REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum Christus sit creatura ?
D. Thomas 3. p . q. 16. art. 8. ethic q . I. art. 2. D. Bonaventura art . 2. q . I. Richardus art. 2. q . I. Durandus q. I. Gabr. q . I. Gapr. q . I. Vasq. 3. p . d. 65. Vide Scotum 7. Met. q. I. adprincip, et in Oxon. hic.
Circa undecimam distinctionem quaeritur primo : Utrum Christus sit creatura ? Quod sic, Christus est homo, aut creatus, aut increatus ? Si creatus, igitur est creatura ; non increatus, quia secundum Augustinum super Joannem Homilia 15. Non fuit homo ab aeterno, etc.
Item, de quo praedicatur superius, de eo et inferius, sive in quid, sive denominative ; sed creatura est superius ad omne aliud a Deo ; igitur de quo praedicatur aliud a Deo et creatura ; sed Christus est aliud a Deo ; ergo, etc.
Item, Christus ratione corporis dicitur conceptus et natus ; igitur magis ratione animae dicitur creatus, cum illa sit pars principalior.
Oppositum autem Augustinus 7. de Trinit. in fine : Quia forma Dei accepit formam servi, utrumque est Deus, et utrumque est homo. Et paulo post: Nec divinitas in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas, nec creatura in divinitatem, ut desisteret esse creatura. Et Ambrosius lib. I . de fide cap. 6. in illud Matth. ultimo : Praedicate Evangelium omni creaturae, hoc est, omni homini viatori, qui non est comprehensor.
Item, nihil creatum est in Christo, nisi natura humana ; igitur non propter aliquid in Christo potest dici creatura.
Item, sequitur, Christus est creatura, Christus est filius Dei, igitur filius Dei est creatura, quia medio existente hoc aliquo, necesse est extrema conjungi.