In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Remedia salutis simul esse ex misericordia et justitia, item Christum causam esse meritoriam veterum Sacramentorum, sed perfectius novorum, et utrumque explicatur clare.
Hic sequitur (f) corollarium, quomodo in collatione talium remediorum necessariorum generi humano, concurrunt et misericordia et veritas. Maximae enim misericordiae opus est, homini inimico tanta remedia concedere, sed etiam maximae justitiae est, propter obsequium tam gratum personae tam dilectae, tantum remedium conferre illis, pro quibus illa persona obtulit illud obsequium. Justum enim est acceptare obsequium personae tam dilectae pro illo, pro quo offert obsequium. Maxima etiam fuit misericordia in persona offerente, sic se offerre pro inimicis Trinitatis, quam summe dilexit, sed etiam maximae justitiae, tam in comparatione ad Deum, quam ad hominem lapsum, quia non videretur maxime diligere Deum et proximum, nisi pro tanto bono communi, scilicet beatitudine hominis, ad quam Deus praedestinaverat eum, et disposuerat eum, non aliter perventurum, quam per istud obsequium, vellet istud obsequium exhibere.
Ex istis patet aliud corollarium, quod suppositum fuit in quaestione de Circumcisione, quia passio Christi, cum esset causa meritoria respectu efficaciae Sacramentorum veterum, et etiam respectu gratiae collatae antiquis Patribus, tamen majorem efficaciam habet respectu nostrorum Sacramentorum et gratiae nunc conferendae, quam tunc: quia juste obsequium exhibitum ad bonum majus acceptatur, quam praevisum. Trinitas autem nunc confert tanquam propter passionem Christi exhibitam, etiam a nobis creditam, ut exhibitam: tunc autem contulit, ut propter eam a seipso praevisam, et ab aliis fidelibus praecreditam, ut exhibendam.
Hinc etiam apparet quare Baptismus aperuit januam, non autem Circumcisio; non quidem ex parte meritorum, sed quia quantumcumque magna gratia collata fuisset in virtute passionis Christi praevisae, non conferebatur ut efficax ad finem gratiae, scilicet ad beatitudinem, nisi prius obsequium illud esset solutum; minima autem, si conferretur nunc in virtute hujus obsequii jam soluti, conferretur tamen ut sufficienter disponens ad beatitudinem. Exemplum in nobis, majus bonum conferimus propter obsequium exhibitum quam speratum.
Ad primum argumentum dico, quod etsi passio Christi non sit nunc in effectu, est tamen in acceptione divina, et hoc sufficit ut sit causa meritoria. Patet enim, quod nos conferimus multa propter aliquod bonum non praesens in se, sed praesens in memoria nostra, si sit praeteritum, vel in opinione, si sit futurum.
Ad secundum potest dici, quod omnia Sacramenta novae legis habent a passione Christi, ut exhibita, efficaciam, non quidem in actu exteriori, sed interiori exhibitam. Ab instanti enim conceptionis Christus habuit meritum passionis, et in illo interiori actu consistit principalior ratio meriti, et ideo quidquid instituit tempore vitae suae, potuit etiam habere tunc efficaciam a passione volita perfecte ab ipso Christo, in qua volitione erat principalis oblatio, et principalis oblatio grata facta Deo. Nec potest dici, quod sic passio illa accepta fuisset ante incarnationem vel passionem, quia etsi Deus eam praevidit, non tamen fuit oblata actu interiori, neque exteriori.
Vel potest dici, quod Sacramenta novae legis vivente Christo, omnia minorem habuerunt efficaciam quam post ejus passionem, et tamen non fuit inconveniens, quod instituerentur ipso vivente, quia erant instituta, non ut pro tunc, sed ut pro tempore post ejus mortem habitura principalem efficaciam.
Ad tertium dico, quod intellectus Apostoli est, quod gratia non habet causam meritoriam de condigno, in illo cui confertur, tamen potest habere causam meritoriam de congruo in eodem, et causam meritoriam de condigno extrinsecam, maxime si illa causa meritoria extrinseca gratuite sit data illi, pro quo est causa meritoria, ut sit ei talis causa.
Et si objicis : Gratia data pro tali causa condigna, non est gratia, quia aliquibus meritis est debita, etsi non meritis recipientis. Posset dici, quod in universis operibus Dei, non fuit aliquod opus mere gratiae, nisi sola incarnatio Filii Dei, et hoc si ad illam nulla merita praecesserunt, quod utique verum est in ordinatione divina de illa Incarnatione. Quia si tempore conceptionis praecesserunt aliqua merita Mariae, tamen non erant bona absolute, respectu incarnationis, sed forte accelerationis, ut impleretur illa incarnatio praeordinata. Bene ergo ait Augustinus 13. de Trinit. cap. 19. In rebus per tempus ortis, illa summa gratia est, quod homo in unitate personoe conjunctus est Deo.
Ad ultimum dico (g), quod si illud vulnus fuit inflictum Christo post mortem, (ut narrat Evangelium) Sacramenta non fluxerunt ab illo, tanquam a causa meritoria ; sed dicuntur specialiter inde fluxisse, propter quamdam similitudinem expressiorem eorum, quae ibi fluxerunt, ad sensibilia, quae sunt in quibusdam Sacramentis. Sanguis enim specialius assimilatur speciei, sub qua est sanguis et Eucharistia, et aqua specialius assimilatur materiae Baptismi, quae sunt duo principalia Sacramenta. Et iste intellectus potest haberi Extra. de celeb. Miss. in fin. ubi dicitur, quod in illis duobus, scilicet aqua et sanguine, duo maxima Sacramenta redemptionis et regenerationis, relucent.