De solutione paralogismorum tertii modi figurae dictionis.
Similiter autem haec (quae dicta est) solutio adaptatur paralogismis tertii modi figurae dictionis : ut quando mutatur quale quid in hoc aliquid. Est autem quale quid dupliciter: uno enim modo omne inferius est quale quid respectu sui superioris, ut species respectu generis : quia superius est forma et quale, inferius autem quid formatum sub ipso : alio autem modo quando per accidens adveniens est quale,et quid est in seipso.
Et secundum primum modum fit talis paralogismus, ex quo sequitur apparenter, quoniam est quis tertius homo a se sic: Coriscus est tertius ab homine, quia ab aliquo homine : et Coriscus est homo : ergo Coriscus est tertius a seipso. Et eodem modo concluditur apparenter, quod est tertius ab unoquoque homine sic: Coriscus est tertius ab homine : Socrates est homo : ergo Coriscus est tertius a Socrate. Et sic potest fieri de quolibet: ergo Coriscus est tertius ab unoquoque homine. Solvitur autem hic paralogismus : quia homo et omne commune non significat hoc aliquid, sed quale quid : et ideo cum assumat Socratem, mutat quale quid in hoc aliquid : et sic patet quae est manifestatio falsitatis paralogismi: et ideo solutio ista est recta et vera.
Potest tamen hic quaeri de hoc paralogismo : quia idem paralogismus in priori hujus scientiae libro pro exemplo positus est in generatione paralogismorum accidentis. Adhuc etiam cum sic arguitur: Coriscus est alter ab homine : et ipse est homo : ergo est alter a se : videtur esse fallacia consequentis : eo quod a superiori proceditur ad inferius affirmando. Sed ad hoc dicendum, quod nihil prohibet plures orationes fallendi coincidere in una et eadem oratione. Unde in dicto paralogismo coincidunt tres fallaciae sive deceptiones. Si enim aliquis videns Coriscum alterum esse ab homine : propter hoc quod ab inferiori ad superius valet processus affirmando, ut Coriscus est alter a se : ipse est homo : ergo est alter ab homine : et decipiatur in ipsa consequentia, ut credat converti quod non convertitur, ut quod sicut ab inferiori ad superius proceditur affirmando, sic e converso affirmando etiam procedatur a superiori ad inferius, ut Coriscus est alter ab homine : ipse est homo : ergo est alter a seipso : hic talis decipitur secundum fallaciam consequentis. Si autem quia videt, quod esse alterum convenit Corisco respectu hominis, et sic respectu accidentis : et credit quod propter hoc conveniat ipsi rei subjectae quae est Coriscus respectu suiipsius, et sic credat inesse subjecto quod inest accidenti: hic talis decipitur secundum fallaciam accidentis. Si autem videt unam figuram dictionis in hoc tertio homine quando stat infinite in communi, et quando stat determinate pro hoc vel illo, et ideo credat posse argui a communiter supponente ad supponens, pro hoc decipitur secundum fallaciam figurae dictionis.
