Cyrillus. Scribae et Pharisaei, qui facti fuerant prodigiorum christi visores, audiebant ipsum quoque docentem; unde dicitur et factum est in una dierum, et iesus sedebat docens; et erant Pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Iudaeae, et ierusalem; et virtus domini erat ad sanandum eos. Non quasi mutuo acciperet potestatem alterius, sed quasi deus et dominus propria operabatur virtute.
Fiunt autem homines saepe donorum spiritualium digni; sed plerumque deficiunt ea ratione quam novit donorum largitor; quod in christo non accidit: affluebat enim in praestandis remediis virtus divina. Quia vero necessarium erat, ubi tanta Scribarum et Pharisaeorum turba convenerat, aliquid fieri ex his quae virtuti attestarentur ipsius coram eis qui eum parvipendebant, factum est quoddam miraculum in paralytico: in quo quia defecisse videbatur medicinalis ars, portabatur a proximis ad supernum et caelestem medicum; unde sequitur et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus; et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum. Chrysostomus.
Mirandi vero sunt qui paralyticum adduxerunt, qualiter cum nequissent intrare per Ostium, novum aliquid et alienum attentaverunt; unde sequitur et non invenientes qua parte eum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum. Detegentes autem tectum deponunt grabatum, et ponunt in medio paralyticum; unde sequitur et per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante iesum. Dicet aliquis demissum fuisse locum a quo per tegulas deposuerunt paralytici lectum.
Beda. Hominem autem dominus a paralysi curaturus, primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum artuum dissolutione damnari, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari; unde sequitur quorum fidem ut vidit, dixit: homo, remittuntur tibi peccata tua. Ambrosius.
Magnus dominus, qui aliorum merito ignoscit aliis; et dum alios probat, aliis relaxat errata. Cur apud te, homo, collega non valeat, cum apud deum servus et interveniendi meritum et ius habeat impetrandi? si gravium peccatorum diffidis veniam, adhibe precatores, adhibe ecclesiam quae pro te precetur, cuius contemplatione, quod tibi dominus negare posset, ignoscat. Chrysostomus in matthaeum.
Occurrebat autem et in hoc ipsius patientis fides: non enim sustinuisset se inferius submitti, nisi credidisset.
Augustinus de cons. Evang..
Quod autem dicit homo, dimittuntur tibi peccata, ad hoc insinuandum valet quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat, non posset dicere: non peccavi: simul etiam ut ille qui homini dimittebat, intelligeretur deus.
Chrysostomus. Nos autem si corporaliter patimur, satagimus nocivum abicere; cum vero male sit animae, differimus; atque ideo nec a corporis nocivis curamur.
Abscindamus igitur fontem malorum, et cessabunt aegritudinum fluxus. Metu autem multitudinis suam intentionem aperire Pharisaei non audebant, sed solum in cordibus suis meditabantur; unde sequitur et coeperunt cogitare Scribae et Pharisaei, dicentes: quis est hic qui loquitur blasphemias? chrysostomus. In quo mortis praecipitant sententiam. Erat enim mandatum in lege, quod quicumque blasphemaret in deum, morte puniretur.
Ambrosius. Itaque ab ipsis ex operibus suis dei filius accipit testimonium; nam et validius est ad fidem quod confitentur inviti, et perniciosius ad culpam quod negant qui suis assertionibus relinquuntur; unde sequitur quis potest peccata dimittere, nisi solus deus? magna infidae plebis amentia, ut cum confessa fuerit solius dei esse donare peccata, non credat deo peccata donanti. Beda. Verum enim dicunt: quia nemo peccata dimittere nisi deus potest, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo christus vere deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi deus potest.
Ambrosius. Dominus autem salvos volens facere peccatores, ex occultorum cognitione deum se esse demonstrat; unde sequitur ut autem cognovit iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: quid cogitatis in cordibus vestris? Cyrillus. Quasi dicat: o Pharisaei, quia dicitis quis potest peccata dimittere, nisi solus deus? respondeo vobis: quis potest secreta cordis scrutari, nisi solus deus? qui per prophetas dicit: ego dominus scrutans corda et probans renes. Chrysostomus. Si ergo increduli estis erga primum, scilicet remissionem peccati, ecce aliud adicio, dum intima vestra patefacio: quin etiam aliud dum paralytici corpus consolido; unde subdit quid est facilius, dicere: dimittuntur tibi peccata, an dicere: surge et ambula? palam quidem est quia consolidare corpus facilius est: quanto namque nobilior est anima corpore, tanto est excellentior absolutio criminum: verum, quia illud non creditis eo quod lateat, adiciam quod minus est; apertius tamen, quatenus quod est magis occultum per hoc demonstretur. Et quidem cum allocutus est infirmantem, non dixit: dimitto tibi peccata, propriam exprimens potestatem; sed remittuntur tibi peccata.
