DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria vidua.
Vidua, designata per viduam illam Evangelicam, quae tantum duo minuta misit in gazophylacium , quae plus cunctis divitibus posuit juxta Dominicam sententiam. Unum minutum fuit ejus humilitas, quae valde minutam faciebat eam in reputatione sua, et quae valde minutum iacit hominem seipsum reputare. Unde dicitur Angelo ecclesiae Philadelphiae, Apocal. iii, 8 : Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere : quia modicam habes virtutem, id est, humilitatem. Talibus enim apertum est ostium paradisi : quia, humilem spiritu suscipiet gloria . Aliud minutum fides, quae comparatur grano sinapis . Haec duo minuta posuit Maria, quasi in gazophylacio, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi , quando dixit: Ecce ancilla Domitii , ecce primum minutum. Fiat mihi, etc, ecce secundum. Et bene dicta est plus omnibus obtulisse : quia omnibus humilior et omnibus fidelior. Et istud plus ''sonat in pretium, non in
numerum : nam Dominus non considerat quantum datur ei, sed ex quanto : plus enim attendit dantis charitatem, quam muneris quantitatem, et secundum charitatis intentionem retribuit gloriam vel coronam. Nulla enim pretiosiorem Deo obtulit oblationem voto virginitatis, quod ipsa prima obtulit, sicut manifeste dicit beatus Bartholomaeus. Dicitur etiam posuisse totum victum suum : quia in sola humilitate gloriabatur, et ei dictum est, Luc. I, 45 : Beata quae credidisti, etc. Per humilitatem enim vivit anima vita gratiae, et justus ex sua fide vivit .
Vel, duo minuta duplex humilitas.
Item, Per viduam illam Sareptenam signatur Maria, quae .pavit Eliam, id est, Christum : de cujus hydria non defecit farina, nec oleum de lecytho . Designatur etiam per viduam illam quae vasa vacua implevit oleo . (Hoc habuisti expositum titulo de misericordia et largitate Mariae.)