LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc per stringuntur quae dicta sunt.
Haec omnia quae dicta sunt capitulariter colligendo, sic perstringunt, quod omnis intelligentia scit quod est supra se, secundum ordinem causantis et influentis sibi : et scit quod sub se est, secundum ordinem causati, quod ipsa recipit in fluxione, sed aliter et aliter : scit enim quod sub se est, per hoc quod ipsa est causa ei, constituens ipsum, influens ei bonitates ad esse pertinentes. Hoc autem quod supra se est, scit, quia accipit ab ipso et acquirit bonitates se in esse constituentes et formantes.
Adhuc autem propter hoc quod intelligentia est substantia intellectibilis se- cundum naturam intellectus agentis, sequitur quod quidquid scit, secundum modum scit possibilem sibi. Modo ergo possibili scit res quas acquirit desuper ab influentia superiorum : et eodem modo possibili sibi scit res inferiores quibus ip sa est causa : et consequenter sequitur, quod ipsa scit et discernit tam id quod est supra eam, quam etiam id quod est sub ea. Scit ergo quod est supra se, sciens quod est causa sibi et esse et influentiae : et scit quod est sub ea, sciens quod est causatum ab ea : cognoscit ergo et causam suam et causatum suum, et utrumque horum cognoscit per modum substantiae suae, sive per naturam intellectualem et intellectibilitatem substantialem sibi convenientem : hoc ergo generaliter verum est, quod omnis sciens rem aliquam superiorem et meliorem se sive inferiorem et deteriorem se, non scit eam nisi secundum modum facultatis suae substantiae, et secundum suum esse, et non secundum modum secundum quem res sunt in seipsis. Et quia hoc ita se habet, sequitur quod procul dubio bonitates quae descendunt super intelligentiam a causa prima, sunt in intelligentia, non modo divino, vel divine, sed intelligibiles, vel intellectualiter. Et similiter res corporeae sensibiles inferiores prout in intelligentia sunt, non sunt in ea sensibiliter et corporaliter, sed intelligibiles et intellectualiter. Cujus causa est, quia res prout in intelligentia sunt, non sunt ipsae impressiones quae sunt forma, sed sunt lumina intelligentiae quae sunt causae esse impressionem. Et hujus quidem signum est et causa, quod ipsa intelligentia activa per hoc quod est intelligentia, substantialis est causa rerum quae sunt sub ea, sicut lux est causa lucentium : et si sic se habet, quod intelligentia per hoc quod est intelligentia, est causa rerum : sequitur tunc procul dubio, quod causae formales rerum prout sunt in intelligentia, sunt in ea intellectuales, hoc est, intellectibiliter et secundum esse intellectuale
Jam ergo manifestum est, quod tam res quae supra intelligentiam sunt, quam etiam res quae sub ea sunt, sunt in ea per virtutem intellectualem sive intellectibilem. Et similiter, quod res corporeae quando sunt in intelligentia, sunt in ea intellectuales, et secundum esse intellectuale : et similiter res per naturam intelligibiles prout in intelligentia sunt, sunt intelligibiles secundum esse intellectuale. Et hujus ratio est, quia ipsa intelligentia per hoc quod intellectus est per substantiam, est causa rerum talium, et non comprehendit eas m tellectualiter, nisi per modum et facultatem substantiae suae : ipsa autem per substantiam intelligentia est : apprehenditur ergo res apprehensione intellectuali sive secundum esse intellectibilc, sive res secundum naturam suam intellectuales sunt, sive corporeae.