram infirmitatem humiliatus est Omnipotens, et qui est vita viventium, emollitus est ad amorem. Item, de hac sponsa dicit, Eccli.XXXVI, 25 : Non est vir illius secundum filios hominum. Et paulo post v. 26 : Adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
Et vide quomodo haec sponsa opponitur primae sponsae. Prima, scilicet Heva, de costa viri sui formata est, et de carne hujus formatus est vir suus. Quod petebat, Eccli.XXXVI, 6: Innova signa, et immuta mirabilia. Mirabile fuit de costa viri formare mulierem. Immutatio mirabilium est, quod de carne solius mulieris formatus est homo. Sed cum de osse viri formaretur caro mulieris, signum fuit, quod per mulierem infirmaretur natura humana. Facta est autem signorum innovatio, cum de carne mulieris factus est vir, quo signatum est, quod per hanc innovationem humana natura ab infirmitate reverteretur ad firmitatem. Inde etiam notandum, quod prima sponsa facta est in adjutorium viri, dicente Domino : Non est bonum hominem esse solum , faciamus ei adjutorium simile sibi . Infirmum autem adjutorium viro mulier. Hic autem dicitur : Vir ejus non est secundum filios hominum : quia non est filius hominum, id est, patris et matris,
sed filius hominis tantum, id est, solam habens matrem, et ideo omnes homines dignitate praecellens, Et dicitur adjutorium sponsae secundum illum, scilicet secundum sponsum, qui est adjutorium sponsae, et columna et firmamentum et requies : et tale adjutorium est Maria, quia neminem vult juvare sponsa, qui statim non juvetur a sponso : et per hoc ipsa est nobis adjutorium, firmamentum, columna, et requies, etc.
Notandum, quod desponsation.es Mariae multae assignantur in Glossis, et sunt quaedam litterales, et quaedam mysticae. Primam ponit Beda, quod ideo desponsata est Joseph, ut per eum origo Mariae texeretur, cum essent de eadem tribu : nec erat consuetudo Scripturarum, quod in genealogiis texerentur nomina mulierum. Et supplet hic Joannes Damascenus , qui dicit Mariam descendisse de David per M.athan. Dicit enim, quod Mathan genuit Panthera, et hic genuit Barpaiithera, et hic genuit Joachim, patrem Mariae. Et in. hoc confunduntur illi haeretici, qui dixerunt ipsam non habuisse patrem, vel matrem, sed carnem angelicam : et hoc forte sumpserunt ex. eo, quod non texitur genealogia ejus, sed solius Joseph. Non enim dixisset Angelus, Luc. I, 36, Elisabeth cognatam Mariae, nisi esset cognata ejus ex. parte patris, vel ex parte matris.
Secunda causa, ne tamquam adultera lapidaretur, si non habens virum videretur habere puerum. Erat enim de genere sacerdotali, et erat mandatum, Levit.XXI, 9, ut filia sacerdotis deprehensa in adulterio sive in stupro, morte puniretur.
Tertia, ne temeratae virginis adverteretur infamia. Noluit enim Dominus ortus sui fidem matris injuriis esse adstruendam. Oportet enim sanctos habere testi- monium et ab his qui foris sunt . Nec debuit sinistra virginibus opinione viventibus velatio excusationis relinqui, quod infamata quoque mater Domini videretur. Denique quid Judaeis, quid Herodi possent adscribere, si natum ex adulterio viderentur persecuti? Et quomodo diceret : Non veni solvere legem, sed adimplere , si coepisse videretur a legis injuria, cum partus innuptae lege damnetur? Quin etiam maritus pudoris locupletior testis adhibetur, qui posset delere injuriam, et vindicare opprobrium, si non cognosceretur sacramentum.
Quarta causa est, ut viri haberet solatium, iens et rediens in aegypto, sicut dicit Origenes.
Quinta, quod fides Mariae verbis major assistitur, et mendacii causa tollitur. Videretur enim culpam obumbrare voluisse mendacio innupta praegnans. Causam antem mentiendi desponsata non habuit, cum conjugii praemium gratia nuptiarum partus sit foeminarum.
