TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avi-cennae.
Sed Alexander et Themistius hic diverterunt a veritate et erraverunt. Opinati sunt enim Aristotelem dixisse non esse tactum habitantium in aere et aqua nisi per medium aerem vel aquam, tan- quam tactus indigeat medio extrinseco : et tunc negant hoc de ratione dicti Aristotelis, opponentes quod tactus animatorum in aere et aqua sentit qualitates aeris et aquae sine medio : et ita non fore medium necessarium semper in his quae se tangunt in aere vel in aqua : et intellectum hunc etiam multi modernorum vel Latinorum habuerunt ante haec tempora, sequentes Alexandri et Themistii errorem. Sed contra istos est sententia Averrois dicentis, quod locus et locatum similia sunt secundum naturam : et ideo habitantia in aqua, non sentire dicit qualitates aquae secundum quod est locus connaturalis talibus animalibus : et idem dicit de qualitatibus aeris et in aere habitantibus. Cum autem intenduntur qualitates istorum elementorum, et efficiuntur dissimiles animalium qualitatibus quae habitant in eis, hoc non fit nisi, ut dicit, per admixtionem corporum calidorum vel frigidorum cum ipsis. Et in tantum producit suum sermonem, quod dicit aquam non calefieri nisi per admixtionem corporum calidorum : et est ratio sua, quia frigiditas est naturalis proprietas aquae sicut caliditas ignis : et ideo manens aqua pura non deserit frigiditatem, ut dicit.
Nos autem nullatenus hoc credimus fore verum: quia nos videmus oculis aquam calefactam per seipsam redire ad frigiditatem : et hoc non faceret nisi in natura sua frigida esset : et cum nihil videamus separari ab ea, non debet redire ad frigiditatem quamdiu est commixta corporibus illis calidis. Adhuc autem secundum eum nunquam alteratio fit in simplicibus elementis : quae mutatio est secundum solam qualitatem : quae omnia absurda sunt : propter quod dictum suum non credimus esse verum. Bene enim dixerunt Alexander et Avicenna opinantes qualitates aeris et aquae sentiri sine medio extrinseco, sed non subtiliter Aristotelis dicta intellexerunt : quoniam opinati sunt Aristotelem intellexisse tactum medio extrinseco indigere. Quid
autem sit medium in tactu, posterius dicetur. Quod autem dicit Averroes quod similia per tactum non sentiantur, et quod locus et locatum similes habent qualitates, in parte est verum, et in parte falsum. Cum autem omnis passio primo sit dissimilium, postea facta mutatione sit similium, et sensus est passio quaedam, oportet quod omnis sensus primo dissimilis sit : et tunc suam sentit per objectum immutationem : facta autem immutatione, tunc sensus est similis rei sensatae in specie sensibili : et tunc non sentit se immutari, sed jam perfectius judicat de sensibili, cujus apud se speciem habet : et ita est de tactu, quamdiu ei qualitates tactivae qualitatibus animalis tangentis dissimiles sunt, tunc sentitur hoc quod tangitur : si autem penetraverint et informaverint carnem et caetera membra tangentia, tunc non sentiuntur amplius. Et hujus signum est, quod febricitantes sentiunt calorem innaturalem, eo quod excedit calorem complexionis, sed ethicus qui majorem quam febricitans habet calorem, non sentit eum, quia informat membra, et factus est quasi naturalis : et sic est in omni passione et in omni sensu. Quod autem dicit locum et locatum similes habere qualitates, non omnino verum est : quia loci qualitates sunt qualitates simplices, et locati qualitates sunt compositae. Probatum autem est in libro Peri geneseos, quod qualitates mixtorum sunt reductae ad medium, et qualitates simplicium sunt in excellentia. Et si dicatur quod simplicia in locis generatorum compositorum non sunt simplicia, sed permixta, videtur hoc esse non omnino verum : quia licet permixta sint, non tamen habent talem permixtionem quae miscibilia ducat ad medium, sed potius in qua unum elementum suis in qualitatibus salvatum est : sed non est omnino depuratum ab altero quod evaporabiliter elevatur in ipso.