In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Ecce faciam illos ut veniant, " scilicet, ad fidem : " et adorent " Deum " ante pedes tuos, " parati ad imitationem operum, et venerationem personae : qui modo opera Ecclesiae despiciunt. Ex hoc patet quod quando homo habet humilitatem et patientiam, omnes inimici ejus convertuntur ad pacem. Proverb. XVI, 7 : Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
" Et scient ", scilicet, ipsi conversi ad fidem, et cognoscentes veritatem, " quia ego dilexi te, " scilicet, dum permisi te tribulari : quia, ad Hebr. XII, 6 : Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit. Vel, " Dilexi te, " dum ad fidem attraxi te. Jerem. XXXI, 3 : in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans.
" Quoniam servasti verbum patientiae meae. "
Hic est tertia pars, in qua promittit protectionem in persecutione : quia patientiam servat.