Est etiam attendendum hic, quod terminus communis aut consideratur in se (hoc est, in natura sua simplicD quae est forma multis communicabilis, et sic omnis terminus communis ad aliqua significat quale quid : et potest etiam considerari ad aliquid et determinatus per comparationem ad illud, et hoc quadrupliciter, scilicet ad superius, vel ad inferius, vel ad seipsum, secundum quod stans sub una suppositione comparatur ad se
secundum quod est sub alia suppositione, et significare potest hoc aliquid Ut est inferius comparatum ad suum superius, respectu illius determinatam habet suppositionem et significat hoc aliquid. Similiter tractum ad inferius, determinatam acquirit suppositionem, et significat hoc aliquid, ut animal quale quid, homo hoc aliquid significat, et homo quale quid, hic homo hoc aliquid. Ad seipsum autem sub una suppositione ad se sub alia suppositione : ut homo quale quid, omnis homo, vel albus homo hoc aliquid: quia confusum et distributum respectu suiipsius non confusi et distributi est hoc aliquid determinatum : in se autem commune ad diversum modum suppositionis significat quale quid. Unde hic, homo currit : ergo omnis homo currit : mutatur quale quid in hoc aliquid. Et sic solvuntur ista sophismata : cujuslibet hominis asinus currit : ergo asinus cujuslibet hominis currit. Quia iste terminus, asinus, sequens terminum distributum per signum immediate accipit confusam suppositionem, et sic determinatum et hoc aliquid significat : cum autem praecedit non significat nisi quale quid: quia tunc non confunditur per distributionem. Similiter est hic : omne caput habens, est unum solum caput habens : ergo habens omne caput, est habens unum solum caput. Quia haec dictio, haberis, post signum posita, confusam habet suppositionem, quam non habet posita ante idem signum. Et similiter hic : omnis homo est unus solus homo : ergo unus solus homo est omnis homo : quia hoc quod dico, solus homo, confunditur post signum, et ante signum non confunditur propter hanc regulam, quod terminus communis sequens signum distributivum affirmativum immediate confunditur et distribuitur ab ipso signo, ita quod sub ipso potest fieri descensus ad quodlibet sub ipso contentum r sequens autem ipsum mediate, sive in subjecto positum, sive in praedicato, confunditur solum, sed non distribuitur, ita quod sub ipso possit fieri descensus, quamvis multa confundantur in ipso : ut omnis homo est animal: potest fieri descensus sub homine, sed non sub animali, ut dicatur : omnis homo est hoc animal vel illud. Sed bene sequitur: omnis homo est animal: ergo Socrates est animal, et sic de aliis. Sic ergo ex diversa comparatione potest idem quod secundum se significat quale quid, hoc aliquid significare.
Intelligendum etiam, quod terminus communis significet quale quid: hoc habet aut ex seipso, aut ex adjuncto : quale quid enim significare est in communi ad aliqua stare, ita quod non ad hoc determinate vel illud se habet ex se, cum ex se non dicat hoc aliquid. Et ideo si infertur ex illo, fit fallacia figurae dictionis : ut homo currit: ergo hic homo currit. Quia hoc non sequitur. Sed si ad non ignotum, sed ad vagum descenditur, tunc sequitur : ut homo currit : ergo quidam homo, vel hic, vel ille, vel aliquis alius currit, sicut paulo post in sequenti capitulo ostendetur. Si autem habet ex adjuncto quod ipsum indefinite faciat supponere pro pluribus indeterminate, hoc quadrupliciter fieri potest. Aut enim habet hoc ex signo affirmativo cui mediate postponitur, et ex hoc confusam et infinitam accipit suppositionem : ut cum dicitur: omnis homo est animal, confuse et quale quid significat animal. Aut hoc habet ex praedicato sibi adjuncto, ut cum dicitur : homo est species : quia homo ibi non hoc aliquid, sed quale quid significat. Aut habet ex suppositione verbi praeteriti temporis vel futuri, cui supponendo in communi stat pro praesenti vel praeterito, supponit verbo praeteriti temporis : aut pro presenti vel futuro, si supponit verbo futuri temporis :
et sic significat quale quid commune ad praesens vel praeteritum, vel commune ad praesens vel futurum, sicut patet ex regulis suppositionum et ampliationum. Et semper incidit fallacia figurae dictionis si mutatur quale quid in hoc aliquid, sicut hic : homo est species: ergo hic homo est species. Vel homo est disputaturus : ergo hic homo est disputaturus. Vel homo disputabit: ergo hic praesens homo vel hic praeteritus homo. Si autem id quod intelligitur in aliquo, inferatur ex illo, non fit fallacia figurae dictionis, sicut patet hic : omnis homo est animal : quidam homo est homo : ergo quidam homo est animal. Cum enim dicitur : omnis homo est animal, vel omnis homo currit : iste terminus, homo, universaliter distribuitur : et sic in ipso intelligitur aliquis homo, et hic homo, et ille homo : et sic non fit mutatio suppositionis, ut ex quale quid inferatur hoc aliquid, quinimo in utroque stat pro eo quod est hoc aliquid. Aliter enim incideret semper fallacia figurae dictionis in tertio primae figurae et in primo tertiae, ex hoc quod in praemissis confusam suppositionem habet et distributam, et in conclusione hoc aliquid infertur ex ipso. Pro eodem enim supponit in praemissa cum subjectum confusum sit et distributum, sicut de eodem est affirmatio universalis et negatio particularis. Et quamvis in majori propositione tertii primae figurae subjectum sit confusum et distributum, et in minori assumatur pro hoc vel illo, non tamen est fallacia figurae dictionis : quia particulare idem numero intelligitur, et est in universali distributo : et quia etiam fallacia figurae dictionis fit ex commutatione ejus quod est quale quid in praemissis, et in conclusione infertur ut hoc aliquid, fallacia enim fit in illatione conclusionis, et non in ordine praemissarum.
