Postquam determinavit philosophus de contrarietate motuum, hic determinat de contrarietate quietum.
Et primo in motibus; secundo in mutationibus, ibi: quibus autem non sunt contraria etc..
Circa primum duo facit: primo ostendit quod quies sit contraria motui; secundo quae cui, ibi: qualis autem etc..
Dicit ergo primo, quod quia motui non solum videtur contrariari motus, sed etiam quies, determinandum est hoc, qualiter scilicet quies contrarietur motui: quia simpliciter quidem et proprie et perfecte contrariatur motus motui; sed etiam quies motui opponitur, cum sit privatio motus, et privatio quodammodo sit contrarium. Est enim privatio et habitus prima contrarietas, ut dicitur in X metaphys.: quia scilicet in omnibus contrariis salvatur privationis ratio et habitus, cum semper alterum contrariorum sit quasi privatio respectu alterius, ut album respectu nigri, et amarum respectu dulcis.
Deinde cum dicit: qualis autem quali etc., ostendit quae quies cui motui contrarietur.
Et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat veritatem, ibi: manifestum igitur est etc.; tertio probat, ibi: motui autem ei etc..
In quaestione autem quam ponit, unum supponitur, scilicet quod non omnis quies omni motui opponatur, sed aliqualis quies aliquali motui; sicut motui qui est secundum locum, quies secundum locum. Sed quia hoc simpliciter, idest universaliter, dicitur, restat secundum ulterius quaerendum, utrum mansioni, idest quieti, quae est in aliquo termino, puta in albo, opponatur motus, aut ille qui est in album, scilicet dealbatio, aut ille qui est ex albo, scilicet denigratio.
Deinde cum dicit: manifestum igitur est etc., determinat veritatem: et primo quantum ad contrarietatem motus ad quietem; secundo quantum ad contrarietatem quietum ad invicem, ibi: simul autem etc..
Dicit ergo primo, quod cum motus sit inter duo subiecta, idest inter duos terminos affirmatos, motui qui est ex hoc termino in suum contrarium, contrariatur quies quae est in hoc termino; sicut motui qui est ex albo in nigrum, contrariatur quies quae est in albo: et motui qui est ex contrario in hoc, contrariatur quies quae est in contrario; sicut motui qui est ex nigro in album, contrariatur quies quae est in nigro.
Deinde cum dicit: simul autem etc., agit de contrarietate quietum ad invicem.
Et dicit quod hae quietes sunt contrariae ad invicem, quae sunt in contrariis terminis. Inconveniens enim est, si motus sint contrarii ad invicem, et quietes ad invicem non opponantur.
Et quomodo quietes sunt oppositae, quae sunt in oppositis, exemplificat subdens, quod quies quae est in sanitate, opponitur quieti quae est in aegritudine.
Deinde cum dicit: motui autem ei qui est etc., probat quod dixerat de contrarietate quietis ad motum.
Et dicit quod motui qui est ex sanitate in aegritudinem, opponitur quies quae est in sanitate; quia irrationabile esset quod quies quae est in sanitate, opponeretur motui qui est ex aegritudine in sanitatem.
Et hoc sic probat: quia eius motus qui est in ipso, idest ad aliquem terminum, status in eodem termino est magis quietatio, idest eius consummatio vel perfectio, quam quod ei opponatur.
Et quod quies in termino ad quem sit motus perfectio, patet per hoc quod simul fit illa quies cum motu: quia ipsum moveri ad terminum est fieri quietem. Unde cum motus sit causa illius quietis, non potest ei opponi, quia oppositum non est causa sui oppositi. Sed necesse est quod motui contrarietur aut haec quies quae est in termino ad quem, aut quies quae est in termino a quo.
Non enim potest dici quod quies quae est in aliqua alia specie, contrarietur motui aut quieti: sicut quod quies quae est in albedine, contrarietur quieti quae est in sanitate, aut motui qui est in sanitate. Cum ergo quies quae est in termino ad quem, non contrarietur motui, relinquitur quod contrarietur ei quies quae est in termino a quo.
Deinde cum dicit: quibus autem non sunt contraria etc., determinat de contrarietate quietis in mutationibus.
