LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De considerationibus acceptis a casibus et conjugatis.
Rursum per locos extrinsecos cognationem habentes cum proposito sicut a casibus et conjugatis, et ea quae similiter se habent ut cognata proposito, quae similiter sese consequuntur, ut casus et conjugata, et interimere volenti et construere problema de genere considerandum : et hoc quidem considerare non est difficile, ut in talibus si nomen est genus in una coniugatione, casus erit genus in casuum coordinatione : haec enim secundum similitudinem unam et eamdem insunt ut genera, ut si justitia est disciplina quaedam vel scientia, vel quod disciplina sit genus justitiae, tunc et juste fieri erit disciplinate fieri: ita quod casus erit genus casus, et in conjugatis erit justus disciplinatus, ita quod sumptum erit genus sumpti, sicut principale genus est principalis. Si autem horum aliquid non est genus sibi coordinati, nec reliquum ullum est genus sibi respondentis in coordinatis secundum casus et conjugata.
Rursum considerandum in similibus secundum proportionem in qua duo ad duo comparantur in his quae similiter secundum proportionem se habent ad invicem, sicut si suave sive delectabile similiter se habet ad voluptatem, sicut se habet perficiens, hoc est, utile ad bonum (hoc est, honestum) et ratio similitudinis, quod utrumque est utriusque effectivum, hoc est, hoc illius, alterum alterius : quia suave est effectivum sive inductivum voluptatis, et perficiens est effectivum honesti, sicut id quod est ad finem, est indu ctivum finis, ita quod sic ordinetur proportio : sicut se habet suave ad voluptatem in efficiendo eam, sic proficiens ad bonum in efficiendo ipsum : et commutata proportione, sicut se habet secundum ad quartum, sic se habet pri- nimii ad tertium : ergo si voluptas est aliquod bonum honestum, erit suave aliquod perficiens. Et est destructiva : quia nec voluptas est genus boni, nec suave est genus perficientis.
Similiter autem in generationibus et corruptionibus aliquorum inspiciendum est, ut si aedificare, hoc est, generare quoddam est operari : tunc secundum locum a conjugatis, aedificasse secundum genus est operatum esse. Et eodem modo si discere est reminisci (ut in Mentione dicit Socrates, ut dixit Plato) secundum genus, tunc sequitur quod didicisse est recordatum esse secundum genus. Et in corruptionibus similiter. Si enim dissolvi est corrumpi secundum genus, et dissolutum esse est corruptum esse secundum genus, et dissolutio secundum genus est corruptio. Et in generativis et corruptivis eodem modo, quod similiter in his quae dicunt potentiam sive faculta-. tom ad aliud, et in usibus sive in his quae dicunt usum secundum quod usus est expeditus actus ex frequenter egisse proveniens : et omnino sive universaliter secundum quamlibet similitudinem proportionalem acceptis et se invicem consequentibus : et haec tam interimere volenti problema de genere, quam construere volenti sunt omnia ista consideranda, quemadmodum in generatione et corruptione secundum casus et conjugata jam parum ante diximus. Nam si dissolutivum secundum genus est corruptivum, sequitur quod dissolvi est corrumpi secundum genus, et generatio secundum genus est factio. Similiter autem in conjugatis casibus secundum potentiam sive facultatem et usum sumpta : nam si potentia sive facultas est dispositio secundum suum genus, et si alicujus usus est actus secundum genus, tunc sequitur quod uti secundum genus proprium sit agere, et usum esse etiam secundum suum genus erit egisse.