PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur de auctoritate, cum dicit : " Evangelizare, etc."
" Et tangit duo: auctoritatem, et officium ad quod datur auctoritas. Missio autem confert auctoritatem, cum dicit: " Misit me. " Isa. xlviii, 16 : Et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus. Ad Roman. x, 15: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur ? Et in hoc formam dat ne aliquis doceat nisi Spiritum habeat, et unctione doctus sit, et auctoritatem habeat missionis.
Officium autem est evangelizare: et de hoc tangit, in communi scilicet, et in speciali.
In communi dicit : " Evangelizare pauperibus. "
Attende, quod littera Isaiae , habet sic: Ad annuntiandum mansuetis misit me. Est enim aliud evangelizare, et aliud praedicare, et aliud annuntiare, et aliud docere : sicut accipitur ex verbis Chrysostomi super Matthaeum. Evangelizatur enim quod bono et gaudio plenum est in auditu de donis, Isa. xl, 9 : Exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere, dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester. Praedicatur autem quod de fide est supra rationem, I ad Corinth. I, 23 et 24 : Nos praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Annuntiatio autem est nuntium divinae voluntatis: sicut est de mandatis, et consiliis, vel de aliis secretis Dei patefactis homini, Isa. xii, 5: Cantate Domino quoniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra. Doctrina autem est de his quae subsunt rationi, quia illa per causam possunt ostendi : sicut est de moralibus pertinenti- bus ad virtutes morales, Matth. v, 2 et seq. : Et aperiens os suum, docebat eos, dicens: Beati pauperes, etc. Beati mites, etc. Beati misericordes, et hujusmodi.
Dicit ergo: " Evangelizare, " propter primi adventus gratiam : annuntiare autem propter divinae voluntatis ad Christum faciendam notitiam. Psal. cxlvii, 20: Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Luc. IV, 43 : Oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
Quibus autem evangelizandum, dicit dupliciter : in communi, et per partes.
In communi Propheta dicit: Mansuetis, Christus autem : " Pauperibus. " Duo enim sunt in verbo Dei: unum quidem, quod aliquando acriter reprehendit et compungit: aliud, quod ea quae supra sunt, promittit, vel comminatur. Et si quis propter ista impatienter audiat verbum, numquam suscipiet verbum Dei. Et contra haec duo dicit Propheta, quod mansuetis venit annuntiare, quia alii non suscipiunt verbum. Jacob. I, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, scilicet Dei, quod potest salvare animas vestras. Isa. XI, 4: Judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Matth. XI, 29: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Mansuetus enim est qui manu trahenti, vel ducenti, vel impingenti est assuetus : ita quod nec impatientiam ostendit, nec aliquid molestiae manu inferat. Et ille est qui nec provocatur alienis injuriis, nec irrogat proprias. Et haec est optima dispositio ad auditum. Quia verbum est adversarius noster : et si simus impatientes, numquam consentiemus eidem. Matth. v, 25: Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo. Sunt etiam quidam quibus fiunt verbi promissiones, et non aliis : et illi sunt quos mundus iste bonis suis non consolatur :
sed habitis omnibus hujus mundi divitiis et deliciis, se nihil habere reputant nisi caelestia acquirant: et illi vocantur pauperes spiritu. Et hanc auditorum idoneitatem tangit Christus cum dicit: Pauperes. Matth. XI, 5 : Pauperes evangelizantur. Isa. XXIX, 19 : Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt.a Misit me. " Joan. x, 36 : Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum. Genes. XXXVII, 14 : Missus de valle Hebron, venitin Sichem.
