In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Deum solum esse causam principalem et physicam Sacramentorum ; Christum vero qua homo, esse eorumdem causam meritoriam, seu moralem effectivam, quia omnia remedia nostra ad salutem sunt praemia operum ejus. Trident sess. 1. can. Flor. in decret. Eugen. Sotus d. 1. q. 5. a. 2. et Durand. hic q. 1. putant non esse haeresim dicere Unctionem et Confirmationem non esse institutas a Christo; favet Hug. 2. de Sacram. D. Bonav. d. 7. art. 1. q. 1.
Ex his (e) duabus conclusionibus patet solutio quaestionis, exposito primo intellectu quaestionis, quia Sacramentum habere efficaciam est ipsum habere regulariter effectum significatum concomitantem ; ergo ab illo habet efficaciam a quo est, quod effectus concomitetur.
Quod autem sic concomitetur, potest esse ab aliquo dupliciter: vel tanquam a causa principali principaliter causante hujus concomitantiam: vel tanquam a causa meritoria, quae scilicet meretur ut sit talis concomitantia.
Et secundum hoc dico, quod Sacramenta novae legis a solo Deo habent efficaciam, tanquam a causa principali; a Christo autem patiente, sive a passione Christi, habent efficaciam tanquam a causa meritoria. Primum istorum probatur ex secunda conclusione praehabita. Solus enim Deus instituit haec Sacramenta, et efficacia Sacramenti non potest esse ab alia causa inferiore, eam instituente. Hoc etiam patet sic, solus Deus determinat se ad effectum causandum sibi proprium: si enim posset ab alio determinari ad agendum, jam esset causa secunda respectu ejus; effectus autem significati per Sacramenta sunt proprii soli Deo: ergo solus Deus potest determinare se ad causandum effectus Sacramentorum, regulariter concomitantes Sacramenta. Hoc est autem Sacramenta habere efficaciam, scilicet habere effectus regulariter concomitantes ; ergo a sola voluntate divina habent determinate Sacramenta efficaciam, tanquam a causa principali.
Secundum patet ex distinctione 19. tertii libri. Et quantum ad praesens, breviter ostenditur sic: Homini facto Dei inimico per culpam, disposuit Deus non remittere illam culpam, neque aliquod adjutorium dare ad talem remissionem, sive ad consecutionem beatitudinis, nisi per aliquid sibi oblatum, quod gratius acceptaret, quam offensa illa esset sibi displicens, vel ingrata ; nihil autem potest inveniri gratius Trinitati, quam sit tota culpa et offensa generis humani displicens vel ingrata, nisi sit aliquod obsequium personae magis dilectae, quam tota communitas illa, quae offendit, per universalem offensam, fuerat vel debebat esse cara, si non offendisset. Talem personam sic dilectam non potuit genus humanum ex se habere, quia totum fuit inimicum de una massa perditionis: ergo disposuit Trinitas personam sic dilectam sibi, dare generi humano, ac ipsam ad hoc inclinare, ut ipsa offerret obsequium pro toto illo genere. Talis persona non est nisi Christus, cui non ad mensuram dedit Deus Spiritum charitatis et gratiae, Joan. 3. et tale obsequium est illud, in quo maxima apparet charitas, quod est offerre se usque ad mortem pro justitia ; ergo Trinitas nullum adjutorium pertinens ad salutem contulit homini viatori, nisi in virtute hujus oblationis Christi in cruce factae, et a persona dilectissima et ex maxima charitate. Et per hoc passio illa fuit meritoria causa, respectu boni meritorii collati homini viatori.