Non. Supra posuit Psalmista quasdam causas malitiae impiorum: quarum una erat permissiva, quia deus recedebat longe; secunda inductiva, scilicet lingua blandiens: hic ponuntur aliae causae motivae, scilicet intrinsecae: quae sunt duae: scilicet dei contemptus, et propria praesumptio. Secunda, ibi, dixit enim in corde suo. Circa primum duo facit.
Ponit primo, quod de deo non recogitat. Secundo, quod ejus judicia non formidat, ibi, auferuntur.
Circa primum duo facit. Quia primo ponit aversionem a deo, sive ejus contemptum. Secundo aversionis effectum, ibi, inquinatae. Dicit ergo, non est deus in conspectu ejus. Hieronymus habet, in cogitationibus quia nihil de eo cogitat; et continuatur sic: non quaeret deum peccator, quia non est in conspectu ejus, idest in intentione, vel cogitatione: job 21: dixerunt deo, recede a nobis: scientiam viarum tuarum nolumus. Effectus est, quia inquinatae sunt, idest sordent omni tempore viae suae. Viae peccatoris sunt cogitationes, vel voluntates: Sap. 1: in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et dicuntur inquinari per peccatum, vel ad similitudinem peccatorum praecedentis temporis. Hoc allegorice de Antichristo, moraliter de peccatoribus dici potest: quia eo ipso quod deus non est in intentione eorum, convertunt se ad temporalia; ex quibus anima inquinatur, inquantum permiscetur eis quae sunt pejora quam anima.
Sed anima permixta deo, qui est anima melior, non inquinatur, sed clarificatur; Thren. 1: sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui: Ps. 34: viae illorum tenebrae et lubricum: Hier. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas quae continere non valent aquas. Hieronymus habet, parturiunt viae ejus, quia peccatores proponunt facere diversa: Luc. 12: anima mea, habes multa bona reposita in annos plurimos, comede et epulare. Et dixit dominus, stulte, hac nocte etc.. Ps. 17: concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Temporalibus adhaerens, in uno non infigitur, quia non sufficit: et propter hoc diversa cogitat.