In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Unde dicit: " Dedi coram te ostium apertum, " id est, memetipsum, scilicet, ut introeas in ipsum: " quod nemo potest claudere, " scilicet ex quo tibi apertum fuit. Hoc verum fuit in Apostolis quod Judaei nullatenus claudere potuerunt, sicut petit Esther, Esther, xiii, 17 : Ne claudas ora canentium te, Domine.
" Quia modicam habes virtutem, "
Scilicet, humilitatem : et ideo merito eius aperui tibi ostium Scripturae ad intelligendum. Psal. cxviii, 130 : Intellectum dat parvulis, id est, humilibus. Vel sic: " Quia modicam habes virtutem, " id est, tua virtus sola non sufficit, sed ego solus aperio corda et Scripturas.
" Et servasti verbum meum, " id est, constans fuisti in tribulatione. Vel, " Servasti verbum meum, " id est, fidem in corde tuo per meditationem, et in manu tua per operationem.
" Et non negasti nomen meum, " tu positus in tribulatione.
Vel sic : " Et servasti verbum meum, " id est, in corde per fidem, in ore per confessionem, in manu per operationem. Vel sic : " Et servasti verbum meum, " id est, mandata in corde, " et non negasti nomen meum, " scilicet Jesum, scilicet Christianum ore: et ideo non negabo te coram Patre meo. Matth.X, 32 : Qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in caelis est. Et quia talis es,
" Ecce dabo tibi de synagoga Satanae, "
Id est, aliquos de illis qui tibi adversantur, convertam ad (idem per praedicationem tuam.
" Qui dicunt se Judaeos esse, " scilicet credentes Deum esse et confitentes, " et non sunt ,Sed mentiuntur, " quia Christum blasphemant in suis synagogis. Vel sic : " Qui dicunt se Judaeos esse : " verum dicunt genere: " et non sunt " fide, " sed mentiuntur, " quia dicunt se habere fidem Abrahae, et legem Moysi tenere.
Secundum Glossam, cum dicit: Ecce dabo de synagoga Satanae, " loquitur de novissima persecutione, quae fiet tempore Antichristi, quando aliqui de Judaeis deceptis, monitione Eliae convertentur ad fidem. Vel specialiter loquitur de quibusdam Judaeis, qui in Ecclesia istius monebant legalia servari cum Evangelio, quos promittit Dominus convertendos ad fidem praedicatione ejus.
Et dicit : " Dabo, " quia conversio ad fidem donum Dei est. Unde Augustinus : " Posse habere fidem, est omnium : credere autem, gratia fidelium. " Vel, fuit hic prophetia de futura subjectione Judaeorum Ecclesiis et principibus Catholicis : sicut est modo, et fuit a tempore Titi et Vespasiani, imperatorum.
Moraliter : " Synagoga Satanae, " sunt principes mali qui adversantur Ecclesiae, ejus bona dissipando. item, haeretici qui adversantur ei, fidem destruendo. item, fratres falsi, bonos mores per malum exemplum corrumpendo. item, mali advocati, pacem Ecclesiae auferendo, falsas causas defendendo. Et isti sunt ranae quae usque ad mensam Pharaonis, id est, regum et praelatorum ascendunt. Sed de istis ranis dicitur, Exod. VIII, 14, quod collectae sunt in immensos aggeres, et computruit terra. Sic isti colligentur in judicio, vel de mundo : et computrescent in inferno.
" Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos : et scient quia ego dilexi te.
Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. "
Hic notatur modus conversionis. Et primo tangitur collatio gratiae ex parte Dei. Secundo, effectus gratiae in ipsis : qui est duplex, et quantum ad actum interiorem, et quantum ad actum exteriorem.