Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum (a) Theologia sit practica ?
Alens. 1. p. q. 21. m. 1. art. 4. et 3. p. q. 14. m. 2. D. Thom.l.p. q. 1. art. 4. D. Bonav. hic q.3. Richard. q. 4. Durand. q. 6. Henr sum. art. 8. q. 1. Goffr. quadi. 10. q. 11. Occham. hic q. 12. Major. q. 6. Greg. q. 4. 5. Canus I. 12. c. 2. Vasq. 1. p. d. 8. et 9. Vide Scot. 2. Het. q. 2. et 2. Phys. in expos. text. 28. Mayron. 1. sent. dist. 48. g. 2. Baccon. q. 4. prol.
Quod non, arguitur, Joan. 20. Haec autem scripta sunt, ut credatis; sed credere est speculativum, quia ei succedit visio, ergo, etc.
Praeterea practica ponitur esse circa contingens. 3. de Anima, et 1. Ethic. in prooemio; sed objectum hujus scientiae non est contingens, sed necessarium, ergo, etc.
Item Boetius de Trinitate, assignat tres partes speculativae, quarum una est Theologia secundum eum. Et quod loquatur de ista videtur, quia subdit ibi, de subjecto illius quod subjectum ejus est prima substantia, de qua dicit, quod substantia Dei materia caret.
Item, omni practica aliqua speculativa est nobilior, nulla autem est nobilior ista: ergo, etc. Probatio primae, tum, quia speculativa est sui gratia, practica vero gratia usus: tum quia speculativa est certior, primo Metaphysicae. Item, haec inventa est omnibus necessariis existentibus, propter fugam ignorantiae. Quod apparet, quia sollicitudo circa necessaria impedit ab inquisitione hujus doctrinae; ergo ipsa est speculativa. Sic enim arguit Philosophus 1. Metaphysicae, quod Metaphysica est speculativa. Contra, ad Roman 13. Finis legis est dilectio. Item, Matth. 22. In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae. Item, Augustinus de laude charitatis : Ille tenet quidquid latet et quidquid patet in divinis sermonibus, qui charitatem servat in moribus. Hae autem auctoritates probant quod ista scientia non est praecise propter speculari ; speculativa autem ultra speculari nihil requirit, secundum Avicennam 1. Metaph.
Secundo, quaero (b) utrum ex ordine ad praxim ut ad finem, dicatur per se scientia practica? Arguitur quod sic, tertio de Anima, dicit Philosophus : Intellectus extensione fit practicus, et differt a speculativo, fine. Item, primo Metaphysicae : Practica est
minus nobilis quam speculativa, quia est gratia usus. Hoc argumentum non teneret, nisi usus esset per se finis illius habitus. Item, secundo Metaphys. Finis speculativae veritas, practicae autem opus.
Contra 6. Metaph. distinguit Philosophus practicas a speculativis penes objecta et non penes fines, sicut patet ibi. Distinguit enim scientiam tam activam quam factivam a speculativa penes objectum. Item, 6. Ethic. distinguit ratiocinativum a scientifico penes objectum necessarium et contingens ; et tertio de Anima, assignat objectum practicae bonum, non quodcumque, sed agibile et contingens; ergo scientia est practica per se ex objecto, non igitur ex praxi ut a fine.