Sexta causa quam ponit Ignatius, est, quod princeps mundi videns desponsatam, partum non potuit habere suspectum : fallendi enim eum fuit Domini consilium, et sic fefellit eumdem. Unde Apostoli jubentur tacere de Christo, sanati de remedio, et daemones de Filio Dei. Dicitur ergo viro desponsata Maria, ut expers virilis consortii videretur. Nec moveat, quod a Matthaeo ejus conjux dicitur. Non enim virginitatis ereptio, sed nuptiarum celebratio declaratur. Sed nec illud quod dicit Matthaeus,I, 25 : Non cognoscebat eam Joseph, donec peperit filium. Sicut enim dicitur in Isaia : Donec senescatis, ego sum. Numquid post illorum senectutem Christus esse desiit ? Qui causam dicit, satis putat, quod causae est, dicere, redundantiam non requirit. Salis enim ei est ut causam susceptam adstruat, incidentem differat. Et ideo qui incarnationis incorruptum susceperat mysterium,
non putavit uberius prosequendum virginitatis Mariae testimonium, ne defensor magis quam assertor mysterii crederetur. Et nota, quod haec clausula sic intelligenda est : Non cognoscebat eam donec peperit filium , non quod postea cognoverit: sed istud donec ponitur pro et. Quasi diceret: Non cognovit, et ita peperit. Vel, donec ponitur pro aeterno, sicut ibi: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum . Vel, donec ponitur pro numquam, sicut ibi: Corvus non est reversus ad arcam, donec siccarentur aquae super terram , id est, numquam est reversus. Alii sic glossant: Donec peperit, id est, nec ante, nec post.
Septima causa mystica est, quod virgo desponsata typus est Ecclesiae, quae nos concipit virgo de spiritu, parit nos virgo sine gemitu. Et ideo forte beata Maria alii nupta, ab alio repleta est. Quia et singulae Ecclesiae et spiritu replentur et gratia inunguntur, tamen ad operis spem sacerdoti junguntur, sicut Maria Joseph desponsata est. Unde in quibusdam Ecclesiis in vigilia Natalis sacerdotes totum officium horarum agunt in typum Joseph.
Octava causa potest esse, ut per hoc quod de Virgine et desponsata natus esset Christus, uterque status approbaretur, et utrique daretur spes salutis, contra haereticos, qui dicunt, quod in matrimonio non est salus.
Nona causa est quam ponit Chrysostomus. Quia futurum erat ut omnes sancti de Ecclesia virgine nascerentur, Christus de desponsata et virgine natus est, ne indignius nasceretur Dominus quam servi.
Et nota, quod tria bona habuit matrimonium istud, scilicet fidem, prolem, et sacramentum. Fidem pretiosam, prolem excellentissimam, sacramentum sacratissimum. Significabat enim matrimonium Mariae et Joseph matrimonium illud quod agebatur in thalamo Virginis, scilicet humanae naturae et divinae. Et sicut Joseph non temeravit beatam Virginem, sic nec natura humana corrupit divinam: imo sicut Joseph profecit ex Maria, ita humana natura ex divina.
Item, Maria sponsa Filii. Unde, Cantic. III, 11 : Egredimini, et videte, filiae Sion, usque ibi, in die desponsationis. Dies desponsationis fuit Christo, dies conceptionis suae, vel nativitatis secundum carnem. In utero enim virginali nupsit ei humana natura, sicut dicit Augustinus. Unde dictum est in Psalmo xviii, G : Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Potest etiam intelligi dies desponsationis ipsius beatae Virginis : et hoc vult Glossula quaedam ibi super Matthaeum, I, 18 : Cum esset desponsata, Angelo nuntiante concepit. Vel, quia illam sibi tunc spiritualiter desponsavit, cum illi tanta se gratia sociavit, ut de carne ejus sacratissimum sibi carnem assumeret.