Cyprianus de orat. Domin.. Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui a deo pascitur, in deo vivat; nec tantum praesenti vitae, sed aeternae consulatur, ad quam venire potest, si peccata donentur, quae debita dominus appellavit, sicut alibi dicit: dimisi tibi omne debitum, quia rogasti me. Unde sequitur dimitte nobis debita nostra. Quare necessarie et salubriter admonemur, qui peccatores sumus, quia pro peccatis rogare compellimur; et ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur se peccare quotidie dum pro peccatis quotidie iubetur orare. Augustinus de bono persev.. Hoc autem telo pelagiani confodiuntur haeretici, qui audent dicere hominem iustum in hac vita habere nullum omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam in praesenti tempore ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Chrysostomus in Matth.. Quoniam vero fidelibus haec oratio convenit, et leges ecclesiae docent, et orationis principium, quod docet deum patrem vocare. Qui ergo fidelibus iubet remissionem peccatorum petere, demonstrat quod post baptismum contingit peccata dimitti, contra Novatianos. Cyprianus de orat. Domin.. Qui ergo pro peccatis nos orare docuit, paternam misericordiam promisit; sed plane addidit legem, certa conditione nos constringens, ut sic nobis debitum dimitti postulemus, secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus; et hoc est quod dicit sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Gregorius Moralium.
Ut profecto bonum, quod a deo compuncti petimus, hoc primum proximo conversi faciamus.
Augustinus de serm. Dom..
Hoc non de pecunia dicitur, sed de omnibus quae in nos quisque peccat ac per hoc etiam de pecunia: peccat namque in te qui pecuniam tibi debitam, cum habeat unde reddere, non reddit; quod peccatum si non dimiseris, non poteris dicere dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Chrysostomus super Matth..
Cum qua ergo spe orat qui inimicitiam servat adversus alterum, a quo forsitan laesus est? sicut enim ipse orans mentitur, dicit enim: remitto, et non remittit, sic a deo petit indulgentiam, et non illi indulgetur.
Sed multi nolentes dare veniam peccantibus in se, fugiunt istam orationem orare. Stulti.
Primo, quia qui non sic orat ut docuit christus, non est christi discipulus; secundo, quia nec pater libenter exaudit orationem quam filius non dictaverit: cognoscit enim pater filii sui sensus et verba, neque suscipit quae usurpatio humana excogitavit, sed quae sapientia christi exposuit.
Augustinus Enchir.. Tamen quia hoc tam magnum bonum, scilicet dimittere debita et diligere inimicos, tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri cum in oratione dicitur dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; procul dubio verba sponsionis huius implentur, si homo nondum ita proficit ut diligat inimicum; tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde, qui etiam sibi roganti utique vult dimitti.
Iam vero qui eum in quem peccavit, rogat, si peccato suo movetur ut roget, non adhuc reputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile, sicut difficile erat quando inimicitias exercebat.