DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria mulier bona.
Mulier bona. Et nota, quod hoc nomen, mulier, quandoque sonat in sexum. Joan. ii, 4 : Quid mihi et Ubi est, mulier ? Item, Joan. XIX, 26 : Mulier, ecce filius tuus. Et ratione sexus dicitur beata Virgo mulier.
Dicitur etiam mulier propter foecunditatem, de qua dictum est supra titulo, quod ipsa dicitur mater generis humani circa finem capituli. Item, propter debitam Christo subjectionem. Unde: Ecce ancilla Domini , etc. .
Item, Mulier dicitur secundum sexum faemineum, non secundum corruptionem integritatis. Unde statim ut facta est de latere viri nondum contacta a viro, mulier appellata est. Unde, Genes. III, 22 : aedificavit Dominus Deus costam in mulierem. Vel, quia mulier dicitur quasi emolliens herum, vel heroem, id est, Christum. Dicitur ipsa mulier, per antonomasiam, Qui scilicet Christus ante suam incarnationem quasi durus erat in sua divinitate : quia non poterat esurire, vel sitire, calefieri, vel algere, fatigari, vel infirmari, aut mori. Bi sunt septem defectus quos patimur in vita praesenti, quos omnes suscepit in se Christus in Virgine factus homo, quae ipsum induit carne mortali. Unde Filius dicit matri, Job, x, 11 : Pelle et carnibus vestisti me. Omnes enim nostros defectus sustinuit praeter quatuor : Ignorantia: quia ipse est sa- pientia Patris , et omnis sapientia a Domino Deo est: et cum eo fuit semper, et est, ante aevum . Beatus Bernardus: " Deus scientiarum Dominus est, et ipse solus nescit ignorantiam : quia totus est lux sine tenebris, totus oculus qui minime umquam fallitur, quia minime umquam clauditur . " Oculi enim ejus multo plus lucidiores super solem (Hanc auctoritatem invenies optime expositam titulo, Benedictus fructus ventris tui.) Oblivio : quia nihil est ei praeteritum, nihil futurum, sed omnia praesentia. Ideo dicit Moysi, Exod.III, 14 : Qui est, misit me ad vos. Pigritia : quia exsultavit ut gigas ad currendam viam , scilicet mandatorum Patris. Unde dicit in Psalmo lxi, 5 : Cucurri in siti, id est, in desiderio quod habui de salute generis humani. Titillatio peccati: quia corpus ejus figuratum est in arca Noe, in qua omnia animalia fuerunt pacata, id est, omnes motus sensualitatis suae. Ante incarnationem enim erat Filius Dei quasi aurum solidum. Unde dicit sponsa, Cantic. v, : Caput dilecti mei, id est, ejus divinitas, aurum optimum. Solidum antem erat, id est, massa, sine aliqua humanitatis forma. In incarnatione vero a tota Trinitate missum est hoc aurum in fornacem, quae fuit uterus virginalis. Eccli. xliii, 3 : Fornacem custodiens in operibus ardoris, etc. Et ibi ineffabiliter fusum
st opere Spiritus sancti, ut posset quasi decurrere in modulos nostros, qui sunt fames, sitis, mortalitas, passibilitas, ut supra. Et formas accepit sive characteres naturae humanae. Job, XXVIII, 1 : Auro locus est in quo conflatur, scilicet uterus Virginis conflator Spiritus sanctus.
Alio etiam modo emollivit beata Virgo Filium Dei, qui quasi durus erat antequam incarnaretur : quia offensus humano generi propter peccatum Adae. Unde quasi iratus totum genus humanum tradebat in infernum. Unde dicit ei Job, xxx, 21, in persona generis humani : Mutatus . es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. Beata autem Virgo ipsum factum hominem emollivit et placavit, et genus humanum ei reconci liavit. Unde et in partu ejus cantatum est ab Angelis : Pax hominibus bonae voluntatis . Propter hoc etiam ipse Christus in Evangelio multo crebrius se appellat filium hominis, id est, beatae Virginis, quam Filium Dei: quia emollitus est per eam. Et in hoc etiam commendat nobis quod misericorditer dignatus sit esse pro nobis. (Adapta exemplum de rhinocerote infra titulo, quod Maria virgo.)
