CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad istas quaestiones solvendas, etc. Hic praemittitur quod praxis idem est quod operatio, et proprie loquendo, illa operatio quae ex se bene vel male fieri potest, dicitur praxis, quia talis operatio requirit scientiam directivam. Et nota, quod quaedam est scientia practica factiva, et est illa quae dirigit ad opus quod recipitur in materia extra ut ars domificativa, et hujusmodi: et quia tale opus potest bene vel male fieri, ideo indiget in intellectu scientia directiva. Alia dicitur practica activa quae dirigit in opus non receptum in materia extrinseca, sed receptum in ipso operante ut scientia, quae dirigit ad actus, qui bene vel male moraliter possunt fieri: et ideo tales actus dicuntur praxes, quia ad hoc quod bene fiant requirunt scientiam directivam in intellectu. Et sic scientia practica, tam factiva quam activa, est semper directiva alterius potentiae ad agendum: speculativa vero scientia stat in sola consideratione, non dirigendo aliquam aliam potentiam ad recte vel non recte agendum, sicut est scientia Physicalis et Metaphysicalia et hujusmodi, quae solum stat in consideratione consideratorum in tali scientia. Et sic patet, quod dicit Doctor hic, quod habitus practicus aliquo modo extenditur ad praxim, quae extensio nihil aliud est, nisi dirigere operationem ad quam extenditur, vel est dirigere potentiam operativam ad recte vel non recte agendum; et tunc dicitur recte agere, cum elicit actum conformiter rationi rectae, et dicitur non recte agere, cum elicit difformiter. Hoc praemisso, sequitur declarare primo quid sit praxis.
(b) Dico igitur primo. Hic Doctor ponit definitionem praxis ad quam extenditur cognitio practica, et dicit quod praxis est actus, etc. Et singulae particulae hujus definilionis exponuntur a Doctore. Prima conditio est, quod praxis est actus alterius potentiae quam intellectus. Ad quod intelligendum, accipio dictum Aristotelis tertio de Anima t. com. 49. videlicet, quod intellectus extensione sit practicus; intellectus enim acceptus secundum suam entitatem, non dicitur extendi ut patet: sed si extenditur, hoc tantum est denominative, eo quod in se recipit aliquam intellectionem, quae est vere directiva in actum alterius potentiae. Nam per cognitionem practicam sive directivam in praxim, receptam in intellectu, dicitur denominative practicus: et quando recipit cognitionem, quae nullo modo est directiva in actus alterius potentiae, dicitur speculativus denominative a tali cognitione speculativa. Sequitur ergo, quod quando intellectus stat praecise in actibus suis, sive syllogizando, sive dividendo, sive discurrendo et hujusmodi, nunquam dicitur practicus denominative cum dicatur practicus extensione. Extendere enim est extra se tenderet oportet ergo quod dicatur practicus ex hoc, quod recipit aliquem actum dirigentem potentiam extra intellectum in operationem, et ex hoc dicitur extensione practicus: et hoc patet, quia tantum stat in actibus cognoscendi, qui vere non sunt direclivi alterius potentiae in operationem, semper dicitur speculativus. Et ex hoc apparet, quod quamvis intellectus per unum actum intelligendi dicatur extendi ad alium actum, ut puta per notitiam praemissarum dicitur extendi ad notitiam conclusionis, tamen non dicitur practicus, aliter Logica diceretur scientia practica, quod communiter non tenetur, etsi aliqui oppositum teneant. Et quod Logica non sit scientia practica, vide illam quaestionem quam facit Antonius Andreas in primo Metaphysicae, et etiam Doctor.
(c) Secunda conditio, etc. Secunda conditio praxis est, quod talis actus sive operatio, qui dicitur praxis, est naturaliter posterior intellectione. Pro declaratione hujus litterae nota primo, quod ex quo praxis dicitur operatio bona vel mala, et ideo semper indiget cognitione directiva, et directivum naturaliter est prius directo, sequitur quod omnes illi actus qui naturaliter sunt priores cognitione directiva, sive qui nullo modo ex natura sua possunt dirigi, cum nec bene vel male fieri possunt, tales actus non dicuntur praxes, et hujusmodi sunt omnes actus, quia non possunt subesse imperio voluntatis, cujusmodi sunt actus vegetativae et virtutis digestivae et nutritivae et hujusmodi.
