XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
101. Ave, mater, animae
Vagae hospitatrix,
Quae se noxis pessime
Foedat et peccatrix,
Rogo devotissime
Te, o mi amatrix,
Meae ut citissime
Mentis sis curatrix.
102. Ave, virgo, aquila
Dei singularis,
Omnia per saecula
Cum quo iucundaris,
Prece, rogo, sedula
Odis his praeclaris,
Momenta per singula
Ut me tuearis.
103. Ave, cornu oleum
Servans unctionis,
Levigat quod impetum
Persecutionis,
Sis mihi praesidium
Tempore agonis,
Ne vincat obsidium
Barathri draconis.
104. Ave, quam nunc veneror
Hac in cantilena,
Es nam cunctis sanctior
Gratiaque plena,
Cum Maria, deprecor,
Assis Magdalena,
Solvens me, qua implicor,
Scelerum catena.
105. Ave, lux virginea,
Tenebras peccati
Pellens ac erronea
Mundi depravati
Cordis mei saxea
Onera caecati
Aufer et per carnea
Vitia foedati.
106. Ave, dux errantium
In mundi procella,
Quibus das praesidium
Velut maris stella,
Pro nobis ad filium,
Precor, interpella,
Hostis ut obsidium
Auferat et bella.
107. Ave, Christi Domini
Genetrix electa,
Nunc beatitudini
Caelorum invecta,
Adplica huic carmini
Aures, mi dilecta,
Tibi quod nunc cecini
Mente circumspecta.
108. Ave, virgo luminis
Caelici lucerna,
Quo devoti hominis
Lustrantur interna,
Mei sis geniminis
Adiutrix materna,
Hoc a labe criminis
Absolvens veterna.
109. Ave, fortis mulier,
Pede quae trivisti
Satanam tunc fortiter,
Quando genuisti
Nobis mirabiliter
Corpus Iesu Christi,
Credulam quo dulciter
Plebem refecisti.
110. Ave, felix femina,
Sanctior prae cunctis,
Diva per spiramina
Chrismatis inunctis,
Praesta consolamina
Vivis ac defunctis,
Mihi per ligamina
Naturae coniunctis.
111. Ave, cuius largitas
Iuste commendatur,
Pauperum modicitas
Qua locupletatur,
Adversantum pravitas
Per te propellatur
Ab his, quorum pietas
Tibi famulatur.
112. Ave, o humillima
Caeli dominatrix
Et vere largissima
Gratiarum datrix,
Hac laude promptissima
Rogo, mi amatrix,
Mea per te anima
Resurgat peccatrix.
113. Ave, domus numini
Summo dedicata
Et misello homini
In asylum data,
Nos laus baec nunc nomini
Tuo decantata
Iungat aggregamini
In vita beata.
114. Ave, quae dignissima
Es creaturarum
Unquam a potentia
Dei creatarum,
Dolores, piissima,
Tollas animarum
Pro peccatis maxima
Poena detentarum.
115. Ave, virga flosculo
Pollens divinali,
Qui mundum a vinculo
Solvit criminali,
Te laudantem sedulo
Laude speciali
Tutes a diabolo,
Rege gehennali.
116. Ave, stella, radium
Mirum quae misisti,
Cum salutem gentium
Carne genuisti,
In caelis tripudium
Angelis auxisti,
Satanae excidium
Et solamen tristi.
117. Ave, lapis caelicae
Novaeque scructurae,
Quam laudant angelicae
Semper creaturae,
Pia mater, abice
Meam molem curae,
Qua premor ab hosticae
Metu imposturae.
118. Ave, via lactea
Viaeque lucerna,
Ducens ad aetherea
Regna vel aeterna,
Meam, o virginea
Mater, sic guberna
Vitam, ne erronea
Me ducat ad inferna.
119. Ave, quae sequentibus
Te praestas ducatum
Ac mundi spernentibus
Huius incolatum,
Post mortem, devotius
Rogo, meum flatum
Perducas celerius
Ad felicem statum.
120. Ave, o lux radii
Caeli emissiva
Et eius contrarii
Omnis expulsiva,
Servi tui devii
Esto directiva,
Servans me a vitii
Semper recidiva.
121. Ave, sagacissima
Domini ancilla,
Oboedientissima
Semper et tranquilla,
Mala, quae in anima
Mea sunt, sugilla,
Iugiter ut optima
Fiat pax in illa.
122. Ave, quam felicitas
Perornat aeterna,
Tua quam humilitas
Meruit interna,
Perducat benignitas
Tua nos ad verna
Caeli, ubi trinitas
Regnat sempiterna.
123. Ave, celleraria
Sanctae trinitatis,
Gratiae donaria
Praebens praeparatis,
Praestes adiutoria
Tuae pietatis
His, quos purgatoria
Gravant pro peccatis.
124. Ave, mons o caelicae
Benedictionis,
Sate ab opifice
Summo cunctis bonis,
Mentes nostras perfice
Cum virtutum donis,
Lumen dans deificae
Contemplationis.
125. Ave, quam his laudibus
Conor elimatum
Laudare devotibus
Atque decusatum
Fac me, cum gaudentibus
Vivere gregatum,
Caute cum errantibus
Atque separatam.