In hoc etiam confundit superbi am nostram, qui semper numeramus genus nostrum a digniori quoad saeculum, sicut fecit mulus in conventu animalium, dicens se esse nepotem equi, nec volens recognoscere, quod esset filius asini. Similiter et nos gloriamur de parentela nobili, et non loquimur de rusticana.
Item, aliter: Maria in tantum emollivit Dominum, et adhuc emollit meritis et precibus suis, ut nunc majora peccata patienter toleret, qui quondam minora durissime vindicabat. Constat enim, quod multo gravius peccant moderni Sodomitae vel luxuriosi quam peccaverunt antiqui, qui atrociter sunt puniti.
Necdum enim nata erat beata Virgo, necdum Verbum caro factum est. Unde tunc longe inferior et indignior fuit natura humana quam modo sit. Nam Christus eam assumens et sibi uniens, maximam ei contulit dignitatem. Unde, Sapient. VII, 11, dicit natura humana de sapientia incarnata: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, ei innumerabilis honestas per manus illius, id est, dona gratiarum. Unde matri et Filio maxime injuriantur foeditate carnalium vitiorum seipsos polluentes. Sed quanto nunc ejus diutius et misericordius pepercerit, tanto districtius et immisericordius in ipsos tandem vindicabit. Unde: Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. Magis autem eos qui post carnem in concupiscenliam immunditiae ambulant, etc. . Canonica Judae, vv. 7 et 8 : Sicut Sodoma et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo ex fornicatae, id est, extra naturam fornicatae, et abeuntes post carnem alteram, id est, concupiscentiam non debitam, factae sunt exemplum, ignis aeterni paenam sustinentes. Similiter et hi carnem equidem maculant, etc.
Item, Notandum quod Heva quae fuit mulier infirma, in tantum Deum exasperavit et quasi durum fecit, quod quasi oblitus est misericordiae suae erga naturam humanam. Maria vero quae fuit mulier fortis, in tantum Deum hominem factum emollivit, quod vere oblitus est punitionis et vindictae erga hominem, quem ut ad eum a quo per peccatum recesserat, Filius reduceret, ipsum Filium formavit vel creavit Pater ex utero Virginis servum sibi . Unde dicit, Isa. xlv, 8 : Ego Dominus creavi eum, hominem scilicet. Vere enim Heva fuit mulier infirma, quae statim infirmata est ad primum verbum diaboli, Genes.III, 3, dicens : Ne forte moriamur. Virum etiam suum emollivit porrigens illi mortiferum gustum pomi. Et haec mollitio designata est per hoc quod de osse viri formata est mulier, sicut habuisti titulo, quod Maria sponsa. Maria vero mulier fortis corroborata est ad verbum Angeli, quod apparuit quando dixit: Virum non cognosco . Et quando ex muliere, scilicet ex Virgine, formatus est vir , id est, Christus, consolidata est natura humana etiam in utroque sexu. Opportebat enim ut de muliere salus procederet, ut peccato responderet remedium ad. honorem Dei et gloriam, et ut ubi abundavit delictum, superabundaret et gratia .
Item, Maria dicitur mulier alia ratione. Mater enim solet esse magis misericors filiis quam pater. Dabat autem Deus Pater Filium suum in patrem, et regem justitiae, et ad ejus justitiam moderandam dedit nobis matrem pietatis et reginam misericordiae. Saepe enim quod juste damnaret hujus Patris justitia, clementer liberat hujus matris misericordia. Unde Filii justitia et matris misericordia dicunt quasi ad invicem : Ego occidam, et ego vivere faciam, etc. . (Quaere supra, causa vigesima prima.) Ad hoc etiam adstare describitur tamquam advocata a dextris Filii, id est , im potioribus bonis ejus : quia peroptime congruit cum rege justitiae regina misericordiae.
Haec est mulier de qua dictum est serpenti, Genes.III, 15: Inimicitias ponam inter te et mulierem. Quasi diceret: Vide amicitiam factam inter te et mulierem, scilicet Hevam. Sed inimicitias ponam inter te, et quamdam aliam, scilicet Mariam, quae conteret caput tuum.