Nola secundo, quod sunt multi actus potentiae sensitivae, qui quantum est ex parte sua, sunt naturaliter priores intellectione, cum omnis cognitio (pro statu isto) intellectiva praesupponat cognitionem sensilivam, ut sunt actus potentiae visivae, gustativae, tactivae, audilivae et olfactivae, quia tamen isti aclus vel saltem multi possunt bene vel male fieri etiam moraliter, quia possunt subesse imperio voluntatis: ut ergo eliciuntur a potentia sensitiva ex imperio voluntatis, conformiter se habentis cognitioni practicae, et ut sic eliciti possunt dici praxes; ut vero sunt priores cognitione practica, nullo modo dicuntur praxes. Exemplum, pono quod aliquis primo videat pauperem ante omnem actum elicitum voluntatis vel intelleclus, ista visio nullo modo est praxis, quia ut praecedit actum voluntatis et inlelleclus, non potest, nec bene, nec male moraliter fieri, ut patet a Doctore in 2. d. 42. et in 3. d. 33 ; postea intellectus cognoscit illum pauperem ut valde indigentem, cui subveniendum est ex pietate, talis cognitio dirigit voluntatem ut velit subvenire pauperi ; illud velle conformiter elicitum tali cognitioni, dicitur primo praxis, ut infra patebit. Et si talis voluntas sic directa imperat potentiae visivae, ut velit ipsum videre oculo pio, talis visio sic imperata, dicetur praxis. Et sic patet, quod, ut dicitur praxis, est posterior intellectione directiva.
(d) Ex his duabus conditionibus, etc. Hic Doctor infert unum corollarium, scilicet quod omnispraxis, de qua supra, est actus voluntatis elicitus vel imperatus. Ratio, quia praxis est essentialiter posterior ipsa inlellectione practica, sed solus actus elicitus voluntatis, vel imperatus est essentialiter posterior. De actu elicito patet, quia voluntas non potest elicere actum nisi circa objectum praecognitum, nec similiter potest imperare potentiae visivae ut videat pauperem, nisi pauper praecognoscatur ab intellectu, et sic patet propositum.
Et nola, quod proprie actus elicitus voluntatis est actus immediate procedens a voluntate et receptus in ea. Actus vero proprie imperatus voluntatis est actus alterius potentiae elicitus a tali potentia ex imperio voluntatis, ut visio imperata dicitur actus imperatus.
(e) Quicumque alius detur, etc. Hic removet unam instantiam contra hoc quod dixit, scilicet quod solus actus voluntatis elicitus vel imperatus est essentialiter posterior inlellectione, quia aliquis actus potentiae visivae, potest esse posterior intellectione, et tamen non erit neque elicitus, neque imperatus a voluntate. Exemplum, si aliquis prius cognoverit albedinem, et post per horam, potentia visiva videat illam, nullo imperio voluntatis praecedente, talis visio albedinis erit posterior intelleclione ejusdem. Dico, quod ex ratione visionis non est, quod sit posterior essentialiter, quia si visio, (ut visio) esset essentialiter posterior intelleclione, puta visio albedinis, quaelibet visio ejusdem rationis esset essentialiter posterior, quod est falsum. Nam aliqua visio albedinis est necessario prior inlellectione albedinis, quia pro stalu isto intellectus non potest habere scientiam de albedine nisi prius videatur a potentia visiva, et sic patet ad instantiam. Solus ergo actus voluntatis elicitus vel imperatus est essentialiter posterior inlellectione, quia nullus talis potest dari, nisi sit essentialiter posterior inlellectione.
