Ambrosius. Admirabatur Petrus dona divina; et quo plus metuerat, praesumebat minus; unde dicitur quod cum videret simon Petrus, procidit ad genua iesu, dicens: exi a me, domine, quia homo peccator sum. Cyrillus. Reducens enim ad conscientiam patrata delicta, tremit et trepidat, et velut immundus mundum non credit se posse suscipere: acceperat enim a lege, distinguendum esse inter maculatum et sanctum. Gregorius Nyssenus.
Cum enim mandasset demergere retia, tanta copia piscium capta est, quantum ipse maris dominus et terrae voluerat.
Vox enim verbi semper est vox virtutis, cuius praecepto in origine mundi lux et ceterae creaturae prodibant. In his admiratur Petrus; unde sequitur stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant; similiter autem Iacobum et ioannem filios zebedaei, qui erant socii simonis.
Augustinus de cons. Evang..
Andream non nominat, qui tamen intelligitur in ea navi fuisse, secundum matthaei et marci narrationem.
Et ait ad simonem iesus: noli timere.
Ambrosius. Dic et tu exi a me, domine, quia peccator sum, ut respondeat deus noli timere. Indulgenti domino peccatum fatere. Vides quam bonus dominus, qui tantum tribuit hominibus ut vivificandi habeant potestatem; unde sequitur ex hoc iam homines eris capiens. Beda.
Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet: exponit enim ei dominus quid haec captura piscium significet; quod scilicet ipse sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines: totusque facti huius ordo quid in ecclesia, cuius ipse typum tenet, quotidie geratur, ostendit. Chrysostomus. Considera autem eorum fidem et obedientiam; habentes enim opus prae manibus appetibilis piscationis, cum audissent mandantem, non distulerunt, sed relictis omnibus sequebantur.
Talem enim obedientiam requirit a nobis christus, ut eam non praetermittamus, etiam si aliquid valde necessarium urgeat; unde et sequitur et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. Augustinus de cons. Evang..
Matthaeus et marcus breviter hoc perstringunt quemadmodum gestum sit, quod Lucas hic apertius explicavit.
Hoc tamen videtur distare quod tantum Petro a domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narraverunt.
Sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuavit; ambobus postea, quod illi duo commemoraverunt. Vel intelligendum est hoc primo fuisse factum quod Lucas commemorat; nec tunc eos a domino vocatos, sed tantum fuisse praedictum Petro quod homines esset capturus: non autem quod numquam pisces esset capturus: unde datur locus intelligere eos ad capturam piscium remeasse, ut postea fieret quod matthaeus et marcus narrant: tunc enim non subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam vocantem aut iubentem. Sed si, secundum ioannem, iuxta iordanem secuti sunt eum Petrus et Andreas; quomodo ab aliis evangelistis dicitur quod eos in Galilaea piscantes invenit et ad discipulatum vocavit, nisi quia intelligendum est, non sic eos vidisse dominum iuxta iordanem ut ei inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognovisse quis esset, eumque miratos ad propria remeasse? Ambrosius. Mystice autem quos Petrus in verbo capit, negat suam praedam, negat suum munus. Exi, inquit, a me, domine. Noli timere et tu quae tua sunt domino deferre, quia quae sua sunt nobis ille concessit. Augustinus de quaest.
Evang.. Vel aliter. Ex persona ecclesiae carnalibus hominibus plenae Petrus dicit exi a me, quia homo peccator sum; tamquam ecclesia turbis carnalium impleta, et eorum moribus pene submersa, regnum spiritualium, in quibus maxime persona christi eminet, a se quodammodo repellat. Non enim hoc voce linguae dicunt homines bonis ministris dei, ut eos a se repellant; sed voce morum et actuum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo vehementius quo deferunt eis honorem; ut honorificentiam eorum significaverit Petrus cadens ad pedes domini, mores autem in eo quod dixit exi a me. Beda. Confortat autem dominus timorem carnalium, ne quis vel de suae conscientia culpae tremens, vel de aliorum innocentia stupens sanctitatis iter formidet aggredi. Augustinus de quaest. Evang..
Dominus autem dum non recessit ab eis, significat, in bonis et spiritualibus viris non esse oportere hanc voluntatem ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant. Quod autem subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum, potest significare finem temporis quo ab huius mundi salo, qui christo inhaeserunt penitus recessuri sunt.