Sic etiam patet quare non fit fallacia figurae dictionis ex hoc quod mutatur hoc aliquid in quale quid, sicut e contrario : quia hoc aliquid intelligitur et est actu in quale quid : et ideo bona est
argumentatio qua infertur ex ipso. Et sic etiam patet quare non est fallacia figurae dictionis, quando infertur pars ex toto in quantitate, ut hic : omnis homo currit : ergo quidam homo currit. Quia pars per intellectum actu est in toto et infertur ex ipso. Patet etiam quare non est fallacia in conversione universalis affirmativae in particularem, sic ; omnis homo est animal: ergo quoddam animal est homo, Quia haec, quoddam animal est homo, aequipollet huic, quidam homo est animal : et haec, quidam homo est animal, per intellectum est in hac, omnis homo est animal: et sic et illa, quoddam animal est homo : unde non quaelibet mutatio modi suppositionis inducit fallaciam, sed quaedam sic, et quaedam non.
Similiter autem sicut est quale quid quando indefinite et ad plura communiter supponit, et infertur hoc aliquid sub ipso indefinite contentum, sic est etiam quale quid ex adjuncto sibi adjectivo quum infertur hoc aliquid determinatum sub adjectivo illo, sicut in his terminis : Coriscus musicus, ut si quaeratur, utrum hic Coriscus et Coriscus musicus sit unum, vel sit alterum ? et fiat talis paralogismus : Coriscus musicus est alter a musico : quia a quodam musico : est autem Coriscus musicus musicus : ergo est alter a seipso : sic enim incidit fallacia figurae dictionis : nam hic quidem (scilicet Coriscus) significat aliquid : illud autem (scilicet Coriscus musicus) significat quale : et sic mutatur quale quid in hoc aliquid, sicut patet cuilibet intuenti. Propter quod patet quod hic fit fallacia figurae dictionis, quia mutatur quale quid in hoc aliquid: Coriscus enim musicus est quale quid ex adjuncto sibi adjectivo : et sic convenit sibi alterum esse a musico : Coriscus autem est hoc aliquid : quare infertur alterum esse a seipso : et ideo mutatur quale quid in praemissa, in hoc aliquid in conclusione, et incidit fallacia figurae dictionis.