Hoc patet secundo sic. Haec est secunda ralio, qua probat Doctor quod praxis est actus voluntatis elicitus vel imperatus. Probat ex 6. Ethic. etc. Non autem indiget virtute respectu illius quod non est in potestate sua, id est nisi enim artifex habeat in poteslate sua opus, nullo modo indiget arte, ut recle agat illud opus. Si enim opus de necessitate sit, ad quid indiget arte sive scientia practica directiva in tale opus ? Ex hoc enim quod potest bene vel male fieri (quod non contingeret nisi opus esset in poteslate agentis) ideo indiget aliqua arte, sive scientia practica directiva in opus. Et si artifex habet in potestate sua factionem sive opus, quanto magis prudens habet in potestate sua operationem virtuosam, qua est formaliter virtuosus ? Prudentia enim est virtus universalis in intellectu, quae dirigit voluntatem ad actum virtuosum, quia actus nunquam posset dici bonus vel malus moraliter, nisi esset in poteslate voluntatis; nec similiter aliqua operatio sensitiva posset dici bona vel mala moraliter, nisi esset in poteslate voluntatis. Et ideo, ut voluntas recte agat, eliciendo actum in se, vel imperando actum alterius potentiae, indiget prudentia sive scientia practica activa.
Et sic patet, quod praxis est actus elicitus vel imperatus a voluntate.
(f) Contra istam conclusionem. Hic arguit Doctor reducendo unum dictum contra aliud, quia ex quo praxis est actus elicitus vel imperatus voluntatis ; ergo actus intellectus potest esse imperatus a voluntate, et per consequens erit praxis: et hoc dictum contradicit dicto superiori, videlicet quod praxis est alterius potentiae quam intellectus ; ergo.
(g) Respondeo. Nota in ista responsione duo. Primum ibi : Licet speculatio, etc. Dicit Doctor quod licet aliqua speculatio sit imperata a voluntate (ut quando voluntas imperat intellectui, ut speculetur de ente vel de passionibus entis) non tamen est praxis, prout Doctor loquitur de praxi, quae est terminus alicujus cognitionis practicae sive directivae, cum talis speculatio ut sic, non possit dici, nec bona, nec mala moraliter, quia nec circa objectum proprie operabile.
(h) Secundum : Cum igitur dicitur intellectio est imperata a voluntate, ergo est praxis. Dicit Doctor quod intellectio imperata a voluntate dicitur praxis vel practica, quia nata est denominari, etc. non tamen est terminus talis extensionis; nullus enim actus intelligendi est praxis, cum non sit actus alterius potentiae licet possit dici practicus, quia denominatur a praxi, puta pro quanto actus elicitus voluntatis sive praxis extenditur ad ipsum actum imperatum, dicetur practicus ; vel forte non debet intelligi de omni cognitione imperata, quia non omnis est extensibilis ad praxim. Sed de cognilione imperata quae nata est extendi ad praxim, ut quando voluntas imperat intellectui ut quaerat media ad aliquem finem, lunc cognitio medii ordinati ad finem intentum a voluntate quae ab ipsa est imperata, ex quo nata est dirigere voluntatem in praxim,
puta in electionem talis medii; talis cognitio sic imperata potest dici denominative practica et non praxis, cum non sit terminus extensionis practicae.
(i) Tamen e converso bene conceditur, etc. Sed ex ista propositione inferre, ergo omnis actus elicitus vel imperatus a voluntate est praxis, committitur fallacia consequentis a positione consequentis sive magis communis, ad positionem antecedentis sive minus communis, nam actus elicitus vel imperatus a voluntate in plus se habet quam praxis.
Hic tamen oritur una difficultas : Quia omnis operalio bona vel mala moraliter videtur praxis, sed multae intellectiones imperatae a voluntate possunt esse bonae vel malae moraliter, ut clare patet a Doctore in 2. dist. 42. et in multis aliis locis potest elici, ut in 6. et 17. et 27. primi, ut in dist. 6. 7. secundi, et in 3. et 4. Dico, quod etsi multae cognitiones imperatae sint bonae moraliter, quia tamen illae cognitiones imperatae si sunt de fine, vel de his quae sunt ad finem, sunt vere directivae in praxim, quae proprie est actus alterius potentiae quam intellectus, magis dicuntur practicae quam praxes.
