Augustinus de serm. Dom..
In illo beatitudinis regno vita beata perficietur in sanctis, sicut nunc in caelestibus Angelis. Et ideo post illam petitionem qua dicimus adveniat regnum tuum, sequitur fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra; idest, sicut in Angelis, qui sunt in caelo, voluntas tua fit, ut te perfruantur, nullo errore obnubilante eorum sapientiam, nulla miseria impediente eorum beatitudinem, ita fiat in sanctis tuis, qui in terra sunt, et de terra, quantum ad corpus attinet, facti sunt. Item fiat voluntas tua, recte intelligitur, obediatur praeceptis tuis: sicut in caelo, et in terra; idest, sicut ab Angelis, ita ab hominibus: non quod ipsi faciant ut velit deus, sed quia faciunt quod ille vult; idest, faciunt secundum voluntatem eius. Chrysostomus in Matth..
Vide autem consequentiam optimam: quia enim concupiscere docuit caelestia per hoc quod dictum est adveniat regnum tuum, antequam ad caelum perveniatur, ipsam terram iussit fieri caelum, per hoc quod dicit fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Hieronymus. Erubescant autem ex hac sententia qui quotidie ruinas in caelo fieri mentiuntur. Augustinus de serm.
Dom.. Vel sicut in caelo et in terra, idest, sicut in iustis, ita in peccatoribus; tamquam si diceret: sicut faciunt voluntatem tuam iusti, etiam peccatores, ut ad te convertantur, sive, ita ut sua cuique tribuantur, quod fiet in extremo iudicio. Vel per caelum et terram, accipiamus spiritum et carnem. Et quod dicit apostolus: mente servio legi dei; videamus factam dei voluntatem in spiritu. In illa autem immutatione qua promittitur iustis, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, idest, sicut spiritus non resistit deo, ita et corpus non resistat spiritui. Vel sicut in caelo et in terra, idest, sicut in ipso iesu christo, ita et in ecclesia; tamquam in viro, qui patris voluntatem implevit, ita et in femina, quae illi desponsata est. Caelum enim et terra convenienter intelligitur quasi vir et femina, quoniam terra caelo fecundante fructifera est. Cyprianus de orat. Domin.. Non ergo petimus ut deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod deus vult: quod ut fiat in nobis, opus est dei voluntate, idest opera eius et protectione, quia nemo suis viribus fortis est, sed dei misericordia tutus. Chrysostomus in Matth.. Virtus enim non est nostri studii solum, sed superioris gratiae. Rursum autem hic orationem pro orbe terrarum cuilibet nostrorum iniunxit: neque enim dixit: fiat voluntas tua in me vel in nobis, sed ubique terrarum, ut solvatur error et plantetur veritas et expellatur malitia et revertatur virtus, et sic iam non differat caelum a terra. Augustinus de bono persev.. Ex hoc autem evidenter ostenditur contra pelagianos initium fidei esse donum dei, quando pro infidelibus, ut habere fidem incipiant, sancta orat ecclesia. Cum etiam in sanctis iam sit facta dei voluntas, cur ut fiat adhuc petunt, nisi ut perseverent in eo quod esse coeperunt? chrysostomus super Matth.. Communiter autem accipi debet quod ait sicut in caelo et in terra; idest: sanctificetur nomen tuum sicut in caelo et in terra; adveniat regnum tuum sicut in caelo, et in terra; fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra. Et vide quod caute locutus est; non dixit: pater, sanctifica nomen tuum in nobis; adveniat regnum tuum super nos; fac voluntatem tuam in nobis. Nec iterum dicit: sanctificemus nomen tuum; suscipiamus regnum tuum; faciamus voluntatem tuam; ne hoc aut dei tantum, aut hominis tantum esse videatur. Sed medie dixit et impersonaliter: nam sicut homo non potest facere bonum nisi habuerit adiutorium dei, sic nec deus bonum operatur in homine nisi homo voluerit.