Sequitur : Et semen tuum et semen illius. Quod impletum est, quando Herodes semen serpentis statim postquam natus est, persecutus est Christum semen
Mariae. Unde dicitur, Apocal.XII, 4: Draco stetit ante mulierem quae erat paritura, scilicet masculum, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Bene dicitur stetit : quia non dormitabit neque dormiet, qui impugnat Israel, sicut nec qui custodit Israel .
Ipsa conteret caput tuum, quod superbe erigebas exsultans de homine dejecto. Vel, caput tuum, id est, vitium capitale, quod est superbia initium omnis peccati, sicut dicitur, Eccli x, 15, pede humilitatis, vel concupiscentiam carnalem pede virginitatis. Et hi duo pedes portant animam fidelem in paradisum.
Et tu insidiaberis calcaneo ejus, id est, pedi, scilicet Christo qui est pes omnia supportans, cui insidiatus est diabolus principaliter, in deserto, in horto, in cruce.
De anima fideli sic : Inimicitias ponam inter te et mulierem, id est, peccatricem animam quae peccaverat per mollitiem. Quasi diceret: Ipsa paenitebit, unde tu dolebis. Et semen tuum, id est, alios daemones, et semen illius, id est opera paenitentiae, et misericordiae, quae tuam virtutem enervabunt. Ipsa conteret caput tuum, id est, initium suggestionis : et tu insidiaberis calcaneo ejus, id est, semper sequeris eam ad decipiendum.
Haec est mulier fortis, quae a Salomone quaerebatur dicente, Proverb.XXXI, 10: Mulierem fortem quis inveniet ? Sed donec ventum est ad Mariam, non inveniebatur. Unde sequitur: Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Procul dicit pro statu temporis, scilicet a tempore Salomonis usque ad partum Virginis, Maria fortis contra carnem per virginitatem cujus votum prima emisit. Unde tunc accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum , et sic contempsit legem quae tales maledicebat, Contra mundum per paupertatem: ad.
quod signandum ab Angelo inventa est clausa in thalamo. Mundi enim amatores foris sunt, id est, in occupatione quaerendi exteriora. Sed talibus dicetur, Amos, v, 16 : Vae, vae. Unde Esau venator amisit benedictionem quam acquisivit Jacob vir simplex et habitans in tabernaculis . Et Mariae dictum est: Ave. Et hoc etiam fecit supra legem quae temporalia promittebat. Contra diabolum per humilitatem, cujus caput contrivit, ut dictum est. Contra omne genus peccati per patientiam: quia adversa omnia aequanimiter sustinens, et prospera omnia viriliter contemnens pro amore sponsi sui. Et oportebat, quod fortis esset mulier, quae paritura erat masculum, et talem masculum, qui principem mundi hujus foras ejiceret, eriperatque inopem de manu fortiorum, ut ejus propria virtute gloriosos terrae humiliaret.
Et nota, quod hoc nomen, mulier, hic tantum ponitur pro sexu, ut dictum est, non pro corruptione, vel pro fractione, vel fragilitate, vel mollitie : proprie enim dicitur mulier quasi molliens, quae scilicet mollitiem carnalis coitus sit perpessa. Potest etiam Maria dici mulier propter foecunditatem spiritualis sobolis, sicut assignatum est supra titulo, quod ipsa dicitur mulier, prope finem capituli.
Sequitur : Quis inveniet ? Quaestio fit per quis. In interrogationem, Joan. IX, 36: Quis est, Domine, ut credam in eum? In admirationem, Isa. lx, 8: Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? In eodem, lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, etc. ? In commendationem expressam, ut hic : Quis inveniet? Glossa : Qualis, et quantus ? Item : Quis sicut Dominus Deus noster, etc. ? In vituperationem et contemptum, Eccli. xiii, 29:
Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic ? In difficultatem et raritatem, Proverb. xx, 9: Quis potest dicere: Mundum est cor meum, etc. ? Matth. XXIV, 45 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens ? In Psalmo xxiii, 3: Quis ascendet in montem Domini, id est, quam rarus ?