(k) Tertia conditio, etc. Tertia conditio praxis est quod, actus qui dicitur praxis, eliciatur vel imperetur a voluntate conformiter rationi rectae, id est, cognitioni practicae, quae tunc dicitur recta, quando non tantum dirigit in actum, sed et dirigit de omni circumstantia faciente pro rectitudine actus. Et probat per dictura Aristotelis 6. Ethic. cap. 3. Quod electio recta necessario requirit rationem rectam, quod non, tantum verum est de electione stricte sumpta, quae proprie est respectu mediorum ad finem, sed pari ratione de qualibet volitione recta, sive sit respectu mediorum ad finem, sive respectu ipsius finis, ut infra patebit contra Henricum. Omnis autem praxis vel est volitio, sive aclus elicitus a voluptate, vel sequens volitionem, id est actum imperatum ; et sic patet quod omnis praxis debet elici conformiter rationi sive cognitioni rectae.
Item ex dicto Augustini : Intellectus intelligit sibi et aliis, id est, quod sicut intellectus potest judicare de actibus suis, ita et de actibus alterius potentiae, scilicet quomodo sint eiiciendi ad hoc, ut dicantur recti vel morales ; et sic de actu voluntatis, naturaliter posteriore ipsa intellectione, potest judicare antequam eliciatur, puta cognoscendo actum voluntatis sic vel sic esse eliciendum, quia cognitio practica non tantum judicat de actu ut absolute a voluntate eiiciendo, sed judicat etiam de omni circumstantia requisita ad actum moralem, et per consequens si recte judicet, id est si talis notitia recte dirigit, oporlet illum actum voluntatis conformiter elici tali cognitioni rectae, ad hoc ut dicatur formaliter rectus. Et ex hoc patet quod a Doctore lanium definitur praxis recta, quia omnis operatio quae elicitur a voluntate, vel imperatur ut conformiter rationi rectae, dicitur recta, ut patet a Doctore in isto primo distinct. 17. in 2. dist. 7. 40. 42. in 3. dist. 33. 34. et 36. in d. 14. in quodlib. q. 18. et alibi saepe.
(1) Ex duabus conditionibus ultimis. Dicit Doctor quod ex quo praxis est essentialiter poslerior inlelleclione. Et secundo, quod ad hoc ut dicatur recta, oportet quod sit elicita conformiter rationi rectae, sequitur quod actus elicitus a voluntate erit primo praxis, quia ille solus est simpliciter poslerior essentialiter inlelleclione. Actus vero aliarum potentiarum, si dicantur posteriores intellectione, hoc est inquantum imperantur a voluntate, sequente cognitionem, et similiter solus voluntatis elicitus est simpliciter primo conformis rationi rectae ; actus vero aliarum potentiarum non possunt dici conformes rationi rectae, nisi inquantum sunt imperati a voluntate primo sequente rationem rectam, ut patet hic a Doctore et in multis aliis locis.
(m) Tunc ultra. Hic Doctor ex praecedentibus intendit inferre, quod si aclus elicitus voluntatis conformiter rationi rectae separetur ab actu imperato voluntatis, adhuc erit vere praxis, et probat hoc duplici ratione. Et hoc probat contra eos qui dicunt quod actus voluntatis elicitus non est praxis, nisi in ordine ad actum imperatum in aliis potentiis, ut diffuse patebit infra.
