TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quod caro non est organum iactus.
Remanet autem quaerenda haec quaestio, utrum hoc organum quo sentimus, intus sit, an non? Quod autem organum tactivum exterius sit, et sit caro quae mox occurit tangibilibus, sicut quidam dixerunt, illud est signum quod inducunt ad hoc probandum, quod statim fit sensus secundum actum quando tangunt carnem tangibilia. Haec fuit causa, quod dixerunt carnem esse organum tactus : viderunt enim in aliis sensibus quod non sit sensus secundum actum, nisi quando species sensibilis est in actu vel in sensu: et arguebant ex hoc quod cum sensus sit secundum actum, quod tunc habet speciem sensibilem in organo : sed tactus carnis ad tangibilia mox est sensus tactus secundum actum : mox igitur species tangibilis recepta est in organo tactus : caro igitur organum est, et non medium. Amplius autem prius tempore sensibile est in medio quam in organo : quoniam organum accipit quod redditur a medio, et medium accipit ab objecto, sicut constat ex praedictis : si igitur medium esset caro, prius esset qualitas tangibilis in carne quam in organo, sed non est secundum actum sensus, nisi quando immutatum est organum : ergo qualitate sensibili existente in carne, non esset adhuc secundum actum sensus : et hoc nos experimur fore falsum. Et propter istas rationes magni viri de Peripateticorum secta, dixerunt carnem nervosam esse organum tangendi, Alexander scilicet et Themistius, et posterior eis Avicenna. Sed quia Aristotelis opinio his non concordat, dicimus nos nullum esse signum quod induxerunt ad probandum quod caro mox sensibilibus occurrens sit organum sensus. Cujus probatio est, quod si aliquis nunc circa carnem suam extenderit aliquid tenue, sicut pellem, vel membranam, et faciat sensum per tactum tangibilium similiter sicut prius, mox ut tetigerit tangibile, significabit se sensui : et non est qualitas tangibilis prius tempore in membrana vel pelle quam sentiatur in corpore : et tamen constat quod membrana non est organum sensus. Si autem aliquis dicat quod .I1011 est simile, quia membrana super inducta carni, et extranea, et caro est connaturalis et membrum animati corporis, dicemus quod est simile quantum ad hoc quod non intercidit aliquod tempus inter sentire et esse qualitatem sensibilem in pelle : sed in hoc est dissimile, quia caro eo quod naturalis est, certificat et demonstrat certius sensibile quam pellis, eo quod, sicut diximus, ipsa est pars sen-
tientis. Signum igitur quod induxerant, fallax est.
Caro autem ad tangibilia videtur sic se habere, sicut si circulariter nobis aptatus esset aer sicut pars actualis animalis sentientis existens : tunc enim per unam partem nostram videremur sentire, et sonum, et odorem, et colorem : et ab unitate illius partis qua sentiremus, videretur esse unus quidam sensus auditus et visus et olfactus : nunc autem quoniam determinatum et distinctum est a nobis medium per quod sentimus tria sensata inducta, quia determinata sunt organa ipsorum sensuum, ideo manifestum est quod praedicti sensus plures sunt et non unus. Medium autem forma conjunctum nobis vel determinatum non facit sensum unum vel plures, sed potius una proportio passivi et activi facit unam, et plures proportiones faciunt plures.
In tactu autem est hoc immanifestum et latens : eo quod medium in ipso non potest esse a nobis distinctum, cujus causa est, quod animata corpora sentientia omnia componuntur ex tangibilibus per essentiam corporis : et ideo oportuit quod non per species suas tantum, sed etiam per suas essentias corporibus animatis conjungerentur in sensu : et ideo oportuit quod actu pars esset animali medium per quod talia sentit. Nec potest esse simplex corpus ex quo componitur corpus animatum, tribus de causis. Quarum una est secundum hanc intentionem principalis : quia sicut diximus supra, medium nullam actu debet habere qualitatem illius sensibilis cujus est medium. Et hoc non potest nisi altero duorum modorum. Quorum unus est, quod sit omnino privatum, sicut absonum, et non coloratum ad sonum et colorem se habent. Altor autem est, quod sit temperamentum ad aequalitatem, et recesserit ab excellentiis qualitatum sensibilium : et hoc oportet in tactu esse medium, eo quod sentiens potest omnino destitui qualitatibus primis, cum ex illis componatur. Cum igitur istae qualitates secundum excellentiam sint in simplicibus, simplex corpus non potuit esse medium ad eas, nec ex ipso potest fieri corpus animatum. Secunda ratio est, quia si esset ex his, non est susceptibile diversitatis organorum, hoc autem requirit omnis anima terrena, ut supra diximus. Tertia vero ratio est, quia oportet aliquod firmum esse animatum corpus commixtum ex aqua maxime et terra, ut possint in eo fieri operationes vitae et spiritus. Si enim foret simplex aereum vel aqueum, tunc omni corpori continuaretur quod tangeret ipsum. Si. autem esset ex terra, tunc non haberet aptitudinem ad vitam propter frigus et siccitatem, quae sunt duae qualitates mortificativae. Relinquitur igitur animatum corpus esse mixtum ex aqua et terra, et ex aliis : et oportet ut medium sibi habeat coaptatum, ut indique tangat nocentia et convenientia, et recedat a nocentibus, et convenientibus per suam essentiam conjungatur : necessarium ergo est, quod in eo quod potest tangere et habet potentiam tactivam, sit aliquod corpus medium sic mixtum, per quod fiunt omnes sensus tangendi, cum, sicut habitum est, sint plures : hoc autem est caro quae mox occurit tangentibus. Et etiam ideo quia nulla pars hominis vel alterius sentientis ita ad aequalitatem medii sit mixta sicut caro. Nervus enim et venae et alia non ita ad medium sunt temperata sicut caro : et ideo non inconvenienter sunt media. Et si forte aliquis inferat ex hoc, quod tactus est unus sensus ab unitate medii, non valet illatio : quoniam, sicut diximus, ab unitate medii non probatur unus fore sensus, sed potius ab unitate organi passivi secundum rationem et proportionem ad suum agens.
Hoc autem quod demonstrat quod tactus est plures et non unus, est praecipue tactus qui est in lingua : ille enim tactus omnia tangit quae tangi possunt : et insuper tangit saporosa, sicut diximus, secundum eamdem partem linguae in qua est tactus : et siquidem ita esset in toto corpore sensibili, quod etiam alia pars quaelibet sentiret saporem cum tangibilibus, tunc universaliter videretur esse unus numero et specie sensus gustus et tactus : et hoc idem videretur si lingua esset animal. Nunc autem discernuntur tactus et gustus, eo quod non secundum quamlibet partem convertuntur : quidquid enim gustat sapores, secundum idem discernit tangibilia : sed non convertuntur, quod quidquid sentit tangibilia, quod secundum id judicet sapores. Quae autem subjecto separata sunt, essentialiter sunt diversa : et ideo gustus et tactus essentialiter sunt diversi sensus. Licet autem ipsi tactus subjecto non diversificentur, tamen formaliter propter causam prius inductam necesse est tactivas virtutes diversas esse.