Quis inveniet ? quasi nullus, nisi solus Christus, qui gratia fortitudinis ejus quae virginitatem prima vovit, et humilitatis quam in ea respexit, se dedit ei in pretium et remunerationem maxime hujus duplicis virtutis.
Et nota, quod mentio fit hic de inventione. Similiter, Luc. I, 30. dictum est Mariae : Invenisti gratiam apud Dominum. Sicut enim Mariae fuit inventio habere talem Filium, sic Christo fuit inventio habere talem matrem. Unde sicut Maria dicere potest de sapientia Dei ex ea carnem assumente : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa 3 : sic et Christus de Maria : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Quia natus sum mundus de munda, immaculatus de immaculata, et de virgine virgo. Vel, haec omnia bona, membra virginea quae de carne ejus sibi aptavit, quae immolata in cruce mundum redimere suffecerunt.
Vel, Quis inveniet ? Hic notatur maxima difficultas : quia nec alia sufficienter fortis potuit inveniri, nec alius quam Christus ipsam potuit invenire. Unde ipsa dicit, Cantic. ii, 16: Dilectus meus mihi, et ego illi.
Sequitur : Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Et nota, quod haec expositio quasi communis est Mariae, Ecclesiae, et fideli animae. Dicitur ergo : Procul et de ultimis finibus pretium ejus, id est, inventoris, dicit Glossa. Vel, ejus, id est, fortis mulieris, scilicet Mariae, Ecclesiae, vel fidelis animae, Christus scilicet, qui seipsum pretium dedit pro
Ecclesia redimenda. I ad Corinth. VI, 20 :
Empti estis pretio magno. Ad Ephes. v, 1 : Christus tradidit semetipsum pro nobis oblationem ei hostiam Deo, etc. Procul enim fo.it pretium Mariae, scilicet Christus, qui de caelo descendit in uterum ejus : quia a summo caelo egressio ejus , et ex ea assumpsit carnem et sanguinem seu corpus, quod pro ipsa sicut et pro nobis obtulit in cruce. Unde et dicitur Christo : Redemisti virgam haereditatis taae . Isa. xxx, 27: Ecce nomen Domini venit de longinquo. V el, a summo caelo, id est, ab ipso paternae majestatis utero abditissimo, quem nec Angelus, nec aliqua creatura penetravit, nec ipsum potuit indagare. De quo utero Pater dicit Filio : Ex utero ante luciferum genui te . Et vere Christus pretium ejus quo ipsam reddidit pretiosam : quia ex hoc beatam eam dicunt omnes generationes, et per hoc exaltatur in caelo, et glorificatur in terra. Ipsa enim est pretiosa illa margarita, quae quasi singularis in Evangelio introducitur integra carne, et spiritu, in tantum concupiscibilis, ut divinos animos in se converteret, et ut tota Dei fieret, in cujus negotiatione absque omni exceptione negotiator caelestis omnia sua distrahit et commutat. Unde canitur : " 0 admirabile commercium. " Margarita etiam ista totum se Deo dedit, et omnia divina sibi vindicans mutavit. Nam et Deus illam elegit, et in ejus comparatione omnia sua contulit, et quasi pro ipsa habenda expendit omnia sua propria, id est, divina, de quibus dicit Joan.XVI, 15 : Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Habet Pater immortalitatem, aeternitatem, et lucem : hoc etiam habent Filius et Spiritus sanctus. Hoc habet Virgo Maria. Sed aliter et aliter. Et vere Maria pretiosa margarita : quia sicut dicitur, Eccli.XXVI, 20 : Omnis ponderatio non est digna conti-nentis animae. (Quaere expositionem titulo de verecundia Mariae.)
