CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Sequitur de potentiis animae sensibilis apprehensivis demtus, quae sunt quinque secundum Avicennam : quarum prima est phantasia, quae est sensus communis : secunda est imaginatio : tertia imaginativa, sive cogitativa, sive formativa : quarta aestimativa : quinta memorativa, sive memorabilis. Necessitas phantasiae sive sensus communis probatur ex eo quod quilibet sensus particularis non judicat nisi de suo objecto, sicut visus de colore et ejus differentiis, auditus de sono et ejus differentiis, et sic de aliis : sed constat quod commune judicium habemus de omnibus : judicamus enim, quoniam color non est sonus, nec odor, etc. ; ergo necesse est quod habeamus aliquod commune judicativum interius, quod inducet de sensibilibus omnibus, quod a Philosopho vocatur sensus communis.
em sunt quaedam sensibilia quae perci- piuntur pluribus sensibus, ut magnitudo, motus, quies, etc, et per se : sed constat quod hoc non est per naturam propriam, quia secundum illam differunt, et non conveniunt in aliquo nisi per naturam sensus communis existentem in eis vel moventem eos. Est ergo duplex natura sensus, particularis exterior, et communis interior. Praeterea in somno cum sopitas sunt vires sensuum exteriorum, constat quod non operantur, quemadmodum vis interior. Est ergo una vis sensus interioris, quae etiam est communis, in quantum ad ipsam recurrunt vires particulares in somno, et in quantum ab ipsa sicut a formali principio fluunt in vigilando. Item constat quod Addemus formas sensibiles absentes et non tantum praesentes : et constat quod non videmus sensu exteriori. Quod ergo virtus apprehensiva sensibilis interior, sive sensus communis sit, manifestum est, quae in quantum consideratur ut natura quaedam et non obediens rationi dicitur phantasia. Sensus ergo communis est vis animae sensibilis ordinata in prima concavitate cerebri, recipiens per seipsam omnes formas quae imprimuntur quinque sensibus et redduntur. Haec autem virtus est centrum omnium sensuum particularium a qua derivantur ut rami. Et ab hoc sensu communi recipit imaginatio species sive idola objectorum, cum ipsa objecta praesentia non sunt.
Habet autem sensus communis secundum Avicennam tres actus. Primus est convertere se super actus particularium sensuum : unde dicit, video me videre, et sentio me sentire : et in hac via non apprehendit simul nisi objectum unius sensus. Secundus actus ejus est discernere intra sensibilia diversorum sensuum et propter hoc habet judicare hoc non esse illud, ut cum dicit album non esse dulce : hoc autem non potest facere particularis, qui non extendit se nisi ad propria objecta, et ideo non discernit nisi intra illa : discernere enim requirit ante se apprehendere. Et isti duo actus sunt
ei. principales secundum Avicennam. Tertius ejus actus est apprehendero in loco rem in quo nunc est, et in quo erat, sicut apprehendit stillam cadentem de caelo usque ad terram quasi in linea continua : tamen stilla cum est superius, non est inferius. Sed secundum actum istum iste sensus ab Avicenna dicitur formalis sive formans. Alii vero placet ut sensus communis dicatur formalis ratione suae propriae apprehensionis, quae est sensibilium communium, qui sunt motus, quies, numerus, figura ei magnitudo.