Est autem adhuc notandum, quod quando incidit fallacia figurae dictionis ex hoc quod commutatur quale quid in hoc aliquid ; tunc ista commutatio est inter praemissas, aut inter praemissas et conclusionem. Si inter praemissas, tunc non facit fallaciam figurae dictionis, ut hic : omnis homo est animal: hic homo est homo : ergo hic homo est animal: est enim bonus processus, quia pars assumitur pro toto quae actu et intellectu est in illo. Si autem est inter praemissas et conclusionem : aut aliquid comparatur ad idem significatum in minori praemissa et conclusione, aut ad diversa. Si comparatur ad diversa, tunc non incidit fallacia figurae dictionis. Et per hoc iterum patet, quod in tertio primae et in primo tertiae non incidit fallacia figurae dictionis : quia licet in praemissa minori significetur hoc aliquid, et in majori quale quid, et in conclusione similiter hoc aliquid : tamen ad diversa fit comparatio : in praemissa enim minori comparatur ad medium, in conclusione autem ad majorem extremitatem. Si autem ad idem fiat comparatio, tunc adhuc est distinguendum : aut enim oratio quae fecit ipsum stare pro quali quo, remanet tam in praemissa, quam in conclusione : aut non remanet eadem. Si remanet eadem, tunc semper incidit fallacia figurae dictionis. Si autem non remanet eadem in utroque, tunc non incidit fallacia, ut hic : omnis homo est animal: ergo animal est omnis homo. Vel sic : omnis homo est animal; ergo omnis homo est hoc animal. Hoc enim signum distributivum affirmativum quod facit terminum communem mediate sibi adjunctum stare pro quolibet quo, remanet tam in praemissa quam in conclusione. Sic etiam quando praedicatum quod facit terminum communem stare pro aliquo, remanet tam in praemissa, quam in conclusione, ut homo est species : et eodem modo est de termino supposito verbo praeteriti temporis vel futuri: ut homo est disputaturus ; ergo homo qui est, est disputaturus : vel homo qui fuit, est disputaturus. Sic ergo patet quando ex commutatione ejus
quod significat quale quid in hoc aliquid, incidit fallacia, et quando non.
Ex omnibus autem inductis patet. quod commune quod significat quale quid, non est exponere per hoc aliquid, hoc est, individuum signatum, ut sub ipso quod est quale quid, inferatur hoc aliquid signatum : verumtamen ipsum commune exponere per hoc aliquid determinatum, non facit hoc inconveniens, quod sequatur tertium hominem esse a se vel ab altero, ut superius dictum est in formatione paralogismi. Si enim exponatur hoc aliquid indeterminatum, ut homo per hunc vel illum, et sic de singulis, non sequitur praedictum inconveniens, sed praedictum inconveniens, quod scilicet sit tertius a se vel a Socrate vel alio, facit exponere hominem quod est quale quid, et idem esse concedere quod hoc aliquid signatum et determinatum, et nihil habere diversum ab isto. Et hujus causa est,quia hoc aliquid esse indeterminate, non est idem esse quod Galliam esse vel aliud significatum ; quia hoc aliquid est aliquod indeterminate esse, et non significatum hoc quod est Callias: nec erit hoc quod homo est, sive quod est quale commune indeterminatum.
Adhuc autem nihil distabit quantum ad inconveniens quod sequitur, si quis dicat quod expositum quod est quale quid dicat non esse idem quod est esse hoc aliquid: ut si quis dicat quod esse universalis non est esse particularis : sed dicat quod quale quid significans sit quiddam per se separatum : tunc enim non evitabit hoc inconveniens, quod scilicet secundum hoc universale quod significat quale quid, erit quid secundum se separatum, quod est praeter plures particulares homines, et separatum ab eis, ut homo erit separatum praeter particulares homines in se existens, et non est in illis. Si autem dicat quod exponitur quale quid (hoc est, commune) per hoc aliquid, tunc incidit fallacia figurae dictionis : et hoc iterum est inconveniens.
Manifestum est ergo quod medium est eligendum, et hoc est quod non est dandum sive concedendum, quod hoc aliquid significatum est id quod communiter praedicatur, hoc est, significet quale quid: sed dandum est quod significet per expositionem hoc aliquid indeterminatum suh communi illo, ut quale aliquid, sicut in qualitate : aut aliquid indeterminatum, sicut in substantia, aut quantum ad hoc vel illud, et sic de singulis sicut in qualitate, aut talium indeterminate significantium hoc aliquid dandum vel concedendum est singulare : per indeterminatum enim exponi potest commune, et non per signatum et determinatum.