Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Explicat quomodo cognitio practica extenditur ad praxim per duplicem respectum aptitudinalem proprietatis et conformitatis, et utrumque probat ex Philos. 6. Ethic. Docet etiam practicum et speculativum non esse essentiales differentias habitus scientiae, quia practicum dicit duos praedictos respectus, speculativum eorum privationem, et nec respectus, nec privatio ejus possunt esse de essentia absoluti, cujusmodi est scientia;fundamenta tamen illorum respectuum, et privationis eorum essentialiter differunt.
Ex hoc (a) articulo patet secundus. Nam illa extensio consistit in duplici relatione aptitudinali, scilicet conformitatis et prioritatis naturalis. De prioritate patet per illud quod jam adductum est in primo articulo de 6. Ethic. De conformitate autem habetur ibidem, ubi dicit quod veritas considerationis practicae est confesse se habens appetitui recto.
Dixi aptitudinali, quia neutra relatio requiritur actualis. Quod autem praxis actualiter sequatur considerationem, quae conformis sit ipsi considerationi, hoc omnino est accidentale ipsi considerationi et contingens. Si igitur ab actuali extensione diceretur practica, nulla esset necessario practica, sed eadem quandoque practica, et quandoque speculativa, quod nihil est ; ergo sufficit duplex aptitudinalis extensio sive aptitudo ad extensionem.
Hoc declaratur, quia communiter conceditur cognitionem practicam extendi ad praxim ut directivam addirectum, sive ut regulativam ad regulatum. Cognitionem(b) autem esse priorem naturaliter praxi, et conformem non est esse conformatam praxi quasi priori ; sed esse conformativam praxis quasi posterioris, sive esse cui praxis sit conformanda, quod est cognitionem dirigere et regulare praxim. Utrum autem sic dirigere vel conformare sibi praxim sit aliqua efficientia in cognitione respectu praxis, de hoc 25. dist. secundi libri.
(c) Ex isto secundo patet, quod practicum et speculatam non sunt differentiae essentiales scientiae vel notitiae in communi, quae est quoddam absolutum, quia practicum dicit duplicem respectum notitiae aptitudinalem ad praxim ut ad terminum, speculativum autem privat illum respectum duplicem. Nec respectus, nec privatio ejus est de essentia absoluti, sed est quasi divisio generis per proprias passiones specierum, sicut si dividatur numerus per par et impar, vel linea per rectum et curvum ; alicui autem notitiae convenit practicum per se secundo modo, ex causa intrinseca praedicati in subjecto, alicui speculativum.
Confirmatur ista ratio. Quia aliqua practica magis convenit convenientia essentiali cum scientia aliqua speculativa quam una speculativa cum alia, sicut magis convenit speculativa Medicina cum practica Medicina, quam Musica cum Geometria. Contra, divisio vel distinctio notitiarum ab objectis est essentialis. Respondeo, verum est, prima distinctio quae est secundum essentialem differentiam est essentialis, et ab objectis ut a causis extrinsecis, sed ab eisdem potest esse aliqua distinctio posterior non essentialis.