CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De opinione eorum qui dixerunt, quod per exercitationem generatur virtus vel felicitas aliter quam per assuefactionem vel disciplinam.
Communium autem Stoicorum una sententia fuit, quod ab exercitio bonarum operationum non quidem generatur virtus moralis per se, sed per accidens, scilicet secundum esse quod habet in subjecto. Dixerunt enim quod per exercitium illuminatur et depuratur potentia animae, ut in ea refulgeat et emineat virtus quae prius infuit in natura. Et in hanc opinionem consentiunt Gregorius Nazianzenus, et Joannes Damascenus, et hi pro se tres posuerunt rationes. Quarum prima est violentissima, ut eis videtur. Et est haec, quod unius speciei passionis est medium et extremum. Quod ergo aliquis in passione veniat ad medium, per hoc non est in aliquo quod sit extra speciem passionis. Exercitium autem omne est ad hoc quod in passionibus veniatur ad medium. Ergo per exercitium non venitur ad virtutis speciem, quia species virtutis et species passionis non sunt in eodem genere. Sed per medium passionis potentia purgatur a passionum excellentia, et sic per exercitium ad depurationem est subjecti, et non ad generationem virtutis per se.
Secunda ratio est, quod virtus est simplex habitus. Simplex autem ex ad- junctione unius ad alterum generationem non. accipit. Exercitium autem non generat nisi per additionem sequentis ad praecedens et unius ad alterum. Ergo per exercitium virtus per se non generatur, sed per modum illum quo contrarium removetur a subjecto.
Tertia ratio est vulgaris : quae tamen in hac materia sufficit : quia videmus quod in politis, sola asperitate superficiei planata absque omni alterius formae positione, fulgor naturalis emicat secundum virtutem, sicut est in auro et argento et lapidibus pretiosis. Similiter in ferro per limam sublata ruditate et scabrositate statim emicat puritas naturalis. Similiter etiam cum animam nihil inficiat passio, per exercitium sublata et moderata passione, absque omni alterius formae generatione virtus puritatis animae nitet et emicat. Exercitium igitur non generat directe virtutem, sed ex consequenti. Propter quod isti dixerunt, quod virtus est aliter exercitabile quam quod generetur per assuetudinem vel disciplinam.
His autem non concordant Peripatetici, dicentes quod medium passionis dupliciter est, scilicet per aequidistantiam sumptum, et per analogiae proportionem ad alterum. Et verum est quod per aequidistans m medium sumptum in eodem genere est cum extremis. Dico autem aequidistantiam non quidem mensurationis sed participationis, quorumcumque medium inter extrema constituatur. Sic enim motus est de extremo in extremum per medium. Et haec est causa quare extremum et medium oportet esse unius generis. Motus enim unius non potest esse nisi in genere uno. Si autem accipiatur medium secundum analogiam ad naturam hominis et facultatem, cum natura hominis harmonia quaedam sit vel actus sive perfectio organi secundum harmoniae rationem compositi, quae (inquam) harmonia in quantum harmonia est, excellentiis repugnat, et medio congaudet : propter similitudinem medium passionis in specie ponitur proportionati
ex analogia medii ad naturam, quam speciem non habet excellentia passionis. Et hoc medium in diversa specie est ab extremo : et tale medium est virtus moralis. Unde dicitur quod est in medietate consistens quoad nos.
Quod autem secundo dicunt, non multum discordat a sententia Peripateticorum : quia Peripatetici bene dicunt habitum simplicem esse virtutem. Et bene concedunt quod innati sumus suscipere virtutes. Et ideo virtutes educuntur de natura ad actum : unde non sunt ab extrinseco aliquo. Et quando educuntur, non ita educuntur quod non ad formam addatur : sed eadem forma secundum essentiam, quae secundum esse in potentia fuit, educitur ad esse quod sit secundum actum. Quia tamen omnis generatio est ab aliquo generante secundum formam, et omnis motus ad formam est ab aliquo movente secundum formam eamdem : ita operatio quae frequenter facta generat virtutem, generativa virtutis est per speciem quam habet, et formam vel proportionem ad naturam quam supra diximus. Frequentare autem oportet operationes, sicut omnis motus moventis tamdiu frequentatur circa patiens, donec patiens formam accipiat agentis secundum esse completum et perfectum. Hujus signum est, quod operatio prout consideratur circa ea circa quae sunt materialiter, et prout consideratur in seipsa, nullam generat virtutem, sed potius prout est in operante et ab operante secundum rationem. Sicut enim habet ab ipso operante rationem medii et speciem per quam in actu existens et rationis forma, generativa est virtutis. Dico autem generativam, non quod addat formam quae non infuit, sed quia educit eam de potentia ad actum : propter quod vere loquendo virtutem secundum esse generat operatio, et non secundum essentiam. In esse autem illo et exitu de potentia ad actum, sicut in omni ano motu, est forma post formam secundum esse et esse, non secundum essen- tiam et essentiam. Secundum igitur quod actus est circa passiones moderando et restringendo, pro certo verum dicunt Stoici, quod non operatur nisi disponendo in subjecto purificando, et ab excellentiis removendo, et non virtutem generando nisi per accidens, scilicet per modum dispositionis. Et hujus simile est in omni natura generabilium et corruptibilium. In omnibus enim his generans generat secundum formam : utitur tamen instrumentis activorum et passivorum ad subjecti dispositionem et materiae praeparationem. Et similiter actus hominis secundum rationem et voluntatem, per hoc quod in se habet speciem rationis, prout sapiens determinavit, generativus est virtutis : tamen habet et aliam potentiam in quantum circa passiones medias est moderans et ordinans : quia cooperatur ad subjecti dispositionem. Stoicos ergo decepit, quod in morali virtute non considerabant operationem nisi prout circa passiones est : et ideo dicebant quod non operaretur nisi disponendo in subjecto.
Ad exempla quae inducunt, secundum Peripateticos dicendum est, quod in veritate etiam in terso polito et non terso non est alia et alia superficies secundum essentiam, sed ad aliud esse et esse superficiei : similiter in scabroso et limato: et idcirco exempla conveniunt cum dictis Peripateticorum. In terso enim quando tersum generatur inesse tersi, oportet quod generans tersum sit secundum actum : et similiter generans limatum in esse limati in forma limae sit et actu : nam in forma scabrosi non elirnaret, sed fuliginaret et inficeret. Et patet quod omnia exempla ostendunt veram esse scientiam Peripateticorum, sicut facile quilibet videt attendens ea quae dicta sunt.