IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(f) Ad quaestionem dico. Hic Doctor ponit tres conclusiones, quae patent in textu. Secunda conclusio est, Deus potuit facere ipsam Virginem tantum per unum instans fuisse in peccato originali, et in tempore immediato illi instanti, infundere gratiam, ut ipsam a peccato liberaret. Exemplum, nam in ultimo instanti quo ipsa fuit filia Adae, potuit esse privata justitia originali sibi debita, et sic in illo instanti privatio talis diceretur peccatum originale, ut patuit supra a Scoto in 2. distinct. 30. quaest. 2. et in tempore immediate sequenti illud instans poterit sibi infundere gratiam aequivalentem justitiae originali, et sic ipsa liberaretur a peccato originali. Et probat dupliciter, quomodo potest esse in peccato originali tantum per instans.
(g) Secundum patet, supponendo unum, quod declaratum est in 2. dist. 2. quaest. 9. quod potest dari ultimum instans quietis, ut puta, si Franciscus sit sub albedine, et quiescat per horam sub albedine perfecta, et post ultimum instans illius horae moveatur ad nigredinem, deperdendo albedinem, tunc ultimum instans illius horae vocatur instans quietis, post quod in tempore immediate habito, movetur ad nigredinem. Similiter aliquod agens potest quiescere per horam, ut puta ignis, quando non habet combustibile sibi approximatum, et post approximetur sibi combustibile, et in tempore immediato post instans illius horae agat, tunc ultimum instans illius horae vocatur instans quietis in quo quiescit, nam quievit per totam horam et per ultimum instans horae ; patet, quia in ultimo instanti non aget, et in tempore immediato post illud instans potest agere et calefacere combustibile, ita quod talis calefactio erit in tempore. Posito modo quod ignis A tantum quiescat per instans B. et post illud instans incipiat agere, tunc aget in tempore immediato ad illud instans, et non in alio instanti immediato, quia instans non est immediatum instanti.
Sic in proposito arguit Doctor, quod si agens creatum in tempore immediato postlinstans quietis potest agere, et Deus in eodem tempore potest agele, hoc patet ; posito ergo quod Virgo Maria quieverit in peccato originali per ultimum instans quo concepta fuit, sequitur quod Deus in tempore immediato ad illud instans, poterit causare gratiam expellentem tale peccatum.
(h) Hoc etiam confirmatur. Dicit Doctor, quaero : An posito quod virgo Maria quieverit in peccato originali per horam, an in illa hora potuerit Deus dare gratiam, et sic non stetisset in peccato per illam horam ? Certum est quod sic. Similiter quaero : An in ultimo instanti quo fuit concepta, et in quo contraxisset peccatum originale, potuisset ei Deus infundere gratiam, ita ut non contraxisset ? Certum est quod sic, ex prima conclusione. Cum ergo Virgo Maria in tempore illo, quo fuit concepta, potuit esse in peccato originali, et per te fuit, et illud tempus dicatur tempus unius horae, ita quod in ultimo instanti conceptionis suae usque ad ultimum instans horae steterit in peccato originali, sequitur quod in illo tempore immediato sequente primum instans illius horae potuit esse in gratia, ut patet supra ; et si sic, tunc potuit esse in peccato tantum per instans.
Si dicatur quod non potuit fuisse in gratia in tempore immediato ad primum instans illius horae, nisi fuerit in gratia in primo instanti illius horae, et si sic, tunc non fuit in peccato.
Respondeo quod non est necesse quod prius fuerit in gratia, scilicet in illo primo instanti quo ponitur in peccato, ut patet de motu et mutatione. De motu patet, quia non est necesse quod si subjectum moveatur post ultimum instans quietis ad albedinem, quod in illo instanti ultimo quietis fuerit sub albedine ; patet, quia motus ille praecise incipit in tempore immediato. Sic est de Maria, in qua acquiritur gratia in tempore immediato ad instans in quo fuit in peccato, non est necesse quod in illo instanti prius fuerit in gratia. Patet etiam de mutatione, quia si materia acquirit aliquam formam in instanti per mutationem, non est necesse quod ipsa prius fuerit sub illa forma, scilicet in tempore immediate praecedente illud instans.
Si dicatur, si gratia acquiritur in tempore immediato ad illud instans, ergo nunquam incipit esse, si praecise in tempore acquiritur, quia tunc esset verum dicere, gratia in isto tempore est et immediate ante hoc non fuit, quod est falsum.
Dico breviter, quod aliud est loqui de acquisitione formae, et aliud de acquisito esse illius, acquisitio enim est in tempore, sed acquisitum esse in ultimo instanti illius temporis, ita quod verum est dicere, in isto instanti est, et immediate ante hoc non fuit.
Et sic omne quod acquiritur in tempore, etiam loquendo de divisibili, nunquam dicitur esse acquisitum, nisi in ultimo instanti illius temporis. Sunt enim duae propositiones Doctoris in 2. dist. 2. quaest. 9. quod in motu remissionis, puta quod remittatur calor in subjecto per horam, in toto tempore praecedente ultimum instans illius horae, verum est dicere, calor est, et praecise in ultimo instanti, verum est dicere, calor non est ; et sic in illo ultimo instanti desinit. In motu vero intensionis este contra, quia si acquiritur frigus ut octo per horam, in toto tempore praecedente semper verum est dicere, frigus non est, et in ultimo instanti verum est dicere, frigus est, et sic incipit. Sic in proposito, quamvis dicatur acquiri gratia in tempore immediato ad instans, in quo fuit in peccato, nunquam tamen verum est dicere quod gratia incipiat esse in Maria, nisi in ultimo instanti illius temporis.
Si dicatur, si tantum dicitur esse in ultimo instanti illius temporis, ergo in tempore intermedio non erit gratia ; ergo non acquiritur in tempore immediato ad instans, in quo fuit in peccato.
Dico quod verum est, nec dicitur acquiri in tempore ex hoc quod praecise habeat esse in illo tempore, excludendo ultimum instans illius temporis ; sed dicitur esse in tempore ex hoc quod in ultimo instanti illius temporis habet esse perfectum. Sed de hoc vide in dist. 2.
(i) Praeterea, in primo instanti potuit creasse gratiam in illa anima; ergo, etc. sicut potuit in illo instanti creasse gratiam in anima Mariae, et in tempore immediate sequenti facere ipsam in peccato, annihilando gratiam, et sic similiter si in primo instanti potuit facere in peccato ; ergo in tempore immediate sequenti potuit ipsam facere in gratia.
Tertia conclusio est ista : Deus potuit facere virginem Mariam per aliquod tempus existere in peccato, et in ultimo instanti illius temporis purgare illam, sicut et modo propagatus ex Adam stat ab instanti conceptionis suae, usque ad ultimum instans in quo baptizatur, in peccato, et in ultimo instanti illius temporis in quo Baptismum recipit, justificatur.
(k) Quod autem horum trium. Aliqui dicunt quod Doctor tantum probat Virginem conceptam sine peccato originali de possibili, et non de facto. Sed expresse patet quod ex dictis ejus concludunt argumenta de facto, ut patet in rationibus illis, quae non probant intentum de possibili, sed tantum de facto, ut patet intuenti. Et licet respondendo ad quaestionem ponat has tres conclusiones, tanquam si sint possibiles, non tamen negat primum de facto, scilicet fuisse, imo ex dictis ejus approbat, quia ipse dixit, si hoc non contradicit auctoritati Ecclesiae, etc.