Nec fuit de terra pretium ejus, sed de caelo : quia nescii homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium . Procul, id est, prae aliis omnibus, et de ultimis finibus, scilicet caelo et terra. In caelis incorruptio, in terra faecunditas, quae duo prae aliis sunt pretium ejus. Vel, ultimi fines homo et Angelus. Integritas pretium Angeli, faecunditas pretium hominis. Vel, procul, vergente scilicet mundi vespere solutum est pretium ejus, scilicet sanguis Christi quo redempta est et comparata. I Petri, I, 18 : Non corruptibilibus, etc. Vel, ad litteram pretium, id est, excellentissima et gloriosissima celsitudo Mariae, fuit procul, et de ultimis finibus, quando venerabiles Magi de longinquis regionibus ad sanctissimum ejus partum venientes, obtulerunt Filio suo munera pretiosa, et Dei hominis veram nativitatem ostenderunt. Vel, ultimi fines, ultima ipsius humilitas, qua nulla profundior, nulla major, merito cujus oculis Domini facta est pretiosa. Vel, de ultimis finibus, id est, de conjunctione Dei et hominis, qui sunt ultimi fines. Unde, Sapient.VIII, 1, dicitur de sapientia : Attingit a fine usque ad finem fortiter, etc. Quae scilicet conjunctio opere Spiritus sancti facta est in utero ejus.
Et possunt quatuor fines beatae Virgini congrue adaptari. Finis inferior, ejus humilitas quasi humi latens. Finis superior, ejus virginitas quae non est terrenae vitae, sed caelestis. Dexter et sinister, charitas quasi in latum extensa ad amicos et inimicos. Vel, dexter, temperantia contra prosperitatem. Sinister, patientia contra adversitatem. Et ratione horum finium, id est, harum virtutum in tantum facta est pretiosa.
Aliter : Procul et de ultimis finibus pretium ejus, scilicet Christus, qui procul est a nostro defectu per incomparabilem bonitatem. Unde, ad Roman. IX, 5 : Qui est super omnia Deus benedictus. Unde procul a nostra comprehensione per substantiae infirmitatem seu per virtutem infinitam. Proverb. xxx, 4 : Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?Procul et de ultimis finibus pretium, id est, pretiosus sanguis pro ea in cruce effusus. I Petri, I, 18 : Non corruptibilibus, etc. Item, I ad Corinth. VI, 20 : Empti estis pretio magno, etc. Pretiosa margarita fidei. Matth. XIII, 46 : Inventa una pretiosa margarita. Pretiosus spiritus, id est, voluntas. Proverb.XVII, 27 : Pretiosi spiritus vir eruditus. Pretiosa mors, id est, carnis mortificatio vel martyrium. Pretiosum unguentum devotionis. Luc. VII, 37 : Mulier habens alabastrum unguenti . Pretiosus fructus bonorum operum, ex quo caelestis retributio. Jacob. v, 7 : Ecce agricola, etc. Pretium in quo redimitur anima, sunt virtutes et bona opera. Proverb.XIII, 8 : Redemptio animae viri divitiae suae. Hoc pretium procul et de ultimis finibus venit, quia omne datum optimum desursum est .
Haec est una mulier Hebraea, quae fecit confusionem suam in domo regis Nabuchodonosor. Una, id est, discreta ab omnibus aliis mulieribus Hebraeis. Ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non est illo. Istud ad litteram legitur de Judith, ejusdem, XIV, 16, in figura Mariae, quod est mulier una, id est, singularis dignitate, potestate, charitate, et praesidio. Sapient. VII, 27: Cum sit una, omnia potest.
Mulier, ut supra. Hebraea, id est, transiens, quae ad maternitatem de virgini- tate transiit manens virgo, de ancilla transiit ad reginam, de filia Dei in matrem Dei. Nec aliqua ita perfecte transiit mundum transeuntem et concupiscentias ejus.
Aliter : In hoc quod dicitur una, notatur singularitas in privilegio conservationis excellentia sanctitatis. Una scilicet mulier sola et privilegiata speciali virtutum et operum eminentia supergressa est universas Ecclesiae filias. Hebraea, id est, transiens : quia cum alii transeant de malo ad bonum, de bono ad melius, et hujusmodi, haec praecipue viam hujus mundi impolluto calle transiit. Transiit etiam per aquam, id est, per consolationem talis partus primo, sed in Filii passione per ignem multiplicis tribulationis ad refrigerium vitae aeternae. Ipsa etiam est mulier Hebraea advocata per gratiam ad nutriendum Moysen infantulum , id est, Christum.
