PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" De Herodiade. "
Haec Herodias, ut dicit Chrysostomus, fuit filia Aretae regis, quam prius dederat Philippo, et ista procurante, Philippo eam abstulit, et Herodi fratri suo eam conjunxit. Et ideo ipsa femina fuit exitialis meretrix, et pejor meretrice : scortalrix, et pejor scorto fuit adultera. Exitium enim domus fratris Herodis procuravit per patrem Aretam, socerum Philippi : cum tamen conjugis sit aedificare et manutenere domum,sicut dicitur, Tob. x, 13, quod parentes Sarae monuerunt eam regere familiam, diligere maritum. Unde de ipsa dicitur, Eccle. VII, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. Eccli. XXVI, 10 : Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem. Ista fuit pejor meretrice, quia meretrix a merendo dicitur : ista autem nihil per hoc meruit, sed insatiabilem libidinem quam ad coitum habuit, et in Philippo explere non potuit, in Herode quaesivit, qui totus libidini etiam per medicinas inservivit: et ideo scortum fuit, quae in hoc differt a meretrice, quod non nisi libidinem quaerit, meretrix autem non libidinem, sed pretium. Ezechiel. XVI, 33 et 34 : Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis. Et in hoc quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus suis. Haec est mulier ultro virum rapiens . Scortalricis etiam malitiam vicit, quia adultera. Unde dicit:
" Uxore fratris sui. "
Eccli. xxiii, 32 et 33 : Mulier omnis relinquens virum suum, et statuens haeredem ex alieno matrimonio, peccabit. Primo quidem, quia in lege Altissimi incredibilis fuit : et secundo, quia in virum suum deliquit : tertio, quia thorum viri, et fidei suae sponsionem viola- vit. Et hoc totum notat cum dicit: In adulterio fornicata est. In hoc autem quod maritus ejus verus frater fuit, etiam stupri rea : sicut et ipse Herodes contra legem, Levit. xx, 21 : Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam. Ergo stuprator et adulter fuit : sicut et ipsa Herodias, exitialis meretrix.
" Et de omnibus malis. "
Ecce generalis correptio : quia de omnibus malis corripuit eum : quia Herodis malum exemplum fuit pessimum : quia, ut dicit Gregorius, " in exemplum " culpa vehementer extenditur, cum pro "reverentia gradus peccator honora-" tur. " Et ideo minus est dissimulandum in Praelato, quam in subdito. Nec erat ulla tergiversatione celanda : quia notorium erat, quod ea erant " quae fecerat Herodes, " et negari non poterant. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. III Reg. ii, 44 : Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum.
" Adjecit et hoc supra omnia, etc. "
Ecce effectus causae praeinductae : quia pro bono reddidit malum. Jerem. XVIII, 20 : Numquid redditur pro bono malum ? " Adjecit " autem dicit, quia cum in omnibus aliis fuerit scelestus et malus, in hoc etiam fuit sacrilegus, et temerarius, et ingratus. Sacrilegus quidem, quia in eum, qui ab utero matris consecratus est, misit manum. Eccli. xlix, 9 : Male tractaverunt illum, qui a ventre matris consecratus est. Temerarius autem, quia injecit manus violentas in Prophetam : cum dicit Psalmista, Psal. CIV, 15 : Nolite tangere Christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari. Ingratus autem, quia pro bono malum reddidit. Psal. cviii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi." Adjecit " ergo tantum pondus iniquitatis " super omnia " peccata sua. Psal. XXXVII, 6 et 5 : Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae,... et sicut onus grave gravatae sunt super me.
" Et inclusit Joannem, "
Ab utero sanctificatum, cujus nativitas miraculum, cujus vita sanctitas, cujus officium via fuit salutis, cujus vox libera Verbum ostendit aeternum. Hunc ergo et talem " inclusit in carcerem, " viam ad Christum quantum in se fuit auferens, verbum Dei alligans, salutarem praeconem silentio perpetuo condemnans : eum qui illuminare missus est his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, tenebris carceralibus includens.
Ecce quantum malum suis malis adjecit Herodes.
" Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato et orante, apertum est caelum :
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de caelo facta est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi. "
Hic agitur de baptismo Christi quod est sanctificatio nostri baptismatis, et generatio nostrae regenerationis. Agendo autem de Christi baptismate facit quatuor. Primo enim ostendit, qualiter Christi baptismus est terminus baptismatis Joannis. Secundo ostendit, quae devotio habenda est ad nostrum baptismum percipiendum. Tertio ostendit, quis sit effectus baptismatis in eo qui digne percipit. Quarto ostendit, quae sint sanctificantia nostrum baptisma.
De primo autem determinans dicit: " Factum est, " secundum ordinationem divinam, quae omnia praeordinat antequam fiant, " cum baptizaretur omnispopulus. " Accommoda est distributio pro generibus singulorum, hoc est, de quolibet populo aliqui, hoc est, divites et pauperes, nobiles et ignobiles, servi et liberi, masculi et foeminae, Judaei et Gentiles, et sic de quibuslibet differentiis hominum : inter quos etiam " et Jesu baptizato, " qui sicut dicit, Joan. I, 26, medius stetit baptizandorum.
Si autem quaeritur, Quare Christus voluit baptizari ? Dicimus, quod plurimae et rationabiles causae assignantur : quarum una potissima est, ut tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam conferret aquis. Sicut enim in quolibet tactu suo semper aliquid operatus est divinum : sicut tetigit leprosum, et sanatus est per virtutem divinitatis : et tetigit eum haemorroissa, et sanata est: ita etiam tactu aquae vis influxit aquis quod possent mundare animas, quae vis regenerativa dicitur : tamen haec vis est in habitu in aquis, et non reducitur. ad actum nisi perinvocationem sanctae Trinitatis, et tunc agit regenerationem : sicut etiam in baptismate Christi Trinitas apparuit, Spiritus sanctus in columba, Pater in voce, et Filius in aqua. Et haec est vera causa.
Tamen aliae causae assignantur : sicut ut baptismo justitiam suam compleret, verbi gratia, ut pateretur legem quam ipse tulerat, quia dedit legem, Joan. III, 5 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et ideo ut eamdem legem subiret, baptizatus est : sicut subivit legem circumcisionis quam dederat.
Altera causa est ut nobis exemplum praeberet baptismi suscipiendi. Joan. XIII, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Libentius enim et devotius sacramentum in elemento visibili suscipit servus, quod ante eum suscepit Dominus : et magis credit in elemento visibili invenire gratiam, quando scit non esse egenum, et vacuum esse elementum ex susceptione Domini.