CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De objectis sensuum sciendum, quod objectum sensus est sensibile quod a sensu percipitur. Nota ergo quod est sensibile per se, et sensibile per accidens. Sensibile per accidens est, cum sensibile unius dicitur percipi ab alio : ut cum di- citur dulce videri in pomo : quia dulce est objectum gustus : dicitur autem videri per accidens, id est, per aliud, scilicet per colorem crocineum pomi : per se tamen et proprie non percipitur dulce nisi a gustu. Sensibile vero per se, quoddam est commune, et quoddam proprium. Commune est illud quod a pluribus sensibus percipitur, et hoc per naturam sensus communis existentem in eis, ut magnitudo, longum, latum, profundum, motus et quies, numerus, tempus et locus. Haec sunt sensibilia communia et proprietates eorum. Haec enim proprie sunt sensus communis, sive interioris, et de quo postea dicetur : tamen quia sensus communis non est separatus secundum rem a particularibus suis, ideo haec a particularibus percipiuntur. Unde dicimus videre magnitudinem, longitudinem, latitudinem, profunditatem, et brevitatem : et tangere dicimus et videre motum rei vel quietem, unum vel duo animalia, in alto vel in imo : quae sunt differentiae loci per se et per accidens. Sensibile vero proprium est, quod ita est unius sensus, quia non alterius nisi per accidens. Est autem duplex, principale et secundarium. Principalia autem sunt multiplicata secundum numerum sensuum. Nam objectum visus per se et proprium et principale, est color, et differentiae colorum. Objectum auditus est sonus, et differentiae sonorum. Objectum olfactus est odor, et differentiae odorum. Obiectum gustus est sapor, et differentiae saporum. Objectum tactus sunt elementales qualitates, ut caliditas, frigiditas, etc. Secundaria vero sunt, quae non primo sensum attingunt, sed consequenter. Verbi gratia, calidum., frigidum, humidum, siccum primo sensum tactus attingunt, et ideo principalia dicuntur : molle vero et durum, rarum et densum, grave et leve, asperum et lene ex consequenti, et ideo secundaria.
Quare autem quinque sunt sensus, potest sumi ratio ex differenti modo sentiendi. Contingit enim sentire dupliciter, aut
secundum distantiam, aut secundum applicationem. Item secundum applicationem duobus modis : aut enim applicatur sensus sensibili secundum superficiem, et sic est sentire in tactu : aut secundum profunditatem, et sic in gustu : unde gustabile dividitur, frangitur et masticatur, ut gustus veniat ad sensum intimae profunditatis gustabilis. Secundum vero distantiam est sentire tribus modis : aut enim respectu sensus et sensibilis secundum unam partem, aut secundum omnem partem, aut secundum plures et non secundum omnem. Si primo modo, sic contingit sentire in visu. Si secundo modo, sic contingit sentire in auditu. Si tertio modo, sic contingit sentire in olfactu.