CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Utrum per fortunam adveniat virtus, et quid sit fortuna in nobis ?
Nonnulli etiam fuerunt, qui dixerunt virtutem per fortunam advenire hominibus et etiam felicitatem : propter quod oportet scire quid sit fortuna. Quamvis enim in secundo Physicorum dictum sit, quod fortuna et casus sint de numero causarum per accidens : hoc quidem verum est secundum quod fortuna et casus ad effectum referuntur : quia effecta eorum praeveniunt praeter ordinem naturae et intentionis per accidens, quod vel intendenti accidit, vel. naturae. Nos autem quaerimus de fortuna quid sit secundum hoc quod dicitur, quod fortuna transmutatur ad eufortunia.
In hac autem acceptione quid sit fortuna, hoc (Mercurium Trismegistum sequentes) dicimus, quod omnes causae, vel sunt ex necessitate, vel frequenter, vel raro, vel quod inter haec est aequaliter, si a natura sunt : vel si sunt ab intentione, tunc dicitur esse ad propositum, vel constellatio, vel fatum, vel fortuna. Semper autem sunt et ex necessitate, sicut quae causam stantem habent, sicut eclipses, praeventiones et conjun- ctiones stellarum. Frequenter autem sunt, quae in materia generabilium et
corruptibilium : et ex his quae sunt semper, fere semper eveniunt : tamen aliquando interrumpuntur, sicut floritio arborum in ascensione solis et accessu, et fluxus foliorum et casus fructuum in descensione solis et recessu. Raro autem sunt, quae in paucioribus eveniunt, sicut ex fossione sepulcri inventio thesauri. aequaliter autem sunt, quae aequaliter se habent ad. esse et non esse, sicut in omnibus animae operibus. Quidquid enim animal operatur, potest non operari, sive sit sensibile, sive animal rationale, aequaliter se habet ad operari et non operari. Ab intentione autem et proposito sunt, quaecumque subjecta nostrae voluntati ordinem habent ad unum et dispositionem, Fatum autem vocatur, quod Graci vocant hymarmenen, idem quod Latini incomplexionem causarum. Pendet enim hoc quod frequenter est ab eo quod est semper, quamvis deficiat ab ipso : et id quod aequaliter, pendet ab eo quod est frequenter, sicut causatum a causa. Id autem quod est raro, pendet ab eo quod est aequaliter. Et haec connexio durat ab eo quod est prima causa per omnes connexiones motorum et mobilium tam in impassibilibus quam in passibilibus et variabilibus usque ad proprias et proximas causas, quae sunt in centro ejus quod generandum est. Haec igitur colligatio causarum a prima usque ad proximam vocatur hymarmenes in Graeco, et fatum in Latino : unde Boetius in Consolatione philosophiae : " Fatum quod Graeci hymarmenen vocarit, Latini incomplexionem causarum dicunt : et ideo fatum dependentium est et inferiorum ad superiora. " Fortuna autem quod ex omni ista incomplexione nato adhaeret : et hoc pro certo est vel potentia naturalis vel impotentia. Et omnibus enim his qualitas naturalis nato immittitur, quae non constituitur ex principiis naturalibus constituentibus ipsum : quia haec omnia cir- culuni coeli et circulum activorum et passivorum sequuntur. Et quia quilibet circulus nativitatis ex duodecim circulis componitur obliquo vel recte circa centrum nati circumductis, ideo fortuna causata ex his valde variabilis est. Quilibet enim circulorum duodecim in duodecim ulterius dividitur signa, diversimode ipsum respicientia, et quodlibet signorum quinque modis respicit centrum nati, et in quolibet respectu multae sunt radiationes oppositionis, conjunctionis, quadrati, trigoni, et sextilis. Adhuc autem diversae in quolibet circulo sunt partes fortunae : propter quae omnia necesse est fortunam esse valde variabilem. Sicut enim diximus, fortuna est qualitas adhaerens nato ex omni causarum incomplexione a proprio movente usque ad ultimum moti quod est centrum nati : et haec si ex faustis sit, ad prospera secundum Philosophos natus habebit rjotentiam naturalem. Si autem. ex infaustis sit, ad fausta habebit impotentiam.
Unde constellatio et fatum et fortuna differunt, licet in eisdem sint subjectis et ab eisdem causis. Fortuna enim est secundum quod adhaeret nato. Fatum autem eadem qualitas secundum quod in tota incomplexione causarum est fusa. Constellatio autem secundum quod est in primis motoribus per diversitatem circulorum et angulorum et respectuum aliorum secundum quod in circulis est causata. Unde una qualitas est in constellatione et fato et fortuna variata secundum esse. Et hoc modo accepta fortuna quidam sub fortuna felicitatem esse ponebant : et ideo dicebant fortunam esse trahentem, sed necessitatem non imponere animis. Animus enim hominis per ordinationem sapientiae, sicut dicit Ptolemaeus, dominatur fortunae et fato et constellationi : propter quod cum felicitas sit operatio ex intellectus hominis libere procedens, non justum fuit haec committere fortunae.
Adhuc autem quia diximus, quod in-
tellectus agens sive practicus imago est luminis intellectualis primi, et secundum hoc nec constellationi nec fato nec fortunae subjicitur, sed ante omnia haec est per naturam : et si constellatione vel fato vel fortuna trahitur, hoc non erit nisi in quantum est in corpore, et hoc est per aliud et per accidens, ut dicit Ptolemaeus in libro qui Arabice Alarba, Latine autem Quadripartitum vocatur. Cum igitur felicitatis operationes ab intellectu sint secundum quod liber est et non objectus vinculis constellationis vel fortunae vel fati, penitus irrationabile est felicitatem reducere ad fortunam sicut ad causam. Contra tamen hanc opinionem etiam in sequentibus disputabinius.