IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Objicit dupliciter contra secundum dictum litterae praecedentis, arguens gratiam non posse produci in tempore. Primo, quia Deus agit in instanti. Secundo, quia alioquin ejus productio non esset mutatio, nec motus. Negat primum. Ad secnndum declarat quomodo eo casu aliquid haberet justificatio utriusque, et rem exemplo demonstrat.
Contra secundum (1) istorum membrorum instatur dupliciter. Primo sic: quidquid Deus immediate agit circa creaturam, agit in instanti, quia secundum Philosophum 8. Physicor. virtus infinita agit in instanti, quia virtus infinita et finita non possunt agere in aequali mensura; igitur non potest justificare animam in tempore, habito instanti culpae.
Praeterea (m), aut illa justificatio esset motus aut mutatio ; non mutatio, quia non esset in instanti ; non motus, quia non esset successio secundum partes mobilis, scilicet animae, quia ipsa est indivisibilis, neque secundum partes formae, scilicet gratiae, neque secundum media inter extrema. Non enim est medium inter privative opposita circa aptum natum, sicut nec est absolute medium inter contradictoria. Nec alterum illorum secundum partes acquirebatur vel amittebatur, neque subjectum est divisibile ; igitur.
Ad primam instantiam, dico quod si Deus voluntarie non agit in aliquo instanti non necessario, propter hoc oportet eum expectare tempus, ut in instanti determinato illius temporis agat ; sed potest agere in tempore, in cujus primo instanti non egit. Verum est igitur quod Deus potest agere in instanti quidquid immediate agit, sed non est necesse ipsum agere in instanti.
Ad secundum dico, (n) quod stricte loquendo, sicut Philosophus loquitur de motu et mutatione, ista justificatio passio nec est motus nec mutatio, sed aliquid habens de utroque, hoc quidem habens de mutatione, quod, ut forma simplex et indivisibilis, inest subjecto ; hoc autem de motu, quia in nulla mensura indivisibili inest, sed in tempore, et in hoc deficit a mutatione ; deficit autem a motu, quia non est fluxus secundum partes formae vel mobilis, vel secundum media inter extrema, quia hic nulla sunt media, sicut probatum est.
Exemplum est (O), mobile transit a forma, sub qua fuit in ultimo instanti quietis, ita quod post illud instans, est continua deperditio illius formae secundum partes ejus, et continua acquisitio formae oppositae ; sed si in toto tempore inesset forma opposita, et tamen non successive acquirerentur partes ejus, esset simile proposito, quia tunc illius formae acquisitio non esset motus nec mutatio ; sicut nec modo transitus a mutatione ad motum, vel e converso, est mutatio vel motus.
Sed quare passio (p) causata ab agente naturali, est mutatio vel motus, et non ista? Respondeo, quia agens naturale si potest subito inducere formam, inducit pet mutationem ; et si non potest, necesse est ut agat in tempore, et ita per motum. Deus autem etsi potest inducere formam in instanti, tamen si non induceret in instanti, potest inducere totam in tempore, ita quod non partes ante partes. Posse enim agere in tempore non est imperfectionis in agente, licet necessitas agendi in tempore sit imperfectio.