Quoniam. Hic ponuntur tres causae inducentes ad peccatum. Prima est adulatio. Secunda contemptus dei, ibi, dixit enim in corde suo. Tertia praesumptio, ibi, non est deus: circa primum tria facit. Primo ponit adulationem ejus. Secundo effectum. Tertio divinam clementiam. Laudantur autem, secundum Glossam, peccatores de duplici peccato: scilicet carnalis concupiscentiae quantum ad seipsos, et injustitiae quantum ad proximum; ideo superbiunt. Sed secundum Hieronymum, quoniam laudatur, et ideo exacerbavit, in desideriis, quantum ad concupiscentiam, et iniquus, quantum ad injustitiam contra proximum.
Littera Hieronymi habet, vir avarus. Alia littera, raptor: isa. 5: vae qui dicunt bonum malum, quoniam ita est. Exacerbavit dominum peccator, idest ad iracundiam provocavit. Hieronymus habet totum hoc sub uno versu: et alius versus incipit, ibi, peccator secundum multitudinem etc..
Potest autem legi secundum multitudinem irae suae non quaeret. Vel quia citra condignum punit, vel quia magna ira non punit modo, ut fortius puniat in futuro. Vel irae suae, scilicet peccatori, non quaeret, peccatum deus.