Postquam dionysius in hoc libro exposuit divina nomina, hic epilogat ea quae in hoc libro sunt dicta; et primo, recapitulat ea quae dicta sunt; secundo, continuat se ad sequentem librum; ibi: sed haec quidem...p circa primum, tria facit: primo, ostendit quomodo divina nomina exposuerit; secundo, inducit ad reddendas deo gratias de bene dictis; ibi: quare si recte...; tertio, petit corrigi et dirigi, si qua sunt in quibus non bene dixit; ibi: si autem ista...p dicit ergo primo quod ipse in hoc libro reseravit, idest exposuit, secundum suam possibilitatem, intelligibiles significationes divinorum nominum, congregando et redigendo in unum opus. Dicit autem intelligibiles ad differentiam eorum quae symbolice vel metaphorice dicuntur de deo, quorum significationes sunt sensibiles.
Et ne aliquis intelligat quod ipse praesumat se sufficienter exposuisse significationes divinorum nominum, ad hoc excludendum subiungit quod non solum in exponendo significationes praedictas defecit ab earum diligentia, idest ab earum perfecta expositione, secundum quod res requirit, quia hoc neque Angeli facere possent cum non comprehendant divinam bonitatem et divinum esse et divinum vivere et alia huiusmodi, de quibus dictum est; nec solum dicit se defecisse a laudando significationes praedictas sicut ab Angelis laudantur, quia excellentissimi theologi qui sunt apud nos, deficiunt in minimis Angelorum, sicut dicitur Matth. II quod qui minor est in regno caelorum, maior est ioanne baptista; neque etiam dicit se solum defecisse a laudando significationes praedictas sicut theologi philosophantes de rebus divinis, scilicet prophetae et apostoli aut etiam socii eorum qui canonicas Scripturas ediderunt ut Lucas et marcus, sed asserit se deficienter et in fine dixisse per comparationem ad alios qui erant sui gradus et ordinis.
Deinde, cum dicit: quare si recte... Concludit quia ex quo ita deficientem se cognoscit in rebus divinis, si recte se habent ea quae dicta sunt et si, secundum deliberationem sibi proportionatam, vere tetigit expositionem divinorum nominum, referendum est hoc cum gratiarum actione ad deum qui est causa omnium bonorum, qui primo quidem dat nobis virtutem loquendi et postea dat nobis ut hac virtute bene utamur, bene aliquid dicendo.
Et tamen si aliquid est praetermissum quod aequipolleat his quae dicta sunt, oportet hoc subintelligere secundum easdem rationes et regulas, secundum quas praedicta exposita sunt. Et hoc ideo dicit quia forte aliquod nomen in Scripturis dictum de deo non est expositum, quod tamen aequipollet alicui praemissorum. Vel, si aliquis modus exponendi est praetermissus in aliquo dictorum nominum, potest subintelligi ex aliorum nominum expositione.
Deinde, cum dicit: si autem ista... Petit corrigi de non bene dictis; et primo, ponit petitionem; secundo, rationem petitionis assignat; ibi: ne pigriteris...p dicit ergo primo quod si ista quae dicta sunt ab eo in expositione divinorum nominum aut non recte aut imperfecte se habent et si ipse vel in toto vel in parte erravit a veritate, petit a timotheo ut ex sua benignitate dirigat eum; quia si ipse alicubi erravit, non hoc fuit ex voluntaria ignorantia et ideo vult dirigi: si qui enim voluntarie ignorant, dirigi nolunt. Haec est ergo prima conditio ex parte sui quare petit se dirigi, quia non voluntarie ignoravit.
Secunda conditio est quia, secundum suam reputationem indiget addiscere et ideo tradendae sunt ei rationes quibus addiscere possit: supervacaneum autem videtur tradere disciplinam ei qui se non reputat disciplina indigere.
Tertia conditio est quia subveniendum est ei qui non reputat se sufficientem virtutem habere.
Quarta conditio est quia sanitatis cura impendenda est ei qui nolens aegrotat.
Quomodo autem ipsum possit dirigere ostendit subdens quod quaedam potest ei tradere, ad eius directionem, quae per seipsum timotheus cognoscit; quaedam autem quae potest invenire accipiendo ab aliis, accipiat: certum est enim quod recipiuntur a bono quod est deus et accepta a deo qualitercumque, petit ad se transferri.
Deinde, cum dicit: ne pigriteris...
Assignat rationem petitionis positae; et primo quidem ex parte amicitiae, quia non debet homo esse piger ad benefaciendum amico. Maximum autem beneficium alicui impenditur, si ab errore ad veritatem reducatur.
Secundo, assignat rationem ex sui exemplo, quia scilicet ipse nullum sacrorum sermonum sibi traditorum, ad se contraxit, idest sibi avare retinuit, sed currendo sursum ad dei imitationem, ea quae sibi tradita sunt, iam tradidit et in futuro tradere intendit et timotheo et aliis sanctis viris, secundum quod ipse sufficiens est dicere et alii sunt sufficientes audire. Et in hoc, in nullo facit iniuriam traditioni divinorum, cui fit iniuria dum vel tradita avare retinentur vel inconsiderate sparguntur.
Sic autem ea quae sibi sunt tradita, aliis tradere intendit, nisi forte in aliquibus ipse non sit potens ad intelligendum aut ad exponendum aliis.
Deinde, cum dicit: sed haec quidem... Continuat se ad sequentem librum. Et quia quaedam dixerat ad futurum pertinentia, scilicet quod tradet aliis quae sunt sibi tradita, ideo dicit quod haec ita habeantur et dicantur sicut est deo amicum, idest sicut deo placet, secundum illud Iacob. 4: pro eo ut dicatis: si dominus voluerit.
Et in hoc fit finis expositionis intelligibilium divinorum nominum, quantum ad ipsum.
Sed intendit ulterius transire deo duce ad symbolicam theologiam in qua scilicet exponit nomina quae symbolice dicuntur de deo, puta: quod dicitur leo, lapis, ignis et alia huiusmodi; qui quidem liber apud nos non habetur.
Et nos, post expositionem dictorum beati dionysii, longe ab eius intellectu deficientes, corrigi de non recte dictis postulamus.
Si qua autem bene dicta sunt referendae sunt gratiae bonorum omnium largitori qui est trinus et unus deus vivens et regnans per omnia saecula saeculorum.
Amen.