Et prima probatio est ibi : Quandocumque aliquid est primo tale, etc. Ista propositio est manifesta, et dicit quod talis actus elicitus voluntatis ut conformis rationi rectae, potest esse sine actu imperato in alia potentia, puta sensitiva, ut patet de objectis immaterialibus, circa quae voluntas potest habere actum rectum, sine quacumque operatione exteriori: patet, quia hujusmodi objecta non sunt objecta, circa quae potentiae sensitivae operari possint. Non negat tamen Doctor, quin etiam actus voluntatis possit rationi rectae conformiter elici a voluntate, etiam circa sensibilia, sine actu alterius potentiae sensitivae sive interioris sive exterioris.
Secunda ratio est ibi : Secundo hoc idem probatur. Et ratio stat in hoc principaliter, quod sicut potentia sensitiva vere potest concupiscere aliquid ut gustativa cibum, et tamen actu non comedit, et tamen ille actus concupiscendi, ut sequitur cognitionem directivam potest dici praxis ; ergo a fortiori potentia volitiva potest velle puta comedere, absque hoc quod sequatur comestio in potentia gustativa, et sic tale velle erit vere praxis. Probat modo Doctor quod talis voluntas habet rationem principii motivi cum intellectu et ratione, et per consequens talis actus productus a voluntate cum ratione erit vere praxis. Exponitur ergo littera sic in principio ibi : Tertio de Anima, ubi Aristoteles inquirens principium motivum, etc. Dicit ibi quod duo sunt motiva, videlicet appetitus et ratio, et hoc sic intelligendum est, quod ratio sive cognitio practica potest dici causa partialis volilionis, et appetitus rationalis alia causa sustinendo illam opinionem quam ponit Doctor in 25. d. 2. quod cognitio objecti sit partialis causa actus voluntatis. Si vero voluntas est totalis causa sui actus, tunc potest dici quod ratio sive cognitio practica est causa talis actus, non effectiva, sed causa sine qua non, quia est impossibile voluntateru habere actum, circa aliquod objectum non praecognitum. Et quod sic possit poni, ut causa sine qua non, vide Doctorem in secundo ubi supra.
Potest etiam dici quod ratio est principium motivum, respectu actus voluntatis, non quod effective sive partialiter sive totaliter causet illum, sed quia talis ratio sive cognitio est directiva voluntatis in talem actum, quia talis actus non esset rectus nisi esset elicitus a voluntate conformiter tali cognitioni, recte dirigenti ipsam voluntatem in actum. Hoc illud idem posset dici de appetitu sensitivo sequente cognitionem sensitivam, quia appetitus sensitivus est causa sui actus, puta concupiscendi, ut patet a Doctore in 1. d. 17. Non curo modo disputare, an sit causa partialis vel totalis. Et sic cognitio sensitiva potest dici principium motivum respectu talis actus concupiscendi aliquo istorum trium modorum, qui supra patent.
(n) Intellectus non movet sine appetitu, etc. Hic accipitur intellectus pro intellectione, et tunc sensus est, quod sustinendo intellectionem esse causam parlialem actus voluntatis, et voluntatem esse aliam causam partialem non potest causare actum voluntatis sine voluntate. Vel sensus est, quod intellectio non potest dici directiva potentiae sensitivae in aliquem actum, nisi voluntas sequens talem cognitionem moveat potentiam sensitivam ad aclum imperando illi, etc Alii sensus possent dari, sed quia non multum faciunt ad propositum nostrum, ideo omitto illos.
(o) Et consequenter ostendit, etc. Quod dicit, quod duo appetitus sunt quandoque contrarii, patet de appetitu rationali et sensitivo, nam sensitivus, puta gustativus actu concupiscit potum, et voluntas actu elicit actum contrarium , et sic isti duo appetitus dicuntur contrarii in appetendo. Et hic Doctor loquitur tantum de appetitu rationali qui sequitur cognitionem intellectivam, et de appetitu sensitivo qui sequitur cognitionem sensitivam, quia isti multoties sunt contrarii in suis operationibus circa unum et idem objectum. De appetitu vero naturali voluntatis, et naturali in potentia sensitiva non est praesentis speculationis. Et quod addit, quod appetitus praedicatur de appetitu rationali et sensitivo secundum rationem speciei intermediae, hoc dicit, quia sufficiebat Aristoteli dicere lanium quod in homine sunt duo motiva, videlicet ratio et appetitus, qui appetitus postea distinguitur in appetitum rationalem et sensitivum.
