Ambrosius in Lucam. Quarto signo, ex quo in capharnaum dominus venit leprosus sanatur. Si autem quarto die solem illuminavit, et clariorem ceteris fecit, hoc clarius opus aestimare debemus, de quo dicitur et factum est cum esset in una civitate, et ecce vir plenus lepra.
Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius civitatis, sed omnes populos fuisse sanatos. Athanasius.
Adoravit autem leprosus dominum deum existentem in corpore; et neque propter carnem putavit esse creaturam verbum dei; nec pro eo quod verbum erat, vilipendit carnem quam vestiebat; immo ut in templo creato adorabat omnium creatorem, in faciem procidens; sequitur enim et videns iesum et procidens in faciem, rogavit eum. Ambrosius. Quod in faciem procidit, humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de vitae suae maculis erubescat: sed confessionem verecundia non repressit: ostendit vulnus, remedium postulavit, dicens domine, si vis, potes me mundare. De voluntate domini non quasi pietatis incredulus dubitavit; sed quasi iniquitatis suae conscius non praesumpsit: religionis autem et fidei plena confessio est quae in voluntate domini posuit potestatem. Cyrillus.
Noverat enim lepram experimentis medicorum non cedere; sed vidit divina maiestate pelli Daemones, et ceteros ab aliis valetudinibus curari, quae coniecit divina dextera fieri. Titus. Addiscamus etiam ex verbis leprosi corporalium infirmitatum medelam non quaerere, sed divino beneplacito totum committere, qui novit opportuna, et omnia iudicio disposuit.
Ambrosius. Eo autem sanat genere quo fuerat obsecratus; unde sequitur et extendens iesus manum, tetigit illum.
Lex tangi leprosos prohibet; sed qui dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi, nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat; simul e contrario ut lepra tactu domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. Theophylactus. Ipsius enim sacra caro est purgativa, et vitam tribuens, sicut existens verbi dei caro.
Ambrosius. In hoc autem quod subdit volo, mundare, habes voluntatem, habes et pietatis effectum. Cyrillus. A maiestate autem processit imperiosum mandatum.
Qualiter igitur in servis computatur unigenitus filius, qui volendo tantummodo cuncta potest? legitur de deo patre, quod omnia quaecumque voluit fecit.
Qui vero sui patris potestate fungitur, quomodo diversificabitur in natura ab eo? solent etiam quaecumque sunt eiusdem virtutis, eiusdem esse substantiae.
Mirare tamen in his christum divine et corporaliter operantem: divinum enim est ita velle ut praesto fiant omnia, humanum autem extendere dexteram. Unus itaque christus ex utrisque perficitur, eo quod verbum caro factum est.
Gregorius Nyssenus. Et quia cum utraque hominis particula, anima scilicet et corpore, unita est deitas, per utraque patebant supernae naturae indicia. Corpus enim reconditum in se lumen declarabat, cum palpando praestabat remedia, sed anima praepotenti voluntate divinam ostendebat virtutem: velut enim sensus tactus proprius corporis est, sic et animae voluntarius motus: vult anima, tangit corpus.
Ambrosius. Dicit ergo volo, propter Photinum; imperat propter Arium; tangit propter Manichaeum. Nihil autem medium est inter opus dei atque praeceptum, ut intelligas medentis affectum, virtutem operis; unde sequitur et confestim lepra discessit ab illo. Sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque dominicae humilitatis exemplo iactantiam vitet; nam sequitur et praecepit illi ut nemini diceret: ut scilicet doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae. Aut fortasse illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat, qui fide magis spontanea quam speratis beneficiis credidissent. Cyrillus.
Leproso etiam silente sufficiebat ipsa negotii vox ad narrandum omnibus agnoscentibus per eum potestatem curantis.
Chrysostomus in Matth.. Et quia ut plurimum homines, dum aegrotant, dei sunt memores, ut autem convalescunt hebetantur, mandat ut deum prae oculis habeat, dans gloriam deo; unde sequitur sed vade, ostende te sacerdoti: ut scilicet mundatus leprosus committeret se sacerdotis aspectui; ac sic per illius censuram numeraretur inter suos. Ambrosius. Et ut etiam intelligeret sacerdos non legis ordine, sed gratia dei supra legem esse curatum; et dum mandatur sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostendit dominus quia legem non solveret, sed impleret; unde sequitur et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moyses.
Augustinus de quaest. Evang..
Videtur hic approbare sacrificium quod per Moysen praeceptum est, cum id non recipiat ecclesia: quod ideo iussisse intelligi potest, quia nondum coeperat esse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus eius est: non enim oportebat auferri significativa sacrificia priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum. Ambrosius.
Vel quia lex spiritualis est, videtur sacrificium mandasse spirituale; unde dixit sicut praecepit Moyses; denique addidit in testimonium illis. Titus. Haeretici perperam hoc accipiunt, dicentes in opprobrium legis esse dictum. Qualiter autem iuberet offerre pro emundatione secundum praeceptum Moysi? chrysostomus in matthaeum. Dicit ergo in testimonium illis, quia ex hoc facto ostenditur christum incomparabili excellentia Moysi praeferri; quia enim Moyses insufficiens erat a sorore leprae pellere morbum, orabat dominum ut eam liberaret; sed salvator in potestate divina protulit volo, mundare. Cyrillus.
Vel in testimonium illis, hoc est ad reprehensionem eorum, et ad probationem quod legem revereor. Cum enim te curaverim, mitto te ad sacerdotum experientiam, ut attesteris mihi quod non sum praevaricatus in legem. Et quamvis dominus impendens remedia, moneret nemini dicere, instruens nos evitare superbiam; fama tamen eius volabat, undique installans auditui cunctorum miraculum; unde sequitur perambulabat magis sermo de illo. Beda. Unius autem perfecta salvatio multas ad dominum cogit turbas: unde sequitur et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis. Ut enim leprosus exterius se sanatum doceret, perceptum beneficium, ut marcus ait, etiam iussus non tacet.
Gregorius Moralium.
Redemptor autem noster per diem miracula in urbibus exibet, et ad orationis studium in nocte pernoctat: unde sequitur ipse autem secedebat in desertum, et orabat: ut perfectis videlicet praedicatoribus innuat quatenus nec activam amore speculationis funditus deserant, nec contemplationis gaudia operationis nimietate contemnant; sed quieti contemplantes sorbeant quod occupati erga proximos loquentes profundant. Beda. Quod autem secedit orare, non ei naturae tribuas quae dicit volo, mundare, sed ei quae extendens manum tetigit leprosum: non quod iuxta Nestorium gemina sit filii persona; sed eiusdem personae, sicut naturae, sic et operationes sunt duae. Gregorius Nazianzenus. Et opera quidem in populo, orationes autem in deserto peragebat ut plurimum; sanciens quod liceat parumper quiescere, ut mente sincera cum deo colloquamur. Neque enim ipse indigebat remotione, quia non erat in eo quod remitteretur, cum deus esset: sed ut pateat nobis et operationis hora et altioris solertiae. Beda. Typice autem leprosus humanum genus languidum peccatis designat, plenum lepra: quia omnes peccaverunt, et egent gratia dei, ut scilicet extenta manu, idest verbo dei humanam contingente naturam, a prisci erroris varietate mundentur, et offerant deo pro emundatione corpora sua hostiam vivam. Ambrosius. Si autem leprae medicina verbum est, contemptus verbi lepra mentis est. Theophylactus.
Vide autem, quod postquam mundatus est aliquis, tunc dignus est offerre hoc munus, scilicet corpus et sanguinem domini, quod est divinae unitum naturae.