Et circa hoc tria facit: primo resumit quod dictum est de contrarietate mutationum; secundo ostendit quod mutationi non opponitur quies, sed non mutatio, ibi: quies quidem horum etc., tertio ostendit quomodo non mutatio contrarietur mutationi, ibi: simile autem aliquid est etc..
Resumit ergo primo quod supra dictum est, scilicet quod in mutationibus in quibus non est contrarietas in terminis, sicut in generatione et corruptione substantiae, oppositio accipitur secundum accessum et recessum ex eodem termino. Est enim mutatio quae est ex ipso aliquo termino, opposita mutationi quae est in ipsum. Sicut mutatio quae est ex esse, scilicet corruptio, opponitur mutationi quae est in esse, scilicet generationi; cum tamen neutra earum sit motus.
Deinde cum dicit: quies quidem horum etc., ostendit quod his mutationibus non opponitur quies.
Et circa hoc tria facit: primo proponit quod intendit; secundo interserit quandam dubitationem, ibi: et si quidem aliquid erit etc.: tertio probat propositum, ibi: si autem hoc etc..
Dicit ergo primo, quod in his mutationibus quae non sunt inter contraria, non invenitur quies opposita: sed illud quod opponitur eis, sicut quies motui, potest vocari immutatio, idest non mutatio.
Deinde cum dicit: et si quidem aliquid erit etc., interserit quandam dubitationem circa praemissa. Dictum est enim quod mutatio quae est ad esse, contrariatur mutationi quae est ex esse; quae quidem est in non esse.
Hoc autem quod dico non esse, potest dupliciter accipi. Uno modo quod habeat aliquod subiectum, vel ens actu, sicut non album in corpore, vel in potentia tantum ens, sicut privatio formae substantialis est in materia prima. Aut intelligitur tale non esse, quod non habet aliquod subiectum, sed est omnino non ens.
Si primo modo accipiatur non esse, quod habeat aliquod subiectum, tunc inveniri poterit quomodo una non mutatio sit contraria alii non mutationi: quia poterit dici quod non mutatio quae est in esse, opponitur non mutationi quae est in non esse. Ex quo enim non esse habet subiectum, nihil prohibebit dicere, quod illud subiectum permaneat in illo non esse, quod est ipsum non mutari.
Si vero non est aliquid quod non est, idest si ipsi non esse non est aliquod subiectum, tunc dubitatio remanet, cui non mutationi sit contraria illa non mutatio vel quies, quae est in esse. Quod enim omnino non est, non potest dici quiescere aut immutabiliter permanere.
Et quia necesse est quod non mutationi vel quieti quae est in esse, sit aliqua non mutatio contraria, manifestum ex hoc fit quod illud non esse, a quo est generatio et in quod tendit corruptio, est non esse habens subiectum.
Deinde cum dicit: si autem hoc est, aut non omnis etc., ostendit quod supposuerat, scilicet quod id quod opponitur generationi et corruptioni non sit quies.
Si enim hoc daretur, scilicet quod esset quies, sequeretur alterum duorum; scilicet quod aut non omnis quies esset contraria motui, aut quod generatio et corruptio sit motus. Unde manifestum est quod id quod opponitur generationi et corruptioni, non dicitur quies, nisi generatio et corruptio esset motus, quod supra improbatum est.
Deinde cum dicit: simile autem aliquid est etc., ostendit quomodo non mutatio sit contraria mutationi.
Et dicit quod simile est de contrarietate immutationis ad mutationem, sicut de contrarietate quietis ad motum: quia immutatio quae est in esse, contraria est vel nulli immutationi (quod esset si non esse non haberet subiectum): aut ei non mutationi quae est in non esse, si non esse habet subiectum. Et haec contrarietas est per modum quo quies opponitur quieti. Aut etiam non mutatio quae est in esse, opponitur corruptioni, ut quies motui.
Non autem opponitur generationi, quia corruptio recedit ab immutatione vel quiete quae est in esse, generatio vero tendit in illam; motui autem et mutationi non opponitur quies in termino ad quem, sed quies in termino a quo.