Cogentibus autem illis, evidentius propriam declarat potestatem, dicens ut autem sciatis quia filius hominis potestatem habet in terris dimittendi peccata. Theophylactus.
Vide quod in terra dimittit peccata: dum enim sumus in terra, peccata nostra delere possumus, postquam vero a terra tollimur, non valebimus confiteri: clauditur enim ianua. Chrysostomus. Demonstrat autem peccatorum veniam per corporis sanationem; unde sequitur ait paralytico: tibi dico: surge. Ipsam vero corporis sanationem demonstrat per lecti portationem, ut sic non reputetur phantasia quod factum est; unde sequitur tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam; quasi dicat: ego volebam per tuam passionem curare illos qui sani videntur, infirmantur autem in anima; sed quia nolunt, vade tuam correcturus familiam.
Ambrosius. Nec mora ulla sanitatis intervenit; unum dictorum remediorumque momentum est; unde sequitur et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo iacebat, et abiit in domum suam, magnificans deum. Cyrillus. Quo facto patuit quod filius hominis potest in terra relaxare peccata; quod pro se et pro nobis dixerat. Ipse namque ut deus factus homo tamquam dominus legis peccata dimittit. Sortiti sumus etiam nos ab eo tam mirabilem gratiam: dictum est enim discipulis: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Quomodo autem non magis ipse peccata dimittit, qui ceteris potestatem faciendi hoc tradidit? chrysostomus. Reges autem terreni et principes homicidas absolventes, a poena praesenti liberant, a criminibus autem expiare non possunt. Ambrosius. Spectant autem surgentem increduli, mirantur abeuntem; unde sequitur et stupor apprehendit omnes, et magnificabant deum.
Chrysostomus in matthaeum.
Paulatim serpunt Iudaei magnificantes deum, non tamen putant eum deum esse; obstabat enim eis caro: nec tamen erat modicum aestimare eum praecipuum esse mortalium et a deo processisse.
Ambrosius. Divini autem operis miracula malunt timere quam credere; unde sequitur et repleti sunt timore, dicentes: quia vidimus mirabilia hodie. Si autem credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent: perfecta enim dilectio foras timorem excludit. Non otiosa autem huius paralytici nec angusta medicina est, quoniam orasse praemittitur, non propter suffragium, sed propter exemplum.
Augustinus de quaest. Evang..
De paralytico enim potest intelligi animam dissolutam membris, hoc est operationibus, christum quaerere, idest voluntatem verbi dei; impediri autem a turbis, scilicet cogitationum, nisi tecta, idest operta Scripturarum, aperiat, et per hoc ad notitiam christi perveniat, hoc est, ad eius humilitatem fidei pietate descendat. Beda. Et bene domus iesu tegulis contecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine spiritualis gratiae virtus invenitur.
Ambrosius. Unusquisque autem aeger petendae praedicatores salutis debet adhibere, per quos nostrae vitae compago resoluta, actuumque nostrorum clauda vestigia, verbi caelestis remedio reformentur.
Sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem, ad superiora erigant, quorum rursus adminiculis et attollere et humiliare se facilis ante iesum locetur, dominico videri dignus aspectu: humilitatem enim respicit dominus. Augustinus de quaest. Evang.. Hi ergo a quibus deponitur, bonos doctores ecclesiae possunt significare; quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto christum debere cognosci. Ambrosius. Dominus autem plenam spem resurrectionis ostendens, peccata donat animorum, et debilitatem carnis excludit: hoc est enim totum hominem esse curatum. Quamvis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere, tamen multo divinius est resurrectionem donare corporibus, quandoquidem deus resurrectio est. Lectus autem qui tolli iubetur, nihil est aliud quam corpus humanum. Augustinus de quaest.
Evang.. Ut non iam in carnalibus gaudiis tamquam in lecto requiescat infirmitas animae, sed magis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad domum suam, idest requiem secretorum cordis sui. Ambrosius. Vel domum repetere suam, hoc est ad Paradisum redire: ea enim est vera domus quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude. Merito ergo restituitur, quoniam venerat qui nexum fraudis aboleret, iusque reformaret.