In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : Ita habes opera approbatione digna. Unde, " Ecce dedi coram te ostium apertum, " scilicet Scripturae, ut intelligas. Quasi dicat : Aperiam tibi intellectum ad cognitionem Scripturarum.
Nota : Multiplex est ostium. Primum est intelligentiae Scripturae spiritualis. Ezechiel, viii, 8 : Et cum fodissem parietem, id est, ultra sensum historiarum processissem, apparuit ostium unum, id est, sensus Scripturae spiritualis. Secundum est praedicationis verbi Dei. I ad Corinth. XVI, 9: Ostium mihi apertum est magnum, et evidens, et adversarii multi. Tertium est fides Jesu Christi. Act. XIV, 26 : Retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei. Quartum est praeparatio cordis humani. II ad Corinth. II, 12 : Cum venissem autem Troadem..., et ostium mihi apertum esset in Domino, id est, corda humana praeparata ad recipiendum verbum Dei. Quintum est introitus paradisi. Marc. XVI, 3 : Quis revolvet nobis lapidem, id est, vitae mortalis duritiam, ab ostio monumenti ? scilicet, ut veniamus ad introitum paradisi. Sextum est thalamus Trinitatis, id est, Christus. Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Et nota : De ostio primo venitur ad secundum, de secundo ad tertium, et sic de aliis.