REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Virum Christus secundum quod homo, sit creatura ?
D. Thomas 3. p. q. 16. art. 10 (ubi Cajet. et Suar.) et hic q. 2. art. I. D. Bonaventura, Richardus, Durandus, Gabr. citati quaest. praeced. Vasq. 3. p. d . 66.
Quod sic, quia secundum quod homo est aliquid, ut habetur Extra de haereticis, cap. Cum Christus; aut igitur aliquid creatum, aut increatum ? Non increatum, quia sic secundum quod homo, esset Deus ; si aliquid creatum, igitur secundum quod homo, est creatura.
Item, 5. Physic. text. 2. tripliciter dicitur aliquid moveri, unus modus est, quando aliquis sanatur, quia thorax sanatur ; igitur pari ratione Christus secundum quod homo, est creatum propter naturam humanam.
Oppositum, si Christus, secundum quod homo, est creatura, ergo secundum quod iste homo, quia non est alius homo ; igitur secundum quod iste homo, qui est Christus ; consequens est falsum, quia illi quod subsequitur notam reduplicationis, inest praedicatum ; igitur si Christus secundum quod iste homo est creatura, iste homo esset creatura.
Item, quod convenit alicui secundum reduplicationem speciei, simpliciter et absolute sibi convenit ; igitur si Christus secundum quod homo est creatura, igitur absolute Christus esset creatura.