126. Ave, porta iugiter
Semperque serrata,
Per vatem veraciter
Olim propbetata,
Messiae feliciter
Tandem adaptata,
Subveni celeriter
Mihi, o beata.
127. Ave, quae es unguine
Pneumatis repleta
Et sic divo germine
Miro modo feta,
Te laudantum carmine
Isto mente laeta
Debita pro crimine
Poena sit deleta.
128. Ave, regni superi
Prudens restauratrix,
Consequenter inferi
Es evacuatrix,
Esto mei miseri
Pia defensatrix
Hostisque pestiferi
Fortis expugnatrix.
129. Ave, mater gaudii
Et iucunditatis,
Mater Dei filii,
Mater pietatis,
Gratiam remedii
Cunctis da turbatis
Atque purgatorii
Poenis profligatis.
130. Ave, o sublimior
Cunctis o Maria,
Sanctis nam humilior
Fuisti in via,
Subveni, te deprecor,
Mihi, mater dia,
Virtute pauperior
Omnibus sum quia.
131. Ave, arca gratiae
Et salvationis,
Suavis foedus gloriae
Repromissionis,
Te laudantes serie
Huius cantionis
Refove in requie
Exsultationis.
132. Ave, domus regiae
Christi maiestatis
Ac imperatoriae
Sanctae trinitatis,
Porrige clementiae
Manum tribulatis
Abigens discordiae
Virus cum peccatis.
133. Ave, mirabiliter
Quae Christum concepisti,
Incorruptibiliter
Huncque peperisti,
Carmini sagaciter
Insistentes isti
In caelis perenniter
Tibi fac assisti.
134. Ave, quam nunc veneror
Hoc per carmen meum,
Nam es mihi carior
Omnibus post Deum,
Te devote deprecor,
Pelle Iebusaeum,
Qui modo infestior
Occupat cor meum.
135. Ave, purgans aerem
Sidus o caeleste,
Quando motum lugubrem
Pellis mentis maestae,
Fac, ut caute ambulem,
Recte ac modeste,
Ne foeder per mulcebrem
Motum inhoneste.
13G. Ave, mons deificae
Habitationis
Monsque diabolicae
Comminutionis,
Per istud bymnidicae
Carmen cantionis
Plebi sis catholicae
Mons defensionis.
137. Ave, digna caelici
Regis hospitatrix
Omnisque angelici
Gregis dominatrix,
Populi catholici
Esto gubernatrix
Meique bymnidici
Tui defensatrix.
138. Ave, caecis mentibus
Illuminatorem
Et immundis cordibus
Gignens mundatorem,
Consolamen tristibus,
Curvis erectorem,
Bene laborantibus
Remuneratorem.
139. Ave, venerabilis
Mundi prophetissa,
A Deo christicolis
Ad solamen missa,
Tuta me ab aemulis,
O mi principissa,
Horum corda scandalis
Mihi placa scissa.
140. Ave, mater caelitus
Honorificata,
Fuisti divinitus
Quando impraegnata,
In hac oda servitus
Tibi demonstrata
A me cuncta penitus
Resecet errata.
141. Ave, quae dulcedine
Mundum refecisti,
Cum de sacro flamine
Christum concepisti,
Sed amaritudine
Plena tunc fuisti,
Eum quando sanguine
Tinctum conspexisti.
142. Ave, honorabilis
Dei creatura,
Semper stans a maculis
Vitiorum pura,
Aufer a me singulis
Horis nocitura,
Iungens tuis famulis
In vita futura.
143. Ave, o melliflua
Domina Maria,
Animi a nocua
Mundans phantasia,
Laudantes praecipua
Te hac hymnodia
Ab omni evacua
Culpae dyscrasia.
144. Ave, panis horreum
Et saturitatis,
Pane replens cuneum
Christianitatis,
Inclina virgineum
Cor his praedicatis
Per me tuum famulum
Devote cantatis.
145. Ave, Christi Domini
Claustrum obfirmatum,
Nunquam ullo homini
Carne reseratum,
Carmen istud nomini
Tuo decantatum
Impetret genimini
Meo vitae statum.
146. Ave, stella gratiae
Proferens aestatem,
Hiemem nequitiae
Et inquietatem
Pellentem, ad gloriae
Duc aeternitatem
Laudantem cotidie
Te per caritatem.
147. Ave, quae in Bethlehem
Panem produxisti,
Quo novam Ierusalem
Dulciter pavisti,
In regnum me flebilem
Duc, quod introisti,
Quando miserabilem
Mundum exuisti.
148. Ave, terra fertilis,
Terra pabulosa,
Pascua dans credulis
Multum copiosa,
Te colentem titulis
Laudum hac in prosa
Duc cum tuis famulis
Ad caeli gaudiosa.
149. Ave, fax lucifera
Luminans micatim,
Quam laudo per cantica
Haec enucleatim,
Deprecor, pacifica
Me interduatim,
Donec me ad caelica
Perducas ornatim.
150. Ave, cui ecclesiae
Sanctae consolamen
Per donum laetitiae
Canit iubilamen, .
Auferas nequitiae
Meae laboramen,
Laetus ut cotidie
Te collaudem. Amen