Sequitur : Fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor, hoc est, in inferno, cujus limbum evacuavit per Filium, et captivis illis caelum aperuit. Et ideo porta paradisi clausa per Hevam, per eam iterum aperta est. Nec malignos spiritus qui servos suos impugnant, confundere umquam cessat. Per eam enim Holofernes jacet in terra, quia ejus adjutorio et exemplo vilipenditur mundus, cujus contemptum Christus docuit verbo et exemplo.
Et caput ejus non est in illo : quia princeps mundi per eam ejectus est foras , scilicet a cordibus electorum. Abscissio enim diabolici capitis est diminutio suae potestatis.
Haec est mulier de qua loquitur Zorobabel, fortior vino et rege . Quod enim non potuit vinum libaminum, nec aliquis rex Hebraeorum, fecit ipsa per Filium. Liberavit enim genus humanum, ad quod
non sufficiebant legis sacrificia, nec praelatorum quantacumque justitia. Confregit enim cornua cerasiis, dum contrivit pede virginitatis luxuriam, et pede humilitatis superbiam.
Haec est mulier Chananaea egressa de finibus Tyri et Sidonis , id est, de profundo saecularis conversationis, quae clamat ad Deum pro filia, id est, peccatrice anima, cujus etiam personam misericorditer in se transformat dicens : Miserere mei, Domine, fili David. Et cui misericorditer respondet Filius : 0 mulier , magna est fides tua, fiat tibi sicut vis.
Haec est mulier de qua dicitur : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret , etc. Ille enim qui legem dederat, servos lege oppressos redemit, et sanguinem quem de Virgine traxerat, pro eis in cruce libavit, et sic prius servos libertati restituit.
Haec est mulier fidelis, per cujus fidem salvatus est Adam vir infidelis, quem fefellerat infidelitas primae mulieris, nec ipsum solum, sed et totam posteritatem suam. Unde Apostolus dicit, I ad Corinth. vii, 14 : Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem.
Haec est mulier gratiosa, quae invenit gloriam : quae primo dicta est gratia plena, ecce gratiosa : et invenit gloriam triplicem singularem. Prima luit quando Filium Dei concepit, qui est gloria Patris : quia gloria patris filius sapiens . Secunda : quia post ejus conceptum nullo modo peccare potuit. Tertia, quando in assumptione innixa dilecto, in caelum ascendit, et ad ejus dexteram, id est, in potioribus bonis ejus gloriosa resedit.
Haec est mulier amicta sole . (Quaere titulo de assumptione.) Ipsa sapiens mulier aedificans domum suam . Et cujus species in ornamentum domus suae . Haec est mulier sedula, sicut ibidem dicitur . Ipsa mulier sensata et tacita, sancta et pudorata, stabilis et in corde gerens mandata Dei . Ipsa mulier virtutis designata per Ruth . Mulier incomparabilis . Mulier circumdans virum . Mulier ex omnibus . Mulier quae dedit filium suum ad comedendum prima . Mulier diligens corona viro suo, scilicet Joseph, et addens ei annos vitae . Eccli.XXVI, 2 : Ipsa mulier fortis oblectans virum suum : quia laetificavit Joseph, et annos vitae ejus in pace implevit, id est, ad finem cum pacis plenitudine adduxit. Mulier habens drachmas decem . Ipsa pars bona : quia mulier bona , scilicet pia et casta, benigna et modesta. In his quatuor praecipue consistit bonitas mulieris, si sit corde benigna, id est, bene ignita, scilicet igne charitatis, opere misericors, in sermone modesta, quod difficile reperitur, mente et corpore pudica. Mulier bona, cujus beatus vir . Mulier quae ubicumque non est, non est nisi gemitus et egestas. Eccli.XXXVI, 27 : Ubi non est mulier, ingemiscit egens. Ubicumque enim non est Maria per gratiam, non potest esse nisi miseria et egestas.
Post hoc debuit scribi quomodo Maria mulier ex omnibus, scilicet bonis mulieribus collecta omnium bonarum mulierum proprietates in se repraesentans,
quod sic assignandum est, ut incipiatur ab Heva, et descendatur per omnes bonas mulieres, tle quibus legitur in Biblia, et ostendatur quomodo omnes aliarum bonas proprietates habuit , et in se repraesentaverit, descendendo usque ad mulierem amictam sole .