Quod autem in communi dixerat, explicat per partes, dicens:
" Sanare contritos corde. "
Habet autem duos paragraphos : unum, qui pertinet ad eos quibus missus est: et alium, qui pertinet ad tempus missionis. Ille quidem qui pertinet ad eos quibus missus est, habet quatuor beneficia, contra quatuor defectus: quorum unus est interior, de quo dicit: " Sanare contritos corde. " Littera qua utimur in Isaia, habet: Ut mederer contritis corde. Sed quia finis medicaminis est sanatio, ideo Christus ponit quod perfectum est. Servi enim Christi medentur, sed ipse Christus sanat. Psal. cxlvi, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat omnes contritiones eorum. Unde, Joan, XI, 43 et 44, Lazarum suscitavit per seipsum, et praecepit discipulis ut solverent eum. Jerem. XVII, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es. Est autem sanitas, perfecta ad aequalitatem complexionis reductio cum virium et substantiae restitutione : et talem restitutionem non facit nisi Deus per gratiam et virtutem. Contriti autem corde sunt paenitentes, per dolorem cor in multa et minuta scindentes : ut secundum omnem peccati delectationem, sit dolor specialis cor conterens et dividens. Joel, ii, 13: Scindite corda vestra. Isa. xxx, 13 et 14: Veniet con-tritio ejus, et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida: et non invenietur de fragmentis ejus testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea. Testa in qua portatur igniculus est pars cordis, retinens adhuc aliquid concupiscentiae. Testa in qua hauritur aqua, est pars cordis in qua retinetur aliquid consolationis peccati, quae facta est sicut aqua. Jerem. VI, 7 : Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam.
Dicit autem. " Corde, " quia corde contrito, omnes solvuntur peccatorum adhaesiones. Psal. l, 19 : Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Tangit autem tria alia beneficia per figuram in similitudine corporalium defectuum extra.
Dicit ergo :
" Praedicare captivis remissionem. "
Isaias dicit sic : Praedicare captivis indulgentiam. Non legitur Dominus aliquem de carcerati captivitate redemisse, sed multos de diabolica captivitate usque hodie redimit. Proverb. v, 22: Funibus peccatorum suorum quisque constringitur. Vinculati igitur captivi peccatis resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem . Hi sunt in custodia carcerali (ne possint egredi) malae consuetudinis, et in fovea perditionis desperationis. Thren. III, 7 : Circumaedificavit adversum me, scilicet lapidibus quadris, ut non egrediar. Lapides sunt obdurationes : quadri per delectationem, consensum, operationem, et consuetudinem. Captivis istis praedicat indulgentiam peccatorum, et remissionem vinculorum, et carceris. Psal. cxxiii, 7 et 8 : Laqueus contritus est, et nos liberati sumus: adjutorium nostrum in nomine Domini. Isa. LII, 2 : Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Jerem.
XXIX, 14 : Reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos. Psal. cxlv, 7 : Dominus solvit compeditos, qui scilicet ligatis affectibus delectationes sequuntur peccatorum.
" Et caecis visum. "
. Ecce secundus exterior defectus. Et pro isto ponit Isaias: Clausis apertionem : quia qui clausus est in tenebris, non potest uti visu. Est autem captivitas impedimentum motus ad bonum. Caecitas autem, vel in tenebris conclusio, est impedimentum intellectus ad videndum verum : quibus Christus, sapientia, reddit lumen fidei: sicut Christus, virtus Dei, prioribus dat motum ad bonum : et sicut Christus plenus gratia, sanat contritos in paenitentia. I ad Corinth. I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et de gratia, Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia De apertione autem in tenebris clausorum, Isa. xlix, 9: Ut diceres his qui vincti sunt: Exite: et his qui in tenebris sunt : Revelamini. Michaeae, VII, 8 : Consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est. Isa. xxxv, 5 : Tunc aperientur oculi caecorum.
" Dimittere confractos in remissionem. 9
Pro isto nihil respondens invenitur in Isaia, quia Dominus legem non solum implet, sed adimplet. Istud tamen intelligitur ex aliis ante positis. Neque enim legit in libro Christus, quod per explanationem nihil adderet.
