Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et exsurgens, " impatientia exagitatus, " summus sacerdos, " cui prae caeteris cura erat ne amitteret locum et gentem, " in medium, " hoc est, in commune, ut omnibus manifestum fieret, " interrogavit Jesum, dicens, " ut ad aliquid dicendum quod capi posset provocaret. Isa. iii, 8 : Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
" Non, " hoc est, nonne " respondes quidquam ? " Videbatur enim illi, quod nihil responderet nisi contra se aliquid diceret.
" Nonne respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his ? " Dedit enim nobis formam : ut coram judice, coram quo praevalet iniquitas, nihil respondeamus. Psal. XXXVII, 15 : Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.