Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et ideo sequitur :
" Et non erat conveniens testimonium eorum. "
Jerem. v, 31 : Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Sapient. x, 14 : Mendaces ostendit qui maculaverunt illum.
" Et exsurgens summus sacerdos in medium., interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his ?
Ille autem tacebat, et nihil respondit, "
Tangit hic qualiter summus sacerdos videns quod per testimonia coram judicio gentilium convinci non posset, institit ut eliceret ex. propria confessione unde Dominus condemnaretur.
Tanguntur autem tria : scilicet, ad aliquid contra se dicendum provocatio, veritatis confessio, et indignationis contra veritatem concitatio.
In primo duo sunt provocantia, scili- cet, multitudo objectorum, et interrogatio summi pontificis.