Confracti sunt membris et viribus destituti propter gravitatem oneris impositi et laboris exacti. Onus enim grave est lex, quae nihil levita is habuit. Onus gravius est peccatum, quod depressit. Onus gravissimum est servitus diaboli, quae numquam quiescere sinit. De onere legis, Act. xv, 10: Quid tentatis Deum,imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? De onere peccati, Psal. XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. De onere servitutis, Isa. lviii, 6: Omne onus dirumpe. De ista remissione dicitur, Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Isa. lvhi, 6 : Dimitte eos qui confracti sunt liberos. Haec enim omnia perfecit Christus gratia, virtute, et verbo : gratia sacramentorum, virtute operum, et verbo illuminationum. Et ideo dicitur, Sapient. XVI, 12: Neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo qui sanat omnia. Psal. CVI, 20: Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Verbum enim sapientiae illuminat: Verbum a quo procedit Spiritus, gratiam Sonat : et Verbum Christi virtutis Dei, dat virtutem ad operationem. Postea subjungit ea quae sunt temporis:
" Praedicare annum Domini acceptum. "
Et dicit duo. Primum est quod est primi adventus, et jam inductum est. Hoc Tsaias dicit sic : Ut praedicarem annum placabilem Domino. Hic annus est tota revolutio temporis gratiae, in quo Deus placatur paenitentia, et acceptat per Christum ea quae offerimus bona nostra. Isa. xlix, 8 : In tempore placito exaudivile, et in die salutis auxiliatus sum tui. II ad Corinth. VI, 2: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Psal. lxiv, 2: Benedices coronae anni benignitatis tuae. Annus enim iste est annus Jubileus, hoc est, remissionis. Jubel enim hebraeum, remissionem sonat.
Id vero quod est secundi adventus adjungit, cum dicit:
" Et diem retributionis. "
Et hoc Isaias dicit sic: Et diem ultionisDeo nostro. Et hoc terret et inducit timorem : quia haec est dies, aut in morte, aut in universali judicio : quando unicuique reddetur pro meritis. II ad Corinth. v, 10: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Isa. lxiii, 4 : Dies ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. Deuter. XXXII, 35: ''Ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum .
" Et cum plicuisset librum. "
Ecce hic post assumptum coram omnibus thema, parat se ad docendum.
Tangit autem tria: libri complicationem ad secretorum velationem: libri redditionem ad ministrorum instructionem: ejus qui legerat sessionem, ut ostendat docentis tranquillitatem.
Cum enim dicit : " Et cum plicuisset librum, " quem solus aperuerat, docet quod Uber ad aliud est aperiendus, et ad aliud plicandus. Aperiendus ad aedificatoria pro capacitate audientium : ut rudia populo, et sapientiam loquamur inter perfectos . Matth. vii, 6 : Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Aliter et aliter praedicandum diversis, ut docet Gregorius in Pastorali. Et Dominus hic confirmat. Daniel. XII, 4 : Claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum. Propter hoc Dominus, Matth. XXIV, 45, et Luc. XII, 36-38, commendat servum prudentem qui scit quid cui debeat ministrare pro tempore.
Attende autem quod sunt et alii libri : sicut Liber vitae, Libri judicii seu conscientiarum, et Libri creaturarum.
Liber vitae intellectus Dei : in quo nomina praedestinatorum quoad esse, et gratiam, et gloriam, sunt descripta. Apocal. xx, 12 : Alius Liber apertus est, qui est vitae.
Libri autem judicii sunt conscientiae Sanctorum, legis et justitiae Dei depicti codices, secundum quos sententia dabitur in die judicii. Apocal. xx, 12 : Libri aperti sunt. Daniel. VII, 10 : Libri aperti sunt. Psal. cxlix, 9: Ut faciant in eis judicium conscriptum.
Libri creaturarum sunt in quibus legimus Creatorem et suam notitiam. Qui complicabuntur post diem judicii. Isa. xxxiv, 4 : Complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet. Apocal. VI, 14 : Caelum recessit sictit liber involutus.
De talibus autem libris non loquitur hic: sed loquitur de libro hoc, qui est codex Isaiae ad litteram : et illum complcuit, ut mystica quae sunt in ipso doceret non adhuc esse revelanda.