CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Utrum opinio eorum vera sit, qui dixerunt felicitatem homini advenire per quamdam divinam particulam ?
Fuerunt etiam qui dixerunt felicitatem hominum advenire ab extrinseco secundum quamdam divinam particulam operantem in homine : et illorum opinio dubia est. Dubitatur enim quid appellent divinam particulam, utrum scilicet Deum vocent divinam particulam, vel aliquam particulam animae, quae causa sit virtutis per virtutem et similitudinem quam habet ad divinam. Et primo quidem modo videtur dicere Eustratius in commento Ethicorum, quod divina particula scilicet dicitur Deus. Et haec est opinio Socratis et Platonis in libro Mennonis, ubi probatur quod virtutes dona deorum sunt, et quod per modum donorum a diis adveniunt hominibus. Propter quod Eustratius dicit quod ad acquisitionem virtutum, oportet supplicationibus et sacrificiis et meritis, quae diis accepta sunt, uti: et operationes quae frequentantur ad acquisitionem virtutis, non operantur nisi disponendo ad idoneitatem, qua quis idoneus efficiatur ad virtutis receptionem. Dona enim deorum non projiciuntur ad non idoneos.
Contra hoc autem esse videtur, quod mirum esset quod inaequaliter conferrentur haec dona a diis, et inaequaliter idoneis ex merito : virtus differens secun- dum magis et minus invenitur : et forte minus idoneus aliquando ex merito, hoc est, qui pauciora habet merita, plures et meliores et majores accipit virtutes : quod mirum videtur : quia (sicut dicunt Stoici) dii operantur. Adhuc autem si philosophice loqui velimus, quod ex dono advenit, penitus extrinsecus est extra naturam : sed nos sumus virtutes innati suscipere, et suscepta virtute secundum esse actu non alterati, sed perfecti sumus: sicut in tota natura omnis res non alterata, sed perfecta est, quando suae naturalis potestatis virtutem attingit : igitur virtutes non possunt esse donum quod extrinsecus hominibus adveniat.
Si quis nobis objiciat de virtutibus infusis a Deo quas theologi praedicant et laudant, dicemus quod nihil ad nos : quia jam non de theologicis, sed de physicis disputamus.
Si vero dicatur divina particula esse ea quae ex luce divina in imaginem intellectualitatis divinae constituitur, quae (inquam) lux intellectualis quanto magis a primo fonte luminis distat, tanto magis obumbratur, et magis composita et materialis efficitur, et dividitur, et operatur in multa : et quanto magis ad fontem primi luminis accedit, tanto efficitur simplicior et spiritualior et purior, secundum quod supra diximus, quod in se sincera est, et in proximis nobilitate magna alia excellentibus sui luminis expressum facit exemplum, in distantibus plus sui facit imaginem, et in ultimis resonantiam obscuram. Et in omnibus his ipsum lumen intellectuale forma est et prima mensura omnium, in cujus virtute et forma omnia alia perficiuntur secundum unius analogiam. Hoc quidem modo dicendo divinam particulam, intellectus agentis divina particula est non quidem per substantiam et naturam divinam, sed secundum participationem proprietatis et virtutis, et analogiam typicae imaginis ad prototypum, quod omnium est causa efficiens et formalis per aliquem modum. Haec divina particula ex separatione libera est,
et facit nos esse dominos nostrorum actuum. Et ex hoc quod divina est, formalis est ad esse et bene esse. Divinum et certissimum est hoc quod omnis causa est in nobis.