Quod vero octuagesimo secundo ponitur, quod aliquis non possit quidquid aliquando potuit, potest esse dupliciter, aut quia non habet omnes potestates quas aliquando habuit, aut quia factum est impossibile quod aliquando fuit possibile: hoc secundo modo deus non potest quicquid potuit, quia non est possibile deo quicquid fuit possibile: quod enim actu praesens est aut praeteritum, perdit rationem possibilis, hoc omnino calumniam non habet: non enim deus potest facere id quod est praesens simul cum est non esse, aut id quod praeteritum est non esse praeteritum. Ex magna autem ignorantia calumniantis procedit quod contra hoc obiicit quia deus potest id quod in nihilum cedit idem numero facere, et quod eadem caro numero resurgat, quamvis aliquid eius in nihilum cesserit: quia ut hoc ei sine quaestione concedatur, non propter hoc sequitur quod id quod est praeteritum non sit praeteritum.
Quamvis enim deus faceret id quod in nihilum cedit iterum esse, non tamen faceret quod in nihilum non cessisset.