(p) Vult ergo expresse, etc. Et haec littera ex supradictis salis clara est. Litterae sequentis sensus talis est: Sicut ergo potenlia sensitiva potest concupiscere aliquid sine actu exteriori, (sicut potentia gustativa concupiscit cibum, et tamen non prosequitur illum,) et illa concupiscentia est vere praxis, si ipsam praecedit cognitio directiva: sic et volitio sine actu imperato exterioris potentiae erit vere praxis,
si sit elicita conformiter rationi rectae, et sic patet primus articulus.
Multi tamen contra definitionem praxis datam a Doctore subtiliter arguunt, praecipue Joan. Anglicus Baccon. in prologo q. 4. qui videtur tenere quod praxis est sola operatio intellectus, et nullo modo voluntatis, ideo ad argumenta Doctoris respondet. Ad primum dicit quod hic textus non habetur ab Aristotele, videlicet quod intellectus extensione fit practicus. Secundo dicit, quod etiam hoc posito, talis extensio non debet intelligi circa aliam potentiam, sed circa objectum ; nam si intellectus tendit in objectum, in ratione simpliciter scibilis, dicitur speculativus: si vero in ratione operabilis, dicitur practicus , et talis cognitio quae sic tendit in tale objectum, dicitur praxis.
Ad aliud, quando Doctor dicit quod prima praxis est operatio quae est in potestate nostra, dicit quod dictare de operabili quid conveniens et quid disconveniens, maxime est in potestate intellectus, et sic talis cognitio dictativa dicitur praxis. Et si dicatur quod voluntas est primum principium artificialium et operabilium, ut patet de Anima 6. Met. et 6. Ethic. et sic prima praxis in volunlate ; dicit quod voluntas facit ad praxim antecedenter, ita quod disponit intellectum ad praxim, imperando cognitionem quae est vera praxis. Facit etiam consequenter , quia voluntas prosequitur quod est dictatum ab intellectu sive a cognitione, et sic debet intelligi Aristoteles, tamen neuter actus voluntatis, scilicet antecedens et consequens, est quidditative praxis; sed actualis dictatio intellectus est quidditative praxis, et hoc probat per Aristotelem, qui dicit 6. Ethic. cap. 3. Quod est in mente affirmatio et negatio, hoc in appetitu est prosecutio et fuga. Aristoteles enim ibi distinguit affirmationem et negationem in intellectu practico, contra prosecutionem imperatam a volunlate, sed talis actualis dictatio est quidditative praxis.
Secundo probat, quia Philosophus 6. Ethic. determinat quod intellectus practicus est, qui affirmat aliquid et negat; finaliter com. 21. concludit: Sunt utique quibus verum animam affirmando et negando, quinque sunt secundum numerum , ars, scientia , prudentia, sapientia, intellectus. Sed ista epilogatio non valeret nisi in intellectu praecise concluderet praxim, quia isti quinque habitus sunt intellectuales.
Tertio arguit idem per definitionem praxis primo Ethic. com. 1. quae talis est: Praxis quod consueverunt transferre in actum, est secundum electionem hominis energeia, id est operatio. Et vult Commentator quod praxis et energeia communiter acceptae sunt idem, sed praxis specialiter addit supra energeiam, quod est operatio secundum electionem ; electio vero fut ait Commentator ) est de duobus propositis judicium hominis hoc prae altero praeponens, et subditur in comm. sequitur autem post electionem motus et impetus ad actum, et sic patet, quod electio praecedit motionem voluntatis, et talis electio dicitur vere praxis. Et multa alia dicit, quae quodammodo in idem incidunt, ideo omitto.
