Theophylactus. Quia dominus de templo eiecerat eos qui templum quasi tabernam rerum venalium faciebant, irati fuerant: ideo accedunt ut interrogent et tentent; unde dicitur et veniunt rursus hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et Scribae et seniores, et dicunt ei: in qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? quasi dicant: quis es tu qui talia facis? numquid doctorem te constituis et te ordinas principem sacerdotum? beda. Et quidem quando dicunt in qua potestate haec facis? de dei dubitant potestate et subintelligi volunt diaboli esse quod facit; addentes quoque quis dedit tibi hanc potestatem? manifestissime dei filium negant, quem putant non suis sed alienis viribus signa facere. Theophylactus.
Haec autem dicebant, credentes ipsum in iudicationem reducere; ut si diceret: in potestate mea, ipsum tenerent; si autem diceret: in potestate alterius, ab eo discedere populum procurarent, qui ipsum deum esse credebant. Dominus vero illos interrogat de ioanne, non frustra, neque sophistice, sed quia de eo ioannes perhibuerat testimonium; unde sequitur ille autem respondens ait illis: interrogabo vos et ego. Beda. Poterat quidem dominus, aperta responsione, tentatorum calumnias confutare; sed prudenter interrogat, ut suo vel silentio vel sententia condemnentur: quod apparet ex eo quod subditur at illi cogitabant secum, dicentes: si dixerimus: de caelo, dicet nobis: quare ergo non creditis ei? quasi dicat: quem confitemini de caelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ista facio potestate.
Sequitur si dixerimus: ex hominibus.
Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed magis timentes veritatis confessionem; unde sequitur et respondentes dicunt iesu: nescimus. Hieronymus.
De lucerna invidi obscurantur; unde dicitur: paravi lucernam christo meo; inimicos eius induam confusione.
Sequitur respondens iesus, ait illis: neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam. Beda. Quasi dicat: non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Notandum autem, quod duas ob causas maxime scientia veritatis est occultanda quaerentibus; scilicet cum is qui quaerit aut minus capax est ad intelligendum quod quaerit; aut contemptu veritatis, aut aliquo alio indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.