DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria uxor.
Uxor, figurata, Genes.III, 20 , ubi legitur : Vocavit Adam nomen uxoris suae Hevam, eo quod mater esset cunctorum viventium. Apocal.XIX, 7: Venerunt nuptiae Agni, id est, tempus carnem assumendi. Et uxor ejus praeparavit se, id est reddidit idoneam, ut de ipsa carnem assumeret. Praeparavit, inquam, per libertatem arbitrii. Sed quia hoc non sufficit sine adjutorio gratiae, subdit, v. 8 : Et datum est illi ut cooperiat se bysso, id est, castitate, splendenti ad alios per exemplum, et candido quoad se, et hoc maxime quando vovit virginitatem. Isa. xxxv, 2 : Gloria Libani, id est, candor virginitatis, decor Carmeli, id est, bona conversatio exterior. Ideo de Maria dicitur, Eccli.VI, 31 : Decor enim vitae est in illa, etc. Uxor haec figurata est, Judicum, v, 24, ubi legitur in figura Mariae : Benedicta inter mulieres Jahel, uxor Haber Cinaei, etc. Beata Maria dicitur uxor Christi: nam si omnis anima spiritualiter uxor Dei est, illa praecipue uxor dicitur, in quam plus contulit gratiarum. Sed in contractu matrimonii consuetudo est, ut uxor det aliquid viro propter nuptias, et vir dolet uxorem. Quid Christo dederit beata Virgo propter nuptias, signatur in nominatione sponsi, cum dicitur : Haber Cinaeus. Haber interpretatur vulneratus, vel lividus : Cinaeus lugens. Christus enim sumpsit in Virgine, et ipsa ei dedit per consensum naturam, in qua vulneratus est, et lividus factus et lugens : luxit enim propter peccata nostra, sicut dicitur, ad Hebr. v, 7, ut non solum carnis sanguinem, sed et animae lacrymas pro nobis daret. Nam sicut vulnerata carne fluit sanguis, sic ex anima ipsius per compassionem vulnerata fluxerunt lacrymae. Et quia duplex est peccati genus, apertum scilicet, quod dicitur vulnus, et occultum, quod dicitur livor, pro nobis sustinuit vulnera et livores. Isa. III, 5 : Vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus. Bis autem quasi dotavit Dominus Virginem, primo gratia, secundo gloria, ut supra dictum est de sponsa. (De ista Jahele invenies in fine sig. 1 de horto, ubi hortus dicitur ser alus.)
Item, De hac uxore dicitur Christo in Psalmo cxxvii, 3 : Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Uxor tua, scilicet Maria, sicut vitis. Ipsa enim dicit se esse vitem. Unde : Ego quasi vitis, etc. . Abundans in multitudine spiritualium filiorum: quia ipsa est mater omnium viventium vita gratiae. In lateribus : quia semper dilexit secretum. Vel, in lateribus domus tuae, id est, Ecclesiae, quam ipsa circuit ad protegendum contra circuitum diaboli, qui circuit, quaerens quem devoret . De dilectione hujus uxoris quoad virum suum dicit Apostolus, ad Ephes. IV, 28 et 29 : Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim umquam, carnem suam odio habuit, etc.