REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
D. Thomas ait, ideo Christum non esse creaturam, quia haec incepit esse, Verbum non, rejicitur, quia haec non plus repugnant, quam esse creatorem et creaturam, et Christus, ex Damasceno, est utrumque. Item, Christus habuit non esse post esse ; ergo non repugnat ei esse post non esse. Alii dicunt, creaturam et aeternum opponi privative. Contra, passibilis et impassibilis dicuntur de Christo, et caecus et videns non opponuntur, nisi respectu ejusdem naturae. Alii dicunt quae important respectum ad creata, non pertinere ad communicationem idiomatum. Sed contra, quia Christus dicitur minor Patre, et minoritas respicit creatum. Alii, ut Varro, admittunt Christum dici posse creaturam.
Dicitur ad primam quaestionem, quod Christus non est creatura, licet natura humana in Christo sit creatura, quia non fit communicatio idiomatum, ubi est manifesta repugnantia ; sed hic est manifesta repugnantia, quia creatura incepit esse : Verbum non incepit esse ; igitur quantum ad illud, non est communicatio idiomatum.
Contra illud, non plus repugnat esse aeternum et temporale, quam quod creatura sit creator, vel quod temporale habeat actionem aeternam ; sed Augustinus loquens de Christo, dicit : Ipse est Creator, iste puer creavit stellas. Idem vult Damascenus capite 50. quod creatura est creator.
Item, non magis repugnat Christo esse post non esse quam non esse post esse ; sed Christus filius Dei fuit vere mortuus ; igitur post esse habuit non esse ; igitur pari ratione potuit esse post non esse.
Alia ratio ponitur, quare Christus non dicitur creatura, quia illa, quae important negationem, non praedicantur de se mutuo, propter unionem naturae ad Verbum, quia si quantum ad hoc esset communicatio idiomatum, cum ex privativis sequatur contradictio, si privativa praedicantur de Christo, contradictoria praedicabuntur ; hujusmodi sunt creatura et aeternum.
Vel ponitur alia ratio, quae important respectum ad naturam creatam, non pertinent ad communicationem idiomatum ; habitudo enim naturae ad naturam impedit verificationem talem de Christo ; creatura importat respectum ; igitur, etc.
Contra, prima ratio non valet, quia si intelligatur quod illa, quae important negationem, ita quod absolute contradictorium alterius, illa non pertinent ad communicationem idiomatum, hoc est verum. Sed nihil ad propositum, quia sic non importat creatura respectu Christi. Si tamen intelligatur de negatione importata per privationem, assumptum est falsum, quia secundum Damascenum, capite 50. Christus est passibilis et impassibilis, et non sequitur, est impassibilis, igitur non est passibilis in aliqua materia, gratia formae. Tamen quando non est ibi nisi una natura in supposito, tenet gratia materiae, et similiter gratia formae tenet, ubi sunt duae, hoc est impassibile, igitur non est passibile ratione illius naturae, ratione cujus est impassibile absolute; tamen non sequitur, ubi sunt duae naturae in illo, de quo dicitur unum privative oppositorum. Unde non sequitur, iste est caecus, igitur non est videns, nisi gratia materiae, quia non habet nisi unam naturam, cujus est una visio. Si enim haberet duas naturas, quarum essent duae visiones, non sequeretur, nisi quod solum non esset videns secundum illam naturam, secundum quam est caecus, ideo non sequitur : si Christus est creatura ; igitur non est creator, nisi significatum hujus vocabuli creatura esset illud, non esse creatorem.
, Secunda non valet, de habitudine ad naturam, quia absolute concedendum est quod Christus est minor Patre. Hoc vult Augustinus super illud Psalm. 8. Paulo minus minuisti, etc. et tamen minor dicit habitudinem. Unde si unum exemplum teneat, fallunt decem ; ideo ex uno exemplo non potest inferri, quod ita est universaliter. Nec est hoc causa sufficiens alicubi, quod quia dicit habitudinem ad naturam, ideo non pertinet ad communicationem idiomatum. Sed ubi non est expressa repugnantia, solum illa, quae pertinent ad unionem, tamquam praeintellecta, non communicant.
Aliter dicitur, quod creatura est quoddam commune denominativum, sicut causatum, et se extendit ad omne causatum, et sic potest Christus dici creatura. Hoc patet per auctoritates Sanctorum. Damascenus cap. 50. dicit quod Christus est creatus et increatus, et cap. 92. dicit quod Christus dicitur creatura ; cap. 50. dicit quod per Virginem voluit plasmari ; et hoc vult Leo Papa, et Augustinus,quod creator dicitur creari. Sancti tamen negaverunt Christum esse creaturam propter hoc, quod noluerunt communicare cum haereticis, qui dixerunt Christum esse puram creaturam.