Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Jesus coram Pilato accusatus, nihil respondet : proeeligitur Barabbas, et Jesus traditur crucifigendus : qui multis modis illusus a militibus, ducitur ad crucifigendum : ei divisis ipsius vestimentis, inter latrones crucifixus, audit variorum jaclatas in se blasphemias : suboriuntur tenebroe : et clamans Jesus Eli, aoetoquepotatus, cum clamore valido exspirat : cujus corpus a Joseph sepelitur.
1.. Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes, cum senioribus et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, to .''
2. Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
.3. Et accusabant eum summi sacerdotes in multis .
4. Pilatus autem rursum interrogavit eum , dicens : Non. respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
5. Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
6. Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
7. Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8. Et cum ascendisset turba, coepit rogare sicut semper faciebat illis. 9. Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judaeorum ?
10. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
11. Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
12, Pilatus antem iterum respondens , ''ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum?
13. At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum .
14. Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
15. Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
16. Milites autem duxerunt eum in atrium praetoriis, et convocant totam cohortem.
17. Et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam
coronam.
18. Et coeperunt salutare eum : Ave, rex Judaeorum.
19. Et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum.
10. Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt illum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent
. Et angariaverunt praetereuntem quempiam , Simonem Cyre- naeum, venientem de villa, patrem. Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
22. Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
23. Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
24. Et crucifigentes eum , diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
25. Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
26. Et erat titulus causae ejus inscriptus : Rex Judaeorum.
27. Et cum eo crucifigunt deos latrones, unum a dextris et alium a sinistris ejus.
28. Et impleta est scriptura quae dicit : Et cum iniquis reputatus est .
29, Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes : Vah, qui destruis templum. Dei, et in tribus diebus
reaedificas ,
3o. Salvum fac temetipsum, descendens de cruce.
31. Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest saltaoere.
32. Christus rex Israel, descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant convitiabantur ei.
33. Et facta hora sexia, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
34. Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, Eloi, lamina subacthani ? quod est Interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? 35. Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat. 36. Currens autem unus, et implens spongiam aceto circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 3y. Jesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
38. Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
39. Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
40. Erant autem et mulieres de longe adspicientes , inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
41. Et cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei :
et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
42. Et cum jam sero esset factum , quia erat parasceve, quod est ante sabbatum,
43. Venit Joseph ab Arimathaea, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
44. Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
45. Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
46. Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum, involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
47. Maria autem Magdalene et Maria Joseph adspiciebant ubi poneretur.