Respondeo et dico primo, quod solutiones datae contra rationes Doctoris non concludunt. Quod dicit, quod hic textus non reperitur in Aristotele, etc. dico quod communiter a Doctoribus sic allegatur. Dicit enim sic textus ut patet text. comm. 49: Et intellectus operativus, et est cogitans in re, differt a speculativo in perfectione, scilicet fine , secundum alium textum : Omne enim desiderium est desiderium ad aliquid. Desiderium enim non est principium intellectus speculativi, sed ille alius est principium intellectus, et cogitatio apud actionem. Desiderium enim movet, et ideo
cogitatio movet, quia est desiderativa ejusdem. Ibi Commentator: Intellectus operativus differt a speculativo perfectione et fine. Finis enim speculativi est scire lanium, operativi autem operari. Et quia omne desiderium est ad aliquid, ideo desiderium non est principium movens intellectum operativum, sed illud desideratum movet intellectum, et tunc desiderabit intellectus, et cum desideraverit tunc movebitur homo, scilicet a virtute desiderativa, quae est intellectus aut imaginatio, etc. Ex his apparet expresse, quod intellectus non dicitur proprie operativus sive practicus, nisi extendatur ad praxim. Ex hoc enim eliciunt exponentes Philosophum, istam propositionem, scilicet intellectus extensione fit practicus.
Et quod addit, quod talis extensio debet intelligi circa objectum, etc. Hoc patet non esse verum in exponendo supra textum Aristotelis ; praesertim, sicut intellectus dicitur speculativus denominative a cognitione speculaiiva, tendente in objectum solum speculabile, sic debet denominari practicus a notitia practica dirigente voluntatem circa objectum operabile. Non enim dicitur intellectus practicus denominative a praxi, sed a notitia practica, quae notitia non dicitur notitia, nisi in quantum dirigit aliquam potentiam in veram praxim, et non videtur primo dirigere aliam potentiam nisi voluntatem, etc. Si vult dicere quod talis notitia practica dicitur practica ex hoc quod dirigit intellectum in veram praxim, ita quod cognitio sequens notitiam practicam dicatur praxis. Et hoc non, quia ita bene prima cognitio tendit in objectum operabile, sicut et secunda, et sic non est major ratio, quod una dicatur praxis quam alia circa objectum operabile.
Praeterea apud Aristotelem et etiam apud communiter omnes, electio recta est vera praxis, et tamen ipsa est actus voluntatis, quia primo actus voluntatis dicitur rectus, quia confesse, id est conformiter se habel rationi rectae, ut patet 6. Ethic. Nec possumus dicere quod electio sit actus intellectus, quia tunc talis electio esset elicita ab intellectu, ut conformis rationi sive cognitioni. Et sic quaereretur de illa ratione sive cognitione, an sit praxis vel ne ? Si sic, praesupponit ergo aliam rationem cui conformetur, et sic in infinitum. Si non, statim contradicit sibi, qui vult quod ratio sive cognitio tendens in objectum operabile, dicatur praxis. Et quod dicit quod electio est tantum actus intellectus, negatur communiter ab omnibus. Et dictum Commentatoris, scilicet electio est de duobus propositis judicium hominis hoc prae altero praeponens, debet sic exponi, scilicet quod electio est artus voluntatis conformiter elicitus judicio recto, ita quod hic non est praedicatio formalis, scilicet electio est judicium hominis.
Et quod dicit, quod post electionem sequitur motus et impetus ad actum, verum dicit, sed non eo modo quo ipse exponit, quia hic appetitus accipitur pro appetitu prosecutivo , id est quod facta electione secundum judicium rectum, supple cum voluntas actu elicito efficaciter eligit, puta velle ambulare, statim sequitur prosecutio, imperando appetitui sensitivo, etc.
Et similiter secunda solutio non concludit, quia tantum innititur primae solutioni quam dedit. Male etiam exponit illam auctoritatem, scilicet quod voluntas est primum principium artificialium et operabilium. Quia certum est, quod nunquam contingit operari circa aliqua, nisi voluntas primo actu elicito velit sic vel sic operari, et quando efficaciter vult, tunc imperat potentiis sensitivis. Et proprie tales actus dicuntur in potestate voluntatis , et non actus dictativus operandi in intellectu. Patet enim quod nullus actus intellectus, ut praecedit actum voluntatis est in potestate ipsius, cum intellectus sit potentia mere naturalis, et agens de necessitate naturae. Si dicatur, quod ideo tales actus sunt in potestate intellectus ut sunt imperati a voluntate, et sic dicuntur praxes, sequitur quod actus voluntatis elicitus quo imperat, erit magis praxis, quia ille est magis in potestate operantis, ut patet.
Ad aliam auctoritatem de 6. Ethic. scilicet de affirmatione et negatione in intellectu, et prosecutione et fuga in voluntate. Concedo, quod ibi Aristoteles accipit affirmationem in intellectu practico, quae negatio vel affirmatio est cognitio dictativa, puta cognitio qua intellectus cognoscit, quod bonum est amandum, talis cognitio dicitur affirmativa, quia dictat bonum esse amandum ; et ideo talis cognitio dicitur practica, quia dirigit voluntatem, ut prosequatur bonum ipsum diligendo. Similiter cognitio qua intellectus cognoscit malum non esse amandum, dicitur cognitio diclativa negativa, et est cognitio vere practica, quia dictat voluntati fugam sive nolitionem mali. Et talis nolitio conformis tali cognitioni, est vere praxis, ad quam nolitionem efficacem in voluntate, vel volilionem, sequitur imperium voluntatis in potentiis sensitivis, quantum ad fugam vel prosecutionem.
Et ad aliam auctoritatem quod intellectus practicus est, qui affirmat, etc. et quod omnes isti habitus sint in intellectu, conceditur totum. Et quod talis affirmatio vel negatio est vere in intellectu, sive talis cognitio affirmativa vel negativa, et concedo quod ab illa denominatur practicus: sed postea nego quod talis cognitio dicatur vera praxis, sed tantum dicitur practica, ut supra exposui; et ex his, quae dixi, possunt multa similia solvi.
Secundo principaliter. Contra descriptionem praxis, datam a Doctore, arguit Alphonsus Tol. in prolog. q. 6. Et primo, quod haec descriptio non est convertibilis cum descripto,patet, quia est aliqua operatio voluntatis elicita conformiter rationi rectae, etc. quae tamen non est praxis ut patet de dilectione ultimi finis, et quod talis dilectio non sit praxis, probat, quia omnis praxis, vel est electio vel secundum electionem, electio vero non est respectu finis. Secundo arguit ex dictis Doctoris, quia omnis operatio ad quam inclinat virtus appetitiva, est vere praxis, hoc patet a Doctore in quaest, de scientia practica, sed aliqua virtus appetitiva inclinat ad virtuose studendum et speculandum, puta amor habitualis qui est virtus appetitiva, et tamen operatio intellectus secundum Doctorem non potest dici praxis, ut patuit supra.
Ad secundum argumentum, patet responsio ex supradictis. Concedo enim quod omnis operatio ad quam inclinat virtus appetitiva sit praxis, loquendo de operatione quae non est actus intellectus. Dico secundo, quod virtus appetitiva proprie inclinat ad actum elicitum voluntatis. Oporteret etiam probare, quod virtus moralis inclinet ad actum studii ut sic, quia ille actus absolute non diceretur formaliter formalis, quidquid sit, responsio prima magis videtur ad propositum.
Ad primum dico, quod dilectio finis potest esse praxis, ut patebit a Doctore in praesenti quaest. Et cum dicit, quod electio non est respectu finis, negatur hoc. Et sensus illius auctoritatis de electione patebit infra a Doctore. Multi etiam alii ut Gulielmus Occham et Gregorius de Arimino arguunt contra eamdem definitionem praxis. Sed quia eorum argumenta parum differunt a rationibus aliorum supradictis, et ex declaratis supra, facillime solvi possunt ; ideo pro nunc sufficiant quae dixi.