CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod ex his quae dicta sunt ostenditur quod felicitas sit de numero divinissimorum.
Ex praedictis autem ostenditur, quod tam secundum Stoicos quam secundum rei veritatem felicitas est de numero divinissimorum et communissimorum bonorum. Si enim dicamus secundum Stoicos, quod et felicitas et alia quaedam deorum dona sunt data hominibus, rationabile est felicitatem Bel donum esse. SI enim bona hominis, et haec bona sunt, quia Dei sunt : tunc maxime felicitas Dei donum est, quantum est ipsa omnium humanorum optimum. Sed ta- men de hoc tractare magis proprium est
alterius perscrutationis. Theologica enim perscrutatio vel metaphysica quantum ad ultimam partem sui perscrutari debet de his.
Si autem non dicamus Dei donum esse nec a Deo missum hominibus : sed dicamus secundum alias opiniones, quod propter virtutem et quamdam disciplinam vel exercitationem hominibus advenit. Adhuc probatur de numero divinissimorum esse, per hoc quia illud optimum esse videtur et divinum quod est verum, quod virtutis praemium est et finis. Quamvis enim in praehabitis dixerimus, quod honor est praemium virtutum, hoc verum est de praemio quod habet in altero propter virtutis dignitatem. Praemium autem ad quod intendit virtus ex seipsa, et stat contenta, non requirens ultra aliquid, felicitas est, in quo ipsa est in summo suae perfectionis et sufficienti. Cum ergo virtus divina sit, et (ut dicit Socrates in Phaedone) illis optimis viris qui dii vocantur, nos conformet, quod praemium est ejus et summum, divinius est ipsa virtute et omnium bonorum divinissimum, hoc est, diis simillimum.
Propter quod etiam erit utique multum comune. Possibile enim est quod hoc bonum omnibus consistat per quamdam disciplinam et studium, qui non sunt orbati ad virtutem : ex quo enim deorum donum non potest esse, sed per quamdam disciplinam, in quantum scilicet scientia vel sapientia est et per studium frequentis operationis generatur in homine in quantum assuescibile bonum est, ab omnibus acquiretur studium et disciplinam apponentibus : hoc autem omnes facere possunt qui non sunt orbati ad virtutem. Orbati autem ad virtutem sunt, qui. ex distractione intellectus et rationis, capaces virtutis non sunt, sicut moriones et fatui.
Sed tamen ad hoc intelligendum, sciendum est quod felicitas multipliciter dicitur, scilicet simpliciter, et secundum participationem. Simpliciter autem dicitur duobus modis, scilicet secundum esse, et posse. Secundum esse scilicet, secundum quod in solis essentialibus consideratur, scilicet quod ipsa omnium bonorum est optimum perfectum, per se sufficiens, alii bono non connumeratum.
Adhuc antem secundum quod est hominis bonum ut homo est secundum rationem, secundum perfectissimam virtutem ab homine possessam, secundum vitam perfectam, secundum se delectabile, non ad vitam habens delectationem, pulcherrimum, desideratissimum, delectabilissimum : haec enim omnia habet in essentia sua. Secundum posse autem sicut est status omnium bonorum congregatione perfectus, exteriorum scilicet et interiorum, sive essentialiter sive subjective sive organice sibi subserviendum. Et utroque istorum modorum dicitur dupliciter, scilicet secundum habitum et facultatem, vel secundum actum et operationem. Secundum habitum quidem et facultatem omnibus potest convenire non orbatis ad virtutem, secundum actum et operationem in essentialibus considerata felicitas omnibus convenire potest ad virtutem non orbatis. Secundum posse autem suum considerata, secundum actum et operationem non. convenit nisi uni qui est urbanitatem ordinator, et ad quem omnia alia ordinantur per analogiam. Secundum participationem autem dicta felicitas tripliciter sumitur, secundum quod tria concurrunt ad. felicitatem. Aut enim participat ordinantis etiam felicitate (ordinans autem ratio est), et sic felicitas dicitur concupiscibilis et irascibilis quae in tantum felicitate participant, in quantum participant rationem, ut dicit Eustratius. Aut participat virtute quae essentialiter est in felicitate : et sic dicimus virtuosos felices vel actu vel habitu. Aut participat organice deservienti ad felicitatem, sicut dicimus amicos felices vel artifices, vel etiam divites expensas
subministrantes in quantum per eos stat politia.
Si autem est ita, est melius beari hominem per studium et disciplinam, quam propter fortunam : quamvis non sit necessarium, tamen rationabile est quod ita se habeat ut dictum est. In hac enim materia necessariae rationes haberi non possunt. Hoc autem inductione probatur tam in natura quam in arte. Si quidem quae secundum naturam sunt, sic nata sunt se habere optime, ut possibile est secundum principia naturae : et quae secundum artem sunt, sic habent optime secundum quod possibile est per principia artis, secundum quod possibile est secundum omne genus causae, sicut natum est habere optime secundum quod est in possibilitate illius causae. Ergo ea quae sunt secundum optimam causam quae finalis est, sic sunt nata habere optime secundum quod nata esse sunt in principiis illius causae. Optimum autem hominis felicitas est, quae est finis et ultimum omnium bonorum humanorum. Ergo sic natum est advenire homini, prout optime induci potest ex principiis bonorum, quae sunt disciplina et studium. Optimum autem humanorum concedere fortunae sicut causae per quam adveniat homini, valde est perniciosum : quia cum fortuna non sit in potestate nostra, continget quod nos domini non simus operationum : et sic inutile est quod aliquis disciplinam et studium ponat ad bonum. Quod si concedatur, peribit omne pulchritudinis studium in humana conversatione.
Hoc autem manifestum est etiam ex ratione : dictum est enim quod felicitas est qualis quaedam operatio secundum virtutem, et quod reliquorum bonorum quaedam existere necessarium est ad felicitatem, sicut virtutes. Quaedam autem cooperativa naturalia nata sunt esse felicitati, organice sibi subservientia in operationibus quarum nos domini sumus.
Et in his quae essentialia sunt felicitati, ut virtus, fortuna nullam habet potestatem. In his autem quae exteriora sunt, fortuna habet quamdam virtutem, et non est rationabile, quod propter ea quae exterius sunt ad felicitatem, ipsa felicitas fortunae supponatur. Inconvenienter igitur felicitas fortunae supponitur.