IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(1) Contra secundum. Hic Doctor arguit secundo contra secundam conclusionem. Primo probando quod ipse Deus non possit agere in aliquo tempore, sed tantum instanti ; et ratio stat in hoc, aut ergo creat gratiam in primo instanti illius temporis, et sic non fuit in peccato in primo instanti ; aut in instanti immediate sequenti, et hoc est impossibile, quia instans non potest esse immediatum instanti, loquendo semper de tempore continuo, et non de tempore discreto, de quo dictum est in 2. distinct. 2.
Aut ergo creat illam gratiam in tempore immediato, et hoc non, quia Deus non agit in tempore ; aut in aliquo instanti determinato illius .temporis ; et si sic, sequitur quod quievit in peccato per aliquod tempus ; patet, quia in primo instanti, et in tempore immediato et ultimo instanti illius temporis determinato creatur gratia, et tunc non poterit esse in peccato tantum per instans.
Respondet Doctor ibi : Ad primam instantiam. Responsio clara est, quod ex quo Deus mere contingenter agit, quin quidquid agit ad extra, illud potest agere immediate in instanti. Potest etiam expectare tempus ;et patet, natura ignis calefacit lignum per spatium horae, ad illam actionem de necessitate concurrit voluntas divina ut causa prima, ut probatum est in 2. distinct. 37. et licet possit producere illam calefactionem in instanti, tamen agit illam cum igne in tempore. Sic in proposito, quamvis voluntas divina posset creare gratiam in primo instanti in quo fuit in peccato, tamen non est necesse, sed potest expectare tempus immediate sequens, et illam creare in illo tempore, et hoc est propter libertatem suae actionis.
(m) Praeterea, aut illa justificatio, id est, infusio gratiae in anima Virginis est motus aut mutatio, supple aut illa gratia acquiritur in anima Virginis per motum aut per mutationem ; si acquiritur per mutationem, tunc illa creatur in instanti, quia mutatio tantum fit in instanti, et tunc habetur intentum, quia aut ista gratia creatur in primo instanti quo fuit in peccato, et tunc nullo modo fuit in peccato ; aut in aliquo instanti determinato temporis immediate sequentis ad primum instans, et tunc quievit in peccato per aliquod tempus, ut patet supra ; aut illa gratia acquiritur per motum, et hoc non, quia quod acquiritur per motum, acquiritur per successionem vel subjecti vel formae vel mediorum. Exemplum primi, nam homo, qui est divisibilis, acquirit perfectionem per motum, quia primo ista pars calefit, et deinde aliae, et etiam illa caliditas acquiritur successive cum sit forma partibilis. Exemplum tertii, ut quando corpus movetur per aliquod medium faciens sibi resistentiam ; causatur ergo motus vel propter divisibilitatem subjecti vel formae vel medii ut si punctus moveretur super aliquo quanto. De istis dictum est in 2. quaest. 9. Modo in proposito, anima quae est subjectum gratiae, est indivisibilis ; similiter gratia est indivisibilis, quia non habet partes et partes secundum quas, vel per se vel per accidens sit divisibilis, ut patet supra in 2. distinct. 2. quaest. 9. Nec inter animam et gratiam est aliquod medium divisibile, secundum quod fiat successio motus ; ergo talis justificatio, sive gratiae infusio non potest infundi a Deo in tempore, quia si in tempore, tunc esset per motum.
(n) Ad secundum dico. Dicit Doctor quod motus stricte loquendo, includit duo. Primo successionem vel in mobili vel in forma, secundum quam mobile movetur, vel in medio. Secundo, quod talis successio mensuretur tempore. Mutatio vero stricte includit duo, scilicet quod non sit successio, nec secundum partes mobilis, nec secundum partes formae, ita quod una pars prius acquiratur quam alia. Secundo, quod talis mutatio fiat in instanti, et sic loquendo de motu et mutatione, dicit Doctor quod infusio gratiae in tempore non est motus proprie, quia prima conditio deficit, quia nec in anima nec in gratia, nec in aliquo medio potest esse successio secundum partes ; potest tamen dici motus quantum ad secundam conditionem, quia ista gratia licet sit indivisibilis, causatur tamen in tempore divisibili in ipsa anima, nec est mutatio proprie dicta, quia deficit sibi secunda conditio, quae est quod acquiratur in instanti.
(o) Exemplum, usque ibi : Sed quare, clarum est, excepto quod dicit de transitu a motu ad mutationem, et e contra. Transitus enim a motu ad mutationem non est nec motus, nec mutatio ; patet, si A movetur ad calidum ut octo, et motus duret usque ad ultimum instans unius horae, in ultimo instanti dicitur proprie mutari, ut probat Doctor in 2. dist. 2. q. 4. et 9. et in tempore horae usque ad ultimum instans dicitur continue moveri ; quando ergo A a tempore immediato ad ultimum instans horae transiit ad ultimum instans, talis transitus non est motus, patet, quia motus est in tempore ; nec est mutatio, patet, quia mutatio est in ultimo instanti. Similiter in motu unius horae sunt infinita mutata esse ; quando ergo A transit ab uno mutato esse ad aliquam partem motus, et ab illa parte ad aliud mutatum esse, et sic de aliis, patet quod talis transitus non est proprie motus, nec proprie mutatio, sed posset metaphorice dici partim motus, et partim mutatio, cum mediet inter utrumque, et sic quasi de utroque participet.
(p) Sed quare passio, etc. Accipitur hic passio pro forma secundum quam subjectum dicitur pati. Littera clara est, quia agens naturale, cum agat de necessitate naturae, si subito potest agere, in instanti producit formam. Si vero non potest agere subito, de necessitate expectat tempus, et hoc est imperfectionis, id est, quod non possit agere, nisi expectet tempus ; non sic est de voluntate divina, quae est perfectissima et formaliter infinita, quae ex perfectissima libertate sua, et non ex aliquo de necessitate, potest agere in instanti, et in quocumque tempore sicut sibi placuerit.