In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Quoniam servasti, " in corde retinendo, et opere adimplendo, " verbum patientiae meae, " id est, praeceptum de patientia servanda quam praedicavi. Matth. v, 44 : Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, etc. Item, quam ostendi patienter sustinendo passionem crucis. Unde, Luc. xxiii, 34 : Pater, dimitte illis, etc.
" Et ego servabo te, " scilicet, qui servasti patientia, " ab hora tentationis, " id est, a tentationibus vitae praesentis, quae dicitur hora respectu aeternitatis. Vel, quia nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt .
Sed contra : Cum Ecclesia indesinenter exerceatur pluribus tentationibus, quomodo dicit : " Servabo te ab hora tentationis, " quia. Eccli. XXX, 1 : Qui diligit filium, assiduat illi flagella ?
Responsio Haymonis : Sciendum nobis est, quod tentatio in hoc loco ponitur pro deceptionis lapsu. Unde, Matth. VI, 13 : Et ne nos inducas in tentationem, id est, in lapsum deceptionis. Unde sensus est: " Servabo te, etc, " id est, ne te seducat hora tentationis. Et quod sic accipiatur, patet per hoc quod sequitur : " Quae ventura est in universum orbem tentare habitantes in terra, " id est, qui terrena quaerunt, et non caelestia. Tales enim in tentationibus succumbunt : et ideo patet, quod hic accipitur hora tentationis pro lapsu tentationis. Vel potest dici, quod hora tentationis hic accipitur pro tentatione, quae erit tempore Antichristi, de qua, Matth. XXIII, 21 : Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi. Quia illa